장음표시 사용
2쪽
ex AE de Christi Oxon. & R. S. S.
6쪽
ΜΣ TXL ΙΑΜ gentem, cujus unicus hic nobis superia
est quinarius, plebeiam fuisse, satis constat ex Titi Livii autoritate, a quo Sp. Metilius A.V.C. 337. &M. Metilius A.V.C. 336. tribuni plebis memoran tur. Duobus distinctam fuisse cognominibus contendit Pimius, in cujus fastis saepius recitantur M. Metilius Nepos & T. Metilius Croto; licet posterioris, cui Cognomen Croto, ex veteri hus ne mo praeter Livium meminerit. Unde nomen intilius huic genti inditum fuerit liquido non patet; at a Mettiis, sive Metiis, qui ex Lanuvio ortum traxisse e nummis suspicari licet, videtur de-B sum-
7쪽
sumptum. Hoc enim diminutivum censendum a Metio, sicut Lucilius a Lucio, Maecilius a Maecio, Petilius a Peto, de quiabus plura Vaillantius & Sigonius. Ut ut est, republica in cunis vagiente, inclaruere Romae Metilii, siqua fides tribuenda Pighio, qui M. Metilium tribunatus plebis munere A.V.C. 288. id aedilitate A.V.C. 29 . arbitratur functum. Sed in hujusce gentis ori- ne indaganda non est ut diutius jam moremur.
Quod ad nostrum quinarium attinet, nullus veterum nummus germanae unquam antiquitatis certioribus indiciis claruit, nec ullus, si raritatem eximiam vectemus, in univeM terrarum orbe insignior habendus. Alterum enim Metiliae gentis nummum, qui vel diligentissimis harum rerum exploratoribus innotuit, tota nobis, es fallor, non suppeditavit penus antiquaria. Ideoque hujusce solius ope familiis Romanis a vcterum numismatis laudatis, di a Fulvio Ursino, Car. Patino,. J. Vaillantio, ac And. Morellio undequaque conquistis, nova accessit. Ad ea autem quae prae se fert quinarius ob oculos positus jam breviter excutienda nosmetipsos accingamus.
Caput Iovis hic conspicitur barbatum dc laurea redimitum, pone quod trus spicae ex eodem tubulo: in aversa parte CROT,
8쪽
in imo ROMA. Victoria comnat trophaeum galeatum, Cum thorace, clypeo, & binis has ulla, ante illam erectam.
Non desunt nummi, qui mera Romanarum familiarum exhibent cognomina, eaque in veterum scriptis ac monumentis parum nota, ut erudite monuit illustrissimus Spanhemius. Sic NAT, vel NATTA, nudum saepius ostentant gentis Pinariae denarii; TURD, sive TURDUS, sextans atque quadrans gentis Papiriae; NASO aerei gentis Axsiae nummi; &, ut alios taceam, Valeri rum denarii ACISCULUS. . Quibus omnino accensendus noster quinarius; cum quo complures alios, florente republica, R mae percussos, & in eruditorum muscis etiamnum asservat , Op re, serma, ac typo mirifice congruere, clare satis testantur Vaillantius & Morellius. Quare CROT, quod in averso latere Comparet, gentis Metiliae fuisse cognomen, ambigendi non datur I Cus ; praesertim cum T. Metilius, Ap. Claudii Pulchri, praetoris
provincialis, qui Siciliam obtinuit A.UC. 337. legatus, a 3 T. Livio CROTO diserte appelletur.
Ad Metiliorum igitur Crotonum familiam spectat hic quinarius, ut scri illius epigraphe; quis vero fuerit ille a litteris CROΤ
9쪽
designatus, ob praenomen in nummo praetermisium, dissicile est reperire. T. Metilium Crotonem ad veterem exercitum accipie dum, deducendumque a castris Claudianis in Siciliam, post cladem Cannensem, legatum ab Ap. Claudio fuisse missum perhibet 3 Livius. At notius est quam ut probatione indigeat, viros ingenio, virtute, probitate, ac majorum splendore praecellentes, per omnium magistratuum gradus, paulatim & sueto Romanis more, ad amplissimos reipublicae honores pervenisse. Unde collegisse via detur Pighius, hunc T. Metilium Crotonem quaestorem provincialem fuisse A.V.C. 328. At quaestorem tunc urbanum eum potius crediderim, cum hoc aequo ac pari jure exinde sequatur, de a nostro quinario, utpote Roma: signato, nonnihil roboris atque firmamenti mutuetur. Quo posito, istum nummulum e dem anno cuium licet existimemus. Neque hoc sane a rei veritate multum abhorret, cum insignem a Gallis non procul Telamone in Etruria victoriam reportaverit Consul AEmilius, ob quam de illis triumphum egisse III Non. Mart. AN.C. 328. testantur Marmora Capitolina. 3
VI. Quod si lectoribus minus arrideat haec sententia, quare nostrum quinarium 1 T. Metilio Crotone ad veterem exercitum
accipiendum, deducendumque a castris Claudianis in Siciliam,
a T. Liv. lib. XXIII. .c. 3I. a Steph. vinand. Pigh. in praesu. ad lector. & in annaI. Roman. ad M.
10쪽
A. V.C. 337. legato ab Ap. Claudio misso, non statuamus percussum Nemo enim nescit legati, vel saὶ praetoris legati, cognomen in nummis identidem conspici, quin & ei, vel quaestori, concessam fuisse monetae Cudendae potestatem; quae &Vaillantius ac Spanhemius operibus suis sparsim edocent. P
toris etiam legati, vel quaestores, profecturi in provinciam, siqua Uaillantio fides, vel ad milites solvendos, vel ad ipsorum impensas,
a) T. Metilium Crotonem, praetoris legatum, sive propraetorem, ad regendam Appii Claudii provinetam, ad jus ibi dicendum pariter ac gere dum bellum, juxta Spanhernii lii atque Sigonii mentem, in Siciliam mil- sum, hic visum est statuere. Quod si res militaris ab eodem legato tantum suerit administrata, nil mirandum, ejus memoriam ad nostrum usque secuintum a nummulo argenteo servari; cum Manli Fonteii, tribuni militum, meminerit gentis Fonteiae denarius, a celeberrimis antiquariis saepius in lucem
x I. Vtillant. ubi lap. in gent. Porc. num. s. tom. II. p. 298, 299. in gent. Licin. num. g. lom. II. p. 3 . in gent. Quinct. num. 3. tom. II. p. 326. & ingent. Titur. num. I. tOm. II. P. 78.
