De medullae spinalis avium textura : dissertatio inauguralis ...

발행: 1855년

분량: 63페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

nere non OSSum.

Substantia gelatinosa vero ibi demum cognoscitur, ubi nervorum radices substantiam cineream trajiciunt. Ioaevo mocloIIao vina in Iomonia.

a. Cellulae.

Cellula nerveae in praeparatis acido chromico induratis ex colore suo intense auranti lineisque distinctis, qui bus cinguntur, a tela circumjacente facile internoscuntur. Praedita sunt nucleo susco, substantiamque friabilem conti nent, ac superficiem striatam prae se serunt. Quae imago ex nulla alia repetenda est causa, nisi ex substantiae, quae cellulis inest, corrugatione membranaque cellulari acido chro mico licata namque cellula, Si Statu regenti inspicitur, a te spe tem non praebet. Acido sulphurico assuso, quum cellula turgescat adspectus ejus lineolis insignitus striatusque evanescit colorque savus jam abit, quo facto, cellula aequa bilit0 lucida atque perspicua redditur nucleusque cum nucidolo evidentius apparet. Cellulae nerveae, quae in avium medulla spinali reperiuntur, neque dispositione, neque forma aliisve ullis ratio nibus ab is cellulis disserunt, quae in aliis animalium vertebratorum classibus inventae saepiusque descriptae sunt. Collularum multitudo in avibus quoque nervorum inde prodeuntium copia atque magnitudini respondet. Etenim, quo majores Sunt nervi, eo major cellularum multitudo ani madvertitur a vice versa. In intumescentiis, praesertim in sacrati, innumerabilis earum multitudo reperitur. Dispositio cellularum in avibus quoque talis est, ut in anterioribus cornuum anticorum finibus Semper cellarum majorum caterva collocata sit. Nonnullo a medullae spinalis

32쪽

- 30 intumescentiis intervallo in ejusmodi agminibus biorumque colluta 5- ab utroque latere inveniuntur, dum in intumoscentiis ipsi totum cornu anterius obtinent. Hic aliae

majores, aliae minore cernuntur, quarum posteriores maximo canaliculum centralem Versus adsunt. In intumescentiis cellula longius, quam in aliis l00i8, in massam cineream, pone canaliculum centralem positam, extenduntur, sola linea me di semper libera manente. Nonnullae earum ad cornuum posteriorum aSim, i. e. eo loco, quo haec cornua cum Sub stantia cinereae corpore Vel ejus parte media conjunguntur, adesse solent. In cornibus posterioribus autem nullae omni no cellulae nerveae conspiciuntur. Ubi quamquam interdum

maculas a' a sorma vel triangulari vel quadrangula prae ditas observavi, quae primo adspectu pro cellulis haberi poSSent, tamen, praeterquam quod et nuclei deerant et nul lo proceSSu conspicuo cognoscere contigit, otiam acido sulphurico adjecto mihi persuasi, has maculas non esse nisi majore tela conjunctivae lacunas, acidi chromici solutione impletas ejusque colore imbutas. Porro hic illic cellulas veras, non ita exiguo ambitu nucleoque praeditas, animadverti, quae tamen et processibus carebant et sormam omnino ro tundam prae se serebant nequo peculiari cellularum nervea rum colore tinctae erant; quibus ex causis jure ac merito mihi videbar concludere posse, eas non cellula ner,eas, Sed tantum majores telae conjunctivae cellulas esSe. Cellularum nervearum figura ab nota illa sorma trian

gula, magis minusve regulari, non discrepat Attamen Saepe mihi occasio oblata est cellulas observandi angulis quattuor Vel quinque in Structas, qui nonnunquam etiam sexangulaS. In universum in avium quoque medulla spinali animadverti p0test, cellulas, quo consertius sint positae, eo magis forma longum porrecta excellere, quo sit, ut imprimis in intumescentia sacrati collula illa in longum extractae, triangulae, suSis Ormes reperiantur. Quae tamen in iis etiam locis haud desunt, in quibus collularum turba non ita conserta cernitur,

33쪽

normamque omnino certam EXStare.

