장음표시 사용
2쪽
U I norunt, quam sim genio alleno a Conte dendi libidine, miraturos autumo , quod publice me uideant duabus uno tempore Co
troversiis implicatum. Verum enim vero, me nunc aeque , ac unquam , Campum aversari
Disiputationum , quae declinari commodε posisunt, modus, quo sequentes agitaVI ControVersias, evincet, spero : Rationesque quae, ut in publicum nunc prodeam , me inducunt, sunt istiusmodi, difficile mihi ut foret, nomen earum
Equidem, primo loco , ipse quasi Nomine provocabat Viro , qui satagebat evertere mearum Conjecturarum non unam vel alteram , sed tantum totius Tractatus mei partem, quanta spectabat Aeris Elaterem , quem Explicationum mearum pars maxima supponit. Hocque factum cum fuerita Viro Erudito , qui intrepide admodum de H othesis stae, Argumentorumque robore commentatur , cumque Librum illius mox alter exceperit, a Domino Hobbio , Uiro famiger to , conscriptus ι periculi quid erit, ne propositam , me D X 1 ctriuam
3쪽
atinam Oppositio tam propera pessundaret , priusquam vel bene esset intellecta, vel, prout par erat, ponderata. Quare verebar, ne & Veritati deessem,& mihi ipsi , si tali tempore penitus silerem ; maxime cum sit probabile , divertere, me complures posse, quibus alias seret animus nobiscum confligere, dum ipsis ostendo, quam commode possit Doctrina nostra, etiam contra ejusinodi Adversarios propugnari , ac sunt ii, quibus hic responsum paravi. Atque viam hanc eo elegi lubentius, ne , si deinceps larin morem iis geram, qui abstinere me cupiunt ab ulteriori de his Controversiis Commentatione, ex silentio meo mox inferatur, bonam Causam Calamum meo non doctiorem vitibus instruere non posse ipsam defendendi. Verum vix dubitem, Consultos Lectores maximὸ Illos, qui Philosophiae Corpuscutim sunt imbuti Principiis, pronius multo existimaturos , causam mihi nisse , Dissertationes sequentes scribendi,quam existimaturos, mihi suppetiisse ullam,ipsas adeo laxandi. Et ingeniosi inprimis Viri, qui nil admittere consuevere, quod vel iugiat intellectum, vel sit precarium, Objectionum mearum Complures vel plane nullas, vel saltem non solemnibus egere responsis, arbitrabantur. At sunt complura, quae his suggerenda habeo. Primo quidem, id, quod Tractatuum sequentium molem non parum auget , est istorum Adversarii locorum insertio, quae adhibitis propriis ipsius verbis sub examen voco; qui cum
fit usiis, quem velim cuivis solennem, cui visum fuerit in mearum opinionum vel Argumentorum ullum animadvertere;
non nisi aequum judicabam , aliis id iucete , quod mihi fieri velim , licet id saepius contractiori praestare spatio non potue
Deinde , tanto magis serebar ad prosequendum nonnuntas ex Franristi Lini objectionibus , quia metus, qui occupavit complures Viros insignes , in recepta Scholarum Philosophia
enutritos, ne ad Vacuum admittendum adigantur, eousque apud eos praevaluit , ut quamvis 3c cum ipso S: inter se disconveniant de particulari modo miscisam Experimenti Phaenomena
4쪽
solvendi I in eo tamen conveniant, quod substantiae cuidam vehementer rarefactae, spatium a Mercurio desertum replenti,ca adscribunt. Adeo ut, cinn haec Opinio, quoad rei caput, a compluribus eruditione praecellentibus Viris approbetur, inprimis a d
ctissimo illo Ordine Jesultarum s quibus fortE Congruitas illius
cum quibusdam Religionis ipsorum Articulis eam praecipue commendat in lubens illis hanc observantiam exhibere voluerim , ut non dissentirem a Viris, quorum complures ob suam in Mathesi aliisque Literaturae partibus excellentiam magnifacio, quin iis ostendam, id a me non fieri nisi ex rationibus, quae magnum apud me momentum habent. Tertio, licet Examinatoris opothesis , nonnisi paucis, iisque non valde ponderosis instructa sit Argumentis ei patrocinantibus ἱ ejus tamen adversus Doctrinam nostram Objectiones quibus refellendis prima sequentis Tractatus Pars insumitur) sunt hujusmodi, ut, quamvis a quolibet, qui Hypothesim nostram plancintelligit, solide pollini confutari, iis tamen Lectoribus, qui famnon assequuntur, squi sorte non erunt pauci) facessere negotium
