장음표시 사용
11쪽
argenteos nummos nonnunquam sa) Romae signandos curavere; esertim quum in provincia, quam ad iustrabant, bellum erat exortum. Quandoquidem igitur bello flagrare coepit Sicilia A.V.C. 338. & T. Metilius Croto exercitui in provincia Claudiana, ut credere fas est, absente Ap. Claudio, tunc temporis praefuit, verisimile admodum videtur, hunc quinarium A.V.C. 338. vel 1 Ruente anno, quo legato imperium forsan erat prorogatum, ab eo, aut a quaestoribus urbanis, Romae fuisse cusum. Victoriam etiam a T. Metilio Crotone partam, vel saltem hostes ab eo fugatos, A.V.C. 338. indicare potuit, tametsi hujusce belli initii historiam nobis tantum non denegavit veterum autorum inopia. P mistos enim Hippocratem atque Epicydem cum binis mil- libus armatorum ad tentandas urbes, quae praesidiis tenebantur Romanis,' A.V.C. 338. retulit Livius. At Syracusanos h rum aliquam expugnasse, vel in deditionem recepisse, nullus nos certiores secit historicus; immo magnam Siciliae partem A.V.C. 538. a Romanis subactam memoriae prodidit 3Zonaras. Quid
ωὶ Hac in re a scopo non plurimum aberrasse IJ Uaillantium, quin potius lapsum fuisse sαὶ Havercampum, quod saepius contigit, putaverim. Ille enim ex M. Catonis propraetoris, vel in Africa vel in Sicilia, denario, in anteriore cujus parte vox ROMA cernitur inscripta, aequo satis jure collegit, propraetorem, vel praetoris legatum, in provinciam iturum, interdum curasse ut Romae moneta signaretur; Hic vero nomen ROMA cum alterius ibi partis vocabulo VICTRIX minus apte connectit. Etenim LEGENDAM
pro INSCRIPTIONE, Be vicissim INSCRIPTIONEM pro LEGENDA
sumi, quod hic aperte sibi concedi postulat Havercampus, ei aegre largientur rei nummariae antiquae periti. r I. Viallant. num. anti . familiar. Romanar. perpet. interpretat. illustrat. tOm. IL p. 298, 299. Amstelaetami, I7o3. Σὶ Thesaur. Andr. Moret. numismatic. Sig. Havereamp. edit. p. 3 2, 3 3. Amstelaedami, 373 1 T. Liv. lib. XXIV. c. 7. . x Idem. ibid.-3 I a. ZOnar. annal. tOm. I, p. 423. Parisiis, I686.
12쪽
igitur prohibet quo minus A.V.C. 338. Vel sequente anno, ob fusos atque fugatos a T. Metilio Crotone Syracusanos, aut in Claudii aut Manlii provincia, noster quinarius ab ipso legato, vel aquaestoribus urbanis, vel a triumviris demum mensariis monetatibusve, Romae signaretur Hoc sane rerum Romanarum scriptoribus adeo non repugnat, ut iis mirifice conveniat, ut iis maxime consentaneum, jure merito, existimemus.