Unaquaeque cellula processus suo dimittit, qui, ut eodem colore aurantio imbuti sernuntur, ita specie illa striata carent. Qui processus quum lineis distinctis omninoque re gularibus circumdati sint, eos, siquidem Segmentum satis te nue suerit, per substantiae cinereae telam idque per longius breviusve spatium plane persequi licet. Ex unaquaque cellula jusmodi processu tres vel quattuor vel quinque Vel,

id qn0d rarius observatur, Sex proficiscuntur. Ceterum, quantum mea fert opinio, major proceSSuum numerus pro Or-

mali vitisetur ahqndus esse; qui tamen idcirco non Semper in conspectum venit, quod in medullae spinalis segmentis admodum tenuibus ideoque aptissimis cellulae non per O-

tam extensionem suam neque cum omnibus, quos dimittunt, processibus contemplanti Osseruntur. Quorum processuum

quinam ulterior decursus esset, quique iis propositus esset finis, quamquam inter viros eruditos multum ac saepe disceptatum est, tamen ad hunc diem disquisitionum ventus omnino certus nondum contigit. Cujus rei causa maxime in eo est reposita, quod Hiusmodi pervestigatio non modo magnis implicita est dissicultatibus, Verum etiam ejus eventus

parum certu Semper a casu potius dependet. Etenim, si reputaveris proceSSus in i Versi SSima regiones decurrere,

lacile est intellectu, in quavis sectione, cujus quidem dire cito nunquam omnino in nostra potestate sita est plerosque eorum persecari ideoque perraro obtingere, ut unum ex iis per l0ngius spatium vel ad ultimum ejus exitum persequi licuat. Quo accedit, quod, quum nunquam Segmentum obtinere queas, cujus in omnibus partibus una eademque crassities sit, proces sus, quos in tenuissimis segmenti loci probe observare licet

in crassioribus ejus portionibus jam intuentis adspectum sit giunt. t momentum, quod plurimum offert difficultatis atquo paene impediment est, qu0minus hae rationes, de quibus agitur penitus perspiciantur, saltem quod ad tre Superiores anima

34쪽

lium vertebratorum classes attinet, in tela conjuncti vase, ergo in substantiae cinereae, massa quaerendum est, quippe quae cellularum processus tam multimodis obtegat, ut nisi rarissimis in casibus, si sors ita tulerit, illos per longiora spatia persequi non obtingat. In piscibus autem, in quibus id momon- tum minus objicit impedimenti jam contigit, ut cellularum

processus in fibras nerveas marginibus suggis instructas transire cellulasque alteram cum altera conjunctas esse omnino dilucide cognoscor fur.

Quod ad avium medullam spinalem spectat, equidem

nonnunquam cellularum proceSSus, qui 3 ipsum cornuum anteriorum marginem positi erant, in tales substantia albaolacunas, in quibus fibrae nerveae decursum tenent, persequi potui, at nullo tamen in casu mihi certo monstrare licuit, processus in fibrarum nervearum axis Slindros directo transire. Interdum vero, primum in segmento longitudinali deinde in transverso etiam, certissime observare potui, cellulas

binas ternasve processibus suis inter SeSe conneX38 SSe. Qua in re, ut caveatur, ne errore deludare, maxima Opus

est cautione curaque fit acidum sulphuricum in his quoque quaestionibus subsidium os praeclarissimum Saepe quidem cellula tam prope altera alteri positae sunt, alteriusque processus usque ad alterius peripheriam aut ultra extendi tur, saepe cellularum remotiorum processus ita alter super altorum tendunt vel utriusque fines ita inter se contingunt, ut imago offeratur, quae ad nexus directi speciem quam proximo accedat; at, acido sulphurico in usum Vocato, quum tela turgescat, elementa, quae antea alterum juxta alterum sita erant, jam inter se digcedunt, quo acto, utrum conjunctio inter ea exstet necne, luculenter apparet. Quodsi processus alter in alterum re Vera transit, haec ratio jam evidonte conspicitur. Hoc modo nonnunquam contigit, ut de nonnullarum cellularum inter se connexu quam certissime mihi persuaderem. Qua in re licet hanc conjunctionem non animad-