Denique, quod, cum interdum , quando Argumentum objectum forte non merebatur, cui immorarer, Argumentum tamen subjectum mereretur considerari ; praeter rem haud esse existimaverim , datis occasionibus subinde uti ad ipsam, quam tracto, materiam illustrandam : Quod eo feci lubentius ex genuina hac Ratione. Prior est, Quia reperio , quod, nonnullos si exceperIs prinstantes Mathematicos , aliosque perpaucos Viros Contemplationi addictos , Doctrina de Aeris Elatere, saltem prout ego ipsam proposui, necdum fatis fuit intellecta proindeque incu cari eget: Adeo ut magnam partem Dissertationum quarundam novissimarum, a Viris alioquin egregie doctis scontra alicis quidem Elateristas, non contra me scriptarum, error tam gravis tamque manifestus contexuerit, forte ex imperitia οὐ Baticorum, ut vix id imputare alii rei possim , quam quod besia, quam qui confutandam sumunt, non penitus assequam
5쪽
Posterior est, Quod mihi esset animus, in mea ad Obiectiones,a me sub examen vocatas, resiponsione, fundamenta struere, aliis istiusmodi Argumentis respondendi, quae iisdem similibus. ve Principiis innituntur. Et serte an vere fatis pronunciare posisim, Tractatu sequenti reapse me pluribus respondisse Differtationibus, meas parti in praegressis, partim sequentibus, a Viris doctis de Tomicelliano aliisque novis Experimentis, Vacuum spectantibus in lucem editis ; licet Autorum nomina verbaque siluerim , quod non deprehenderem, mea ipsis Scripta Experimentave hactenus innotuisse.
His subiicere possim, quod Dissertationes Lini judicabam digniores , quibus insisterem , quod ipse videatur in Doctrinam nostram diligentius , quam nonnulli alii qui tamen eam sibi impugnandam sumunt inquisivisse. Nec id assirmare dubitabo de Adversario deque tali quem nunquam lacessivi Jquod, licet loqui uniuersim non audeam de iis , qui vel de Aeris pondere , vel alias pro Vacuo , vel contra illud, scripsere, cum s uti in sequenti primo Capite agnosco necdum possim
Doctorum quorundam Virorum , maximE horum illustrium. Robemallii, Baliani, de Casti, libros impetrare ἱ inter eos ta-mcn Autores , qui mihi hactenus occurrere, ad Osrinotelicam Ratefactionem dc Condensationem in Controversiis , Quae disceptantur , confugientes , vix ullus HApothesim suam Lino nostro concinnius contexuerit. Non quod Principia illius
vel vera , vel l mei saltem similibus J intelligibilia existimem. sed quod , concesso ipsi , quem assumit, Funiculo, possit ille, obrationem paulo infra allegandam, explicare, licet non omniam eorum Experimentorum Phaenomena , eorum tamen multo
plura , quam aliorum Plenissarum pars maxima , qui Acris Elaterem negant , e sua pothesi , si admittatur , possint deducere. Et quandoquidem, cum nos Acri adscribamus Mo- tum Restitutionis extrorsum , ipse vero similem ei motum at tribuat introrsum , non possit non fieri , ut , licet utraque Principia non queant esse vera , multa tamen Phaenomenum ex alterutris ipsorum concessis , explicari possint : idcirco inquam , non est adeo facile , uti λrte multis ingeniosis Lecto-Diuitigod by Corale
6쪽
Lectoribus proclive est cogitare , genuinas ab Experientia Objectiones in Adversarium , quicum mihi est negotium, stringere. Quod propterea commemoro , ne, uti quidam existimaverint , me plura adhibuisse Argumenta , quam essset opus , ita alii existimarent , me omisisse mu ta ; uti revera quaedam praetermisi , quae in rem adhibere potuis
Verum , est aliud Virorum genus, praeter eos , quds subhujus Praefationis initium memoravi, ad quos residuam ejus partem dirigam , oportet ; ad eos scilicet, qui videntur aegre ferre, quod me patiar sive a Lino, sive Domino Hobbis divcrti ab Experimentalibus ejusmodi t Tractatibus perficiendis,quos i cleea Ha penes me habeo , ab erudito Latinae Tentaminum meorum storiam Editionis publicatore , tantum non promissos , & a promo- ni Teia vendis istis investigandi rerum Naturam modis , in quibus iarum, ut de ipsis visum est existimare , me verae Scientiae ejusque studiosis utiliorem operam navare posse. Fateorque , horum Ra- γ Finmmtiones ac Persuasiones apud me tantum valuisse , ut postea, quae in duobus Tractatibus sequentibus egi, ad scripta mea ab Objectionibus vindicandum, quae adversus ea a Virorum, disicrepantes admodum potheses propugnantium, pari, struuntur , M ad aliquatenus hoc ostendendum , me modi oppugnatas Veritates tuendi, plane imperitum non esse ; animum seposuerim , ullos amplius distinctos integrosque Tractatus Polemicos de Argumentis jam disceptatis edendi. Atque eo me complures aliae rationes , praeter jam modo allegatas, inis