Vgillantius autem hujusmodi quinarios ad monetae solummo do usum, & fere semper, non in alicujus victoriae monumentum, arbitratur percusios. At hac in re sibi minus eonstat a Utillan tius ; quin & aperte Plinio adversatur. Non esset igitur forsan unde conquereremur, si ejus sententia, tanquam futilis ac inanis conjectura, ab eruditis repudiaretur. Nihil tamen hac de hypothesi decerno 1 rectene an secus secerit Uaillantius penes antiqua tios sit judicium. Nequis vero hoc temere nimis a me dictum arbitretur, ipsa Hillantii verba jam in medium liceat proferre. 3 Antiquarii, inquit, observant victoriatos omncs eundem typum, nempe Vi- ctoriam trophaeo imponentem, exhibere, unde illis nomen; & omnes esse quinarios, ad monetae tantum usum, & fere sem- per, non in alicujus victoriae monumentum, percutas.'' Hinc abunde constat, hujusmodi quinarios, judice Vesilantio, vix unquam in victoriae alicujus monumentum percussos; necnon eundem Valliantium eos pro victoriatis ut plurimum, si non perpe-
1 Plin. nai. hist. lib. XXXIII. c. 3.3 J. Valliant. tom. II. p. 3 . in gent. Licin. num. g. tuos
13쪽
tuo, accepisse. At alibi hic autor asserere haud veretur, V vid 'ii Victoriam in quinariis non sine causa adhiberi:'' immo exundenis, quos vulgavit, nostri consimillimis quinariis, omnes, excepto uno, aut ad summum altero, in alicujus pugnae vel victoriae memoriam signatos ingenue confitetur. Hac igitur in re secum plane pugnare Vaillantium agnoscamus necesse est. Sed neque verum est, victoriatos omnes eundem typum, nempe Uictoriam trophaeo imponentem, exhibere. ' Victoriatos enim non Victoria coronam trophaeo imponente, sed sola Uictoria signatos, qualem in averso latere ostendunt nonnulli gentis Porciae, sive potius M. Catonis, nummi, liquido evincunt Plinius & Hardianus. Neque tam priscam produnt vetustatem viet rivi, cum lege Clodia, A.V.C. 69s. lata, 3 primum percussos tradit Plinius. At altius assurgit non solum is, de quo nunc agitur, quinarius, sed & alter penes me, quem antiquissimae in aversa parte literarum sormae, Vid. num. II. p. 6.) pariter ac typus simplicissimus, certissima sane vetustatis indicia, qualia in primis sere argenteis, cum sola epigraptae ROMA, Cernuntur nummis, ante A.V.C. SO . ut opinor, signatum arguunt. - Hos itaque a victoriatis satis di 1crepasse, & multo ante A.V.C. 69s. quo id genus moneta Romae Cudi coepta, prodiisse, haud aegre faten
Porro, ab instituto nostro non erit alienum, ε Vaillantium sibi parum consentientem hic iterum notare. Dices, inquit, memi- nisse M. Tullium Ciceronem triumvirorum monetalium, ad O-I I. Valliant. tom. II. p. 34. in genti Fulv. num. 3. tom. I. p. s7. Vid. e tiam vatillant. in gent. Aurel. num. I. gent. Cloul. num. 2. gent. Cornet. num. 2I. & 32. gent. Flamin. num. 3. gent. Fulv. num. 4. & 8. gent. Fundan. num. I. gent. Licin. num. g. & gent. Titur. num. 8.
14쪽
que singularem eum magistratum fuisse. Ego vero libens id concesserim; sed non ante Julii Caesaris dictaturam, quo tem V pore quum plures haberet Julius, quod de se in bello civili be- ne meritos vellet aliqua mercede Compensare, illam dignitatem excogitavit, ut quoniam datum sibi esset a senatu ut imagine sua nummi signarentur, vocaret velut in tanti honoris partem triumviros monetales, qui ex aversa parte nomina sua inscribe- rent.' Et tamen in Ogulnium, Q F. in N. T. Verginium, ' A. F. A. N. & Sp. Carvilium, Sp. F. C. N. simul triumviros monetales fuisse circa A.U.C. si O. ducentis ante Iulium Caesarem occisum annis) diserte assirmat. Quae plane vim se, simul immota stare nequeunt. Sententiam vero posteriorem, cui suffragatur etiam U. C. Sig. Havercampus, ut longe potiorem,
Si nostrum nummulum ab ipsb T. Metilio Crotone Romae vexistimus percussum; ineunte anno V.C. S390. eum prodiisse, pr
oportet concedamus: neque vero multum abludere hanc sententiam facile suspicemur, cum munus praetorium in Sicilia A.U. C. s39. Appium Claudium, cujus ibi partes A.V.C. 337. 3 sustinuit T. Metilius Croto, praestitisse, nos edocuit ε T. Livius. Sin A.V.C. 538. Romae malimus cusem; quaestores urbanos eum, sub finem anni, signasse, T. Metilio Crotone in Sicilia tunc