35쪽

vortorim nisi inter cellulas unius ejusdem tu medulla spinalis dimidii nexu cellularum ad diversa medullae dimidia pertinentium nunquam clare obserVato, tamen conclusionibus ex analogia petendis non videor justo latiores attributurus osso limites, si de iis partibus, inter quas multarum rationum congruentiam exstare jam demonstratum sit q), etiam aliis in rebus, qua de altera Videntissime cognitae, de altora etiamnum incertae sint, e analogia conclusiones deducotidi potestatem nobis suppetere judica ero. Hoc maxime tum nobis con sidendum esse videtur, si quando de principiis quibusdam quasi undamentalibus agitur, quae in organi alicujus textura in diversis animalium ordinibus obtineant, neque adhuc, num in quavis eorum classe exstent, certis

observationibus erutum St.

Qua causa adductus in ea sum sententia, ut et unius ejusdemque lateris et diversorum medullae spinalis dimidio rum cellulas inter se connexu constanti conjunctas essu censeam. Qua in re neutiquam negaVerim, fieri posse, ut modus a ratio, qua cellulae nexae sint, in diversis anima lium vertebratorum classibus diverSa sit atque in unaqua que classe propriam ac peculiarem prae se erat speciem: attam se haec quaestio nunc quidem minus gravis vid0tur quippe quae tum demum, quum de principi iundamentali quo medulla spinalis constructio innititur, res ad liquidum perducta erit, nobis majori momenti esse possit. Eadem causa me permoVet, ut omnes fibras nerveas collulis originem ducere, quum id in piscium medulla spi nati demonstratum sit, in avibus quoque omni dubitati otio exemptum esse arbitrer, quamvis talem fibrarum illarum ortum in avium medulla spinali non potuerim in meis ipsius observationibus cogn0Scere. Celerum, praeterquam ex haeanalogia ex altera qu0que ratione, e meis investigationibus petita, non immerit Videor suspicari posse, in avibus etiam

36쪽

natur. Denique admonendum St, cellularum processus non semper linea recta per SubStantiae cinerea telam protinus tondere, sed saepissime potius decursum e uosum inire, interdumque etiam cursum habere ad instrumenti obtura culis suberinis extrahendis guram prope accedentem, quem quidum ego in casibus paucioribus, at tum certissime, animadvertere potui. Saepe fit, ut processu prope locum, quo e cellulis proficiscuntur, idque nunc minore nunc majore intervallo, in plures ramos dividantur. Quae divisio, ubi reperitur, plerumque dichotomia est raro equidem trichotomiam observavi, quam tamen Veri Simile est in ulteriore processuum decursu saepius inveniri. Quod ad processuum intra substantiam cineream fines attinet, ex iis, quae supra protuli, satis elucet, statui non pOSSe prosteSSu re Vera in sine liberos exire. Qui nimviduntur nos liberi, ii tantummodo processuum continuitate dissecta, arte producti sunt. Quamquam enim Mellister processus eum in modum diffindi contendit, ut tenuiores tenuioresque acti denique intra telam sine liberos habeant tamen mihi quidem non oblata est oceasio observandi, pro cessus hoc modo Xtenuari atque acuminari, sed potius, ut in ortu suo e cellulis capiendo paulo crassiores sunt brevique post spatio paululum attenuantur, ita per totum decursum posteriorem aequabili crassiti praseditos esse vidi. Post diffissionem autem unusquisque processsi ramulus ea dem est crassitudine, qua proce SSus, e quo exiit.