Primo quippe , ut alibi indico praecipui mei Consilii non erat , stabiliendi Theorias & Principia , sed excogitandi Experimenta , de naturae Historiam Observationibus fide iter factis traditisque locu pictandi, ut hisce, similibusque operis aliis junctis, sussiciens olim possit Experimentorum farrago suppeditari , quibus opotheses , 8c Theoriae superstruantur. Et quamvis in Epistola mea Phs: - -echanica, mei Gque Deciminibus , quasdam de Phanomenum a me enarrat tum Causis Conjecturas insuper in medium afferre ausim,
7쪽
ne jejuna nimis curiosis Lectoribus Dissertatio videatur ; ait men sui jam dixi mea Cogitata, nonnisi ut Conjecturas proposui, collimantes licet non unice, praeeipue tamen in ad excitandum Curiositatem Ingeniosorum, Zc ad suppeditandum m nita quaedam 8e adminicula Disquisitionibus Τheoreticorum. Ac hiice congruenter, complura memorare non abstinui, quae Lectores judicio valentes facile percipient me praevidisse , a multis judicatum iri minus favere iis opinionibus, in quas propendebam. Adeo ut, si ego Experimentalia studia cum Polemicis commutarem, viam, a primaris Scriptorum meorum scopo nimis deviam, insisterem. Deinde , licet ausus fuerim Doctrinam de Aeris Elatere &Pondere per quaedam Supplementa promovere, ubi eam laborare defectu reperi eamque novis quibusdam Illustrationibus& Αrgumentis, deductis a meis Experimentis, ornare; attamen.
cum 'pothesis ipsie i caput rei si spectesὶ sint etiam Placita
aliorum , eruditione me longe praecellentium , injurium Millis &Causae nostrae communi serth censeretur, si Veritatum. in quibus consentimus, vindicandarum gloriam ipsis praeripere absque necessitate aggrederer, maximo, Cum eorum quidam eximii sunt GMathematici, alii illustres Phrsiis, quorum aequὸ ac mea interest, Npothesis adversum objectiones, si quae orientur, propugnandi , quorumque otium & ingenium longe . meum superant, qui & valetudine sum ambigua, M sat aliis o cupationibus distrahor, quique si multo essem in Geometria provectior, quam prae me sero j ea laboro oculorum imbecillitate, ut ea me & minus proclivem minusque aptum reddant, ulli studio me implicandi, quod Schematum Mathematicorum usum postulat. Tertio, multum causae video dubitandi , ea , quae tradidi,
quamvis ipse silerem, defensione destitutum iri r Lubentia. quippe , quam jam in pluribus viris im-Πbm observavI, ea Scripta vindicandi, quibus dicere amant se esse convictos. meque sequentium Tractatuum conscribendorum opera I vandi , quid vereri me vIx sinit; maxime , cum sint nonnulla , quae pensum ipsorum valde facito reddent, si non aliis demant
8쪽
demant animum ipsis ejusmodi laborem imponendi. Etenim , licet D. Hobbius de Linus mea examinaverint Scripta,
iis insistentes Principiis, in quibus aeque differunt a se invicem, ac a me, attamen neque causae quidquam iis suppctiit, rem ullam negandi, quam tradidi ut Expcrimentum, ncque eorum Objectiones , sive quo ad Numerum sive Pondum alicujus fitere momenti adversius cas Principiorum meorum Applicationes , quas ad solvenda Phaenomena in medium adduxi. Adeo ut passim, non objecta ulla adversus Explicati nes meas particulares Incongruitate , ipsas constringantur
potheses adoriri : in quarum defensione exsipectare me eo majori jure Hyperaspistas posse putem, quod non modo conatus fuerim, ut supra notabam , fundamenta ponere , Objectionibus ejusmodi, quas nasci posse praevidebam , respondendi; sed etiam , ad laborem eorum praevertendum aut le-Vandum , duas priores partes meae adversus Linum Desensionis scripsi , quod facere non tenebar , ut Explicationes meas vindicarem , quippe quas speciatim asserui in Parte
