Disputatio medica inauguralis, de catarrho ...

발행: 1797년

분량: 57페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

DE CATARRHO. 33

respondeant assumptae, aegri aliquandiu lec sto conquiescant opus est . LV. Distillatio raro forsitan cuiquam periculo siet, aut aegre curaretur, si protinus ab initio adversae valetudinis potulenta assumeret, quae corpus refrigerarent vino potulentisque omnibus meracioribus abstineret simulque cibo ex materia infirma uteretur. Nam tali abstinentiae et victus ratione calor narium, difficultas spirandi, tussicula ferme continua, caeteraque signa prioris distillationis, nonnunquam brevi

prorsus Vanuerunt.

LVI. Incipienti aut increscenti distilla tioni calefacientibus subvenire, ut apud vulgus hominum, haud ita pridem mos in- valebat, et haud scio anno etiamnum in valeat,

42쪽

valeat, haud minus aegro nocivum est, quam contra variolas, ut quondam vel medici solebant, calefacientibus pugnare. Potus enim calidi et meraciores, conclavia calida, magna vis vestimentorum, sane non possunt, quin utrumque juxta morbum exasperent. Imo forsan Mu ianus etiam inhalator, eandem ob rem, circumcidendus est utcunque enim distillationem senilem levet, inflammationem tamen, quam initio habet distillatio communis, haud dubie graviorem reddit M.

LVII. Ratio supra LV. dicta, quae in

distillationem refrigerantibus et abstinentia pugnat, potissimum robustis convenit, neque etiam iis modum transire debet Coena quidem protinus ante somnum, e toto, circumcidenda est. Imbecillis tamen, vel initio

43쪽

DE CATARRHO. s

initio hujus morbi, valentiore cibo atque meraciore aliquanto potu sibi intra modum, indulgere liceat.

LVIII. 1. Quod si, et illa LV. ratione febris et caetera signa non dimittunt, non solum in abstinentia et refrigerantium usu perseverandum est, sed etiam aliis quibusdam remediis subveniendum. Oportebit, primo quoque tempore, sanguinem semel iterumque detrahere, ad quantitatem, quam vis morbi desideret, et vires aegri pati sine detrimento POuint. a. Distillatio gravis raro ante levatur, quam sanguis mi us fuerit. Cum ita sit, mature missi opus est eoque magis, si exspirandi disticultate atque dolore pectoris, sit, quod vereamur, ne inflammatio supe veniat. Sanguine enim opportune, neque ultra modum, detracto, ideoque relaxatis

44쪽

16 DE CATARRHO.

extremis arteriis, denuo halitum emittit summa cutis, atque conquiescit vel levatur pectoris inflammatio. 3. Quoniam ver,sanguine effusius emis se corpus usque e debilitatur, ut hinc aeger haud leve detrimentum capiat oportet medicum cavere, ne mittatur ultra quam aegri vires patiantur, et ratio moebi requirat .

45쪽

DE CATARRHO. 37

cONSILIUM SECUNDUM.

LIX. Postquam venae reserata, sanguisa reconditis partibus in summum aequaliter corpus derivatus sit, et sic plenitudo vasorum narium, faucium, et asperae arteriae minuta optimum factu est, vomitione et aliis idoneis es scere, ut mucus eXpectoretur. LX. Hoc LIX. consilio, praeter vomitoria, utilia sunt medicamenta, ex ii quae cutis halitum eliciunt; utpote quae, an guinem in summum corpus evocando, faciant, ut vasa partium, ininitibus consistit distillatio, aliqua ex parte, depleantur et relaxentur. Calefacientia tamen medicamenta, qualiaque sudorea moveant, circumcidenda sunt. Ex illo genere optima sunt, serum lac is fervidi infuso vino coagulati;

46쪽

aqua ammoniae acetatae aqua, in qua fervida maceratum agum est iste neutri praecipue nitrum quorum unum aliudve oportet aegrum subinde assumere. Eundem in

sinem, pedes aqua calida lavare, remedium sane haud aspernandum est. LXI. Qud si dolent humeri, cervix, brachia, aliaeque quaelibet parte externae, potius pulvere secacuanae composito subveniendum est cujus grana quinque decemve, secunda quaque hora, siti menda, dum sudor eruperit; ad quod sane essiciendum, raro drachmae dimidio opus est'. LXII. Utcunque necessarium sit, ad c vendam distillationem, frigoribus corpora objectare, tamen caveant, ne objectent, disiatillatione jam affecti.

47쪽

DE CATARRHO. a

LXIII. Quando est, quamobrem pulmones insammatione haud mediocri capi credamus, oportet quamprimum alterutri lateri exulceratoria imponere . Neque enim ulla medicamenta, ad inflammationem inte narum partium discutiendam, plus pollent. LXIV. I. Praeter medicamenta et remedia, quae LX.-LXIII. memoravimus, s lent medici distillationi opitulari medicamenti. quae prae facultate, qua putantur caeteris praepollere, essiciendi, ut ex pectore humores excreti facilius extussiantur, expectorantia appellata sunt. u. Haud equidem ignoramus, magnum inter medicos certamen fuisse, sintne utique medicamenta, prae caeteris digna quae sic Lxi V. . nominentur. Quanquam autem, hac de re, in contrarias partes disia

48쪽

putatum est, tamen nihil satu firmi lde

mus, quod minus verisimile opinemur, medicamenta, per vasa bibula in sanguinem Grequietum delata, vasa se secernentia seu excernentia pulmonum afficeres quam glandulas, quibus saliva et urina secernuntur, quas multis utique medicamenti cum sanguine ad eas delatis, mirum in modum affici experientia constat. Vasa enimve ro pulmonum iudem delatis ad ea medicamentis affici potest ex observatis cogi.-ul in si tui octoi od diu irris IV n. q. Medicamenta ad exsectorantium genus pertinentia, quae plurimum posse existimantur, sunt gummis ammoniaca, as foetida, alcate dilatiis, allium, benetoinum quillae quae omnia committere, Ut mucum solutius cum secernant pulmone8, Um X- cernant, quidam e medicis opinati sunt. Sed, uti videtur, non ita multum pollent:

atque squillae, sicubi prosint, haud scimus,

vomitumne

49쪽

DE CATARRHO. B

vomitumne an muci ex pectore sputum mo-Vendo magi proficiant. LXV. Vomitoria item medicamenta iis distillatione laborantibus multum pitulantur praeterquam enim quod sanguinem in summum corpus evocant, et cutis halitum, licet tantummodo paulisper eliciunt faciunt haud raro, mirum in modum, ut ex fistulis pulmonum mucus effusius expectoretur et sic tussit levant et spirandi difficultatem, quibus hoc morbo impliciti plu

50쪽

DAE CATARRHO.

LXVI. Duabus ripartitae XLIX. curationis partibus absolutis, nun tantii in restat, ut tertia persequamur in qua considerandum est, quibus medicamcntis provideri possit, quo acri muco nares, fauces, atqUe canalis animae ejusque rami, mi nus irritentur. arisbo uu ita 'ir m oqi . a. LXVII. Hoc Lxvi. consilio, optima

sunt medicamenta, e iis, quae medicorum lingua demulcentia nominantUr . Hoc genus non videtur acres viarum humores inmitiores convertere, sed tantummodo eos sic involvere miti et lento liquore, ut membranas viarum teneras et acri sensu praeditasnninus irritent. Hujusmodi medicamenta, hi subinde assumantur, c adeo lente, ut fau-

SEARCH

MENU NAVIGATION