Ad fibrarum servearum in medulla spinali decursum et anatomi et physiologi jam pridem summam animorum attentionem adverterunt. Nam jure ac merito hic decursus

quasi pro cardine disquisitionum ope ieroscopii de organo

37쪽

illo instituundarum putatus est, quoniam, si fibrarum decursum jam penitus cognitum haberemus, tota medullae spinalis structura nobis perspicua atque dilucida esset Attamen

ad hunc sinsem assequendum necesse ore comperium habe remus, quae fibrae nerveae essent, quae non essent nec

non, quaenam inter cellulas fibrasque ratio inter eddi et ad liquidum exploratum esse deberet quae quaestiones tamen hucusque procul ab e ab Sunt, ut 0, quo par est, modo

explicatae ac solutae credantur.

Equidem, quo descriptio mea facilior atquo expeditior

sit, medullam spinalem non Veluti id organum contemplabor, ex quo nervi originem trahant, sed potius, in quo nervi

desinant ac finiantur. Quum modus ac ratio, qua nervorum spinalium radices avium medulla spinali inseruntur, ab iis, qua in aliis animalibus observata sunt, haud discrepent, equidem hujus

rei descriptionem omittere posse videor. Quum vero fibra rum nervearum decursu ex imaginibus, quas segmenta transversa ex intumescentia sacrati petita osserunt, planissimo c0gnosci queat, quumque, ut jam OmmemoraVi, intumescentia sacratis in univei sum ad texturam medulla spinalis perspiciendam gravissimi momenti sit, haud alienum videtur Segmentum Imri S i Sum e hac parte de Sumptum, subtilius uberiusque deses here. Qua in m sectorem benevolum moneo, ut Xternae intumos sentiae astralis speciei in universum deseripta meminerit, illamque descriptionem cum mici Oscopi ea, quam nunc prolaturus Sum comparet, quoniam altera alteri quasi supplemento est, atque altera probe cognita, alterius quoque intollectio ex parte adjuVatur. Totum segmentum transvorsum figuram Valam praebet, cujus diametros l0ngitudinalis a parto deXrta sinistror sum spectat. Substantia cinerea, Si cum ceteris medullae spinalis p 0rtionibus comparetur, maximo ambitu praedita, angusto substantiae albae annulo ita est circumdata, ut ipsa

38쪽

ab omnibus partibus sere ad disci peripheriam extendatur. In linea media, ubi quidem sissura anterior, hoc loco satis lata, in medullam spinalem porrigitur, anterior medullae peripheria arcum si ruiat ad partem posticam Versus convexum. Ex altera parte triangulum e substantia cinerea consistens in fissuram anteriorem intrat, cujus trianguli apex quum ad peripheriam versus tendat, haec posterior a substantia cinere in o loco perparvo intervallo distat. Quod

triangulum commissuram anteriorem, quam infra sustus describam, efficit. Haec commissura ad partem posteriorem utrimque cum cornibus anterioribus posticisque angusto substantiae cinereae isthmo cohaeret. Cornua antida tionga et crassa ad anteriora atque ad latera vergunt, diversae magnitudinis cellus impleta. Cornua posteriora autem in longum extracta in finibus suis, qui ad fissuram poste riorem latoralem conversi sunt, laxae in modum intumuerunt, dum in parte media longe angustiora apparent. Sub stantiae gelatinoga haud exiguus est ambitus Satis prope post commissuram canaliculus centralis situs est, qui quidem tanquam in fissura postica, hoc loco ad canalem usque prominente, sedem obtinet. Pone anpiliculum centralem com missuramque anteriorem fissura insigni latitudin pra odita ad utrumque latus versus extenditur, quo fit, ut tota sub flantiae cinereae pars centralis post canaliculum centralem posita et commissura, quae Vocatur, cinere postica prorsus desit, atque cornua tum antica tum postica inter se non conjuncta sint nisi commissura anteriore Partem posteriorem versu fissura eo paululum coarctatur, quod utrimque

postici substantia albae uniculi apparent. Altamen hic laniculi lato inter se spatio disjuncti sunt, dum in aliis medulla spinalis regionibus alter proxime alterum Sili cernuntur, solo tenui piae matris processu, qui in fissuram immergitur, inter se disparati. Unde elucet, discrimen, quod huic imagini cum iis qua in aliis medullae spinas regionibus osseruntur, intercedit, magnum atque insigne esse.