Nes o , an addere hac oceasione ausim, Quod illi, qui
perpenderunt Experimentorum ad veram Philosophia inutilitatem, observaruntque dissicultatem nihilominus , molestiam, Ac impensas ea faciendi csse talia, ut vel in Erudito hoc nostro seculo pauci admodum reperiantur Pacones , vel
Mersenni, Si tales , qui vel ipsi secerint , vel alios facere viderint Experimenta etiam qualia ego in publicum emisi, ea cura, quam teneri me in rebus ejusmodi adhibere , soleo existimare: quod illi , inquam fortassξ non solum credent,ca mihi longe majori tempore & labore Constare , quam ij , qui ejusmodi Experimenta non facere neque Videre,
sibi imaginabuntur , sed sorte satis esse existimabunt Viro, qui ex prolata de Schola non est , sollicite ea fecisse , de consignasse fideliter , ipsique condonabunt, quod alijs provinciam transcribit Veritates illas Vindicandi , quas ipse forte feliciter in lucem protulit; maxime , cum tantus sit Virorum , ad eam rem ipso aptiorum , numerus , quibus Y aequz
9쪽
aeque ac Adversatiis ipsius ) plus est otij scribendi Dispi
rationes , quam commoditatis consectandi Experimenta: quorum posterius, si id praestare quis velit, ut par est , post lat in plurimis Casibus praeter Dexteritatem , vix nisi usu acquirendam , interdum Diligentiam majorem , de saepe etiam sumptus majores, quam maxima pars velit, vel magna pars possit iis impendere. Paucis dicam , quamvis , si quid notatu valde dignum adversus praecipuas meas opiniones Explicationesve suggeratur , possim vel ansam capere nonnihil ad id alibi regerendi vel saltem , re ita ferente , in quadam Revisione in
illud animadvertere , in qua nonnulla reliquorum Scriptorum meorum loca mutare , emendare , supplere , Vind Care , vel retractare potero et tamen exspectari illud nolim, me Librum cum quolibet commutaturum , qui abundaverit otio aliquem talem contra Vacuum, vel de Aere conscribere.
Quod hic publice significo , non quod putem , id vel avocaturum esse ullum, vel avocare debere,ab usu suae libertatis,dis. sensum suum,ubi causa Ipsi subest,testificandi,sed ob duas hasce
Prior est , Ne silentium meum vel Veritati vel mihi ipsi sit injurium , aliis hunc sensum suggerendo , quasi . ad ea respondere nequeam, ad quae non respondeo ; sed , ut Lectoribus non praeoccupatis judicioque valentibus Cautionem suppeditem , tam parum tribuendi Advertariorum meorum Scriptis , eo nomine quod iis a me responsum non sit, quam si superstes amplius non essem. Poueriorcst , Ne remora sim iis, quibus animus fuerit ALversariis istiusmodi replicandi , dum mentibus ipserum insidere hunc metum sino , Vel me praevcnturum ipsos , vel
Vt finiam , Nil causae video spem abjiciendi, quod , sive
Scripta mea patrocinium inveniant, sive minus, Veritates in iis traditae, progressu temporis , Adversariis ne quidquam refragantibus , stabilimentum in hominum animis siot conse cuturae, uti Circulatio Sanguinis, aliaeque plurimum antehac oppuSnata: Diuiligod by Coosl
10쪽
oppugnatae Veritates jam consecutae sunt. Indoles mea plus nimio me fecit sollicitum , non offendendi eos, a quibus dis sentio, quam ut necessitatem cuiquam imponat, sub injuriarum vel irritamentorum privatorum ratione mihi adversandi. Eos vero quod spectat, quos vel Iudicium vel invidia ad disceptandum illexerit, res scilicet,quas in publicum emisi,tanto non esse di as applausu, quanto, favente fortuna, recepta fuerunt; litem Eoe inter nos haud pariet: Equidem ipse forsan idem aequE sentio, ac illi. Vtut fuerit, haud verebor me unum ex iis profiteri, qui cupidior sit tempus suum impendendi utiliter, quam ea gloria inclarescendi, quod nil quidquam e rum, quae adversus ipsum scripta fuerint , absque responsione dimiserit; quemque major tenet sollicitudo , manifestandae veritatis vias consectari, quam eam Opinionem aliis ingerere, nunquam ipsum adeo fuisse defectibus Humanis obnoxium, ut ab ipsa deviaret. Dissiligod by COOste