장음표시 사용
7쪽
9쪽
Si qua est ars, quam singulari studio ac diligentia
Graeci eXcoluerint, ea certe Medicina est, quae in Oriente summo semper in honore habita eX AEgypto , Ut ceterae fere omnes , una cum Philosophia in Graeciam migravit. Ea quippe antiquis temporibus sapientiae pars habebatur, et quidem potissima, utpote quae corpoli
medetur, quocum animus ipse tam arcta societate Conjungitur. Qui in ea inter veteres eXcelluerint, multi ce
lebrantur : quorum praecipuus Hippocrates Cous, tanta Vir auctoritate, ut Medicorum princeps etiamnum habeatur Hujus autem sectator inter Latinos A. Cornelius Celsus, non is quidem ingenio cum illo comparandus , sed scribendi arte atque elegantia procul dubio longe superior . Νam Medicinam totam octo libris compleXus adeo scite in suas partes distribuit, dilucideque explicavit , ut nihil amplius desiderari posse videatur . Itaque valde dolendum est praeclarum opus idemque utilissimum temporis injuria plurimis mendis, nec sane levibus, refertum ad nostram aetatem pervenisse. Νon defuere quidem Viri doctrina atque eruditione praestantes, qui ea tollere conati sint; sed tamen nulla ejus operis editio hactenus apparuit satis probanda , ne Lindeniana quidem ipsa, unde posteriores ceterae derivantur; licet
ea unanimi fere consensu omnium optima eXistimetur.
Nam quaedam , quae recte habebant, Lindenius corrupit , alia, corrupta cum essent, eX conjectura, quae ple-
10쪽
rumque fallacissima est , restituit. Illud vero minime ferendum , quod cum in multis antiquos Codices secutus sit, dei eo sigillatim non admonuit; ut dubius incertusque haereas, quaenam sit cuique lectioni fides adhibenda . I ria haec vitia Vir Summus Joannes Baptista Morgagnus jampridem animadvertit, et quid in singulis peccatum sit, editis VIII. in Celsum doctissimis Epistolis , diligenter , ut solet , adnotavit; multis insuper, quae nec Lindenius, nec alius quisquam attigerat, emendatis . Ad haec plura indicavit, quae manifesto depra-Vata sunt, nec tamen perspici potest quo pacto corrigi queant. Haec cum ita sint, ut Celsus pristinae integritati, quantum fieri potest, restituatur, unde potissimum auxilium petendum est Θ Nimirum ab antiquis Codicibus, qui si emendati sint, veram scripturam eXhibent; si mendosi, homini sagaci interdum indicant . Hac ego
persuasione ductus cum superioribus annis iter per Ita liam instituissem , Codices mss. consului, qui in Vaticana ac Medicea Bibliotheca asservantur, eosque cum
editis nam hos fere omnes jampridem mihi comparaveram ) diligentissime contuli. Atque utinam id facere Morgagnus potuisseti Multo sane pauciora in Celso haber c mus , quae legentibus negotium facesserent . Ego enim , qui doctrina illi sum atque ingenio adeo inferior , multo plus , quam initio speraveram , eX eorum collatione profeci. Νec tamen Omnes sunt ejusdem notae. Sed hi cujusmodi sint, et quae cujusque aetas atque auctoritas, IndeX ostendet, quem huic epistolae subjiciam. Illud modo affirmare possum, eam me Celsi editionem dare , in qua vix ullus sit nostris conjecturis