39쪽

Ratio similis quamquam in intumescentia cervicali observatur, in qua quidem, ut supra exp0Sui, piae matris processus usque ad canaliculum centralem progreditur, lamcn hic in substantia cinere vel non adest fissura proprio sic dicta, vel saltem angustissima est neque substantiam inuream ad latera versus propellit. In intumescentia sacrati autem pia mater ad modullae spinalis peripheriam supra fissuram porri itur nullum in eam processum dimittens, et tota fissura tota illa, o qua jam in externa intumeseentiae sacratis specie d0scribenda mentionem injeci, quaeque recenti statu opemicro scopi disquisita pro tela conjunctiva in inferiore evo lutionis gradu subsistente habenda osse videbatur, omnino expletur. Quae tela etiam, si acido chromico indurata est, eandem speciem offert. Acidi Toctu in universum nihil provocatur permuta tionis, nisi quod substantia illa corrugatur, cellulaeque, quum magna substantiae intercellularis copia ad minimam quantitatem deminuta sit, neque ejus plus restiterit, quam quan tum ad cellulas inter se continendas atque interstitia, quae inter eas interjecta sunt, implenda sufficiat, altera alteri quam proxime admotae cernuntur. Collula ipsae magnae sunt nucleisque conspicuis instructae, plerumque Orma rotunda praeditae, interdum et eo, quod inter se consertissimo positae sunt, angulosae. is in locis, in quibus tela sub

stantiae cinereae contermina est, Striae consormantur ex altera tela in alteram transcurrentes; quae quidem res et ipsa documento est, ex quo iusseat, Substantiam cineream cum tela illa continuatim cohaerontem non esse substantiam nerveam. Verumtamen connexus iste lil tam laxus est,

ut in secando plerumque tollatur; unde apparet, unicam firmam veramque duorum medulla spinalis dimidiorum con junctionem commissura anterior ossormari. His locis, in quibus transitus sit, elast, quae fissuram replet, indolem anatomicam manifestum est prope ad substantiae cinere a simi

litudinem accedure. AEl enim tela illa quasi gradu medio

40쪽

riori naturam nerveam vindicari non OSSe, neque magis commissuram po Steriorem, Sub Stantia nerve consectam, quae

inter duo sedulla spinalis dimidia lateralia intercedat, sta

tuendam S Se.

Tulam conjunctivam in diversis medulla spinalis regionibus diversis evolutionis gradibus positam esse, quum eandem rationem tam saepe in aliis quoque organis obser-Vemus, Sane non St, quod miremur.

In inferiore intumescentiae sacratis regione sig. III.)laniculi posteriores denuo alter proxime alteri applicantur, atque pia mater denuo processum in fissuram angustam dimittit. Attamen pone canaliculum centralem eodem, quo supra desdripsi, modo sissura rursus dilatatur fig. III. h.), piaeque matris processus nondum directo ad canalem centralem usque porrigitur, Sed spatium post eum positum etiamtum eandem, atque in media intumesstentiae parte, imaginem praebet Tela quae illic fissuram expiset, hic quoquo in eam intrat, eo tamen discrimine observato, quod spatium non totum repletur, Sed singulae striae, ex cellulis

vasisque deinceps collocati consistentes, tran Seurrere cernuntur, inter quas quidem interstitia aqua relinquuntur

Quod spatium sensim ac paulatim deminuitur, telaque, qua expletur, magis magi Sque substantiae cinereae indolem ac cipiente, piae matri proce SSus magis magisque ad partem

anteriorem tendit ratioque solita rursus animadvertitur. Radices nervorum anterior , in complures asciculos collectae, a regionibus diversis cornibus anterioribus inseruntur, ibique variis exibus cellulas circumplecti videntur, connexu directo tamen non nisi rarissimis in casibus in conspectum veniente. Equidem admonendum esse cenSeo,

SEARCH

MENU NAVIGATION