3 T. Liv. hist. Rom. lib. XXIII. c. 3t. T. Liv. hist. Rom. lib. XXIV. C. 27, 9, 33.
15쪽
remporis, ut par est credere, cum hostibus belligerante, nobis potius affirmandum: huic enim Conjecturae haud parum favet T. Livius, pariter ac T. Livio Consentiens Joannes Zonaras, ut in hac dissertatione 3 alibi dictum.. IX. Quandoquidem igitur ad T. Metilium Crotonem spectam videtur nummus hic in medium allatus, nullus dubito quin vel A.V.C. 528. vel, quod magis sentio, A.V.C. S38. aut 339. fuerit signatus. Si A.V.C. 528. prodierit, tres ex eodem tubulo spiacae ingentem immanemque praedam, Boiorum agris a L. I milio consule hoc anno in urbem comportatam, forsan denotant; sin vero A.V.C. 338. aut 339. pro nota atque symbolo Siciliae, utpote frugum feracissimae, haberi possunt. Nemini enim non liquet, tres spicas 3 ad hanc insulam, sive potius frumenti in ea abundantiam, indicandam in nummis identidem exhiberi; unde facili opera colligatur, nostrum quinarium vel a T. intilio Cr
tone, Appii Claudii in Sicilia legato, ad belli Siculi usum, vel aquaestoribus urbanis, in ejus honorem, A.V.C. 338. aut S39. Romae percussism. Huic ego opinioni lubens assentior, cum 6 Livii ac Zonaeae testimonia ei etiam fidem, ut superius annota
tum, adstruere Videantur. r T. Liv. hist. Rom. lib. XXIV. c. 7.χ JOm. Tonar. annal. tom. I. p. 423. Parisiis, I 686. . 3 Vid. sup. p. 12.4 Polyta & Diod. Sic. s Beger. Spanhem. Uaillant. Moret. &c. pag. 6 T. Liv. lib. XXIII. c. 31.
16쪽
Non ignoro, fateor, quendam M. Metilium quaestorem suille Creatum circa A.V.C. 72 . ex inscriptione antiqua, a Jano Grutero in lucem data, elici posse; at hunc nullo pacto nummulum nostrum argenteum cudisse, plane persuasum habeo. Non solum enim cognomen CROTO nusquam otantat illa inscriptio, quod ad alium pertinuisse hunc quinarium argumento est, sed & extra omnem dubitationis aleam hoc ponunt ipsius quinarii fabrica, typus, & caelatura. Antiquitatem enim redolent superiorem, ac propterea M. Metilium, a dicta inscriptione memoratum, uno vel altero seculo antecessisse oportet autumemus. Rectius igitur longe & verisimilius opinari licet, nostrum nummum vel T. -- tilio Crotoni, vel quaestoribus urbanis, eo Appii Claudii in Sicilia
aevi quinarios abunde reserat. Uaillantium uero de his fusius agentem adeant lectores eruditi, qui vel plura huc spectantia defi-derant, vel ea antiquitatis indicia a me jam adducta ab autoribus fide dignis minus firmata suspicantur. XI. Superius autem observata, utcunque honis scriptoribus ac nummis suffulta, in dubium vocare se an censeatur 3 vir donissimus Amoldus inaen rchius Ultrajectinus, I. V. D. histor. & et quent. in patria prosessor. Illo quippe judice, duplex apud
I. Viallant. ubi sup. 3 a. Drahenti. in adnot. ad Liv. lib. XXIII. c. 3I. vid. ejus nuper. edit. tav. tom. III. p. 774. S. 6. Amst. ec Lugd. Bat. II o.
17쪽
Romanos gens fuit Maxiliorum & Metiliorum. Ex qua vero, inquit ille, hic memoratus T. Metilius Croto in descenderit, diibium facit codicum di uus.' Dubitandi ansam dedere perpauci codd. MSS. Liviani, in quibus Ti. Amrilius Croto, & T. M
risius Croto leguntur. In codd. MSS. Florent. & Lov. a. invenitur Ti. Maerilius Croto, reserente Dra n rchio; in codd. vero MSS. Vosi . & Lov. 4. T. Metilius Croto. Quod ad posteriores attinet codices, omnibus sere aliis exemplaribus eos consentire facile crediderim; Cum literae C & T, utpote ante vocalem I admodum Cognatae, in codicibus manuscriptis, iisque vetustioribus, inter se invicem sepius permutantur, ac promiscue usurpantur: quod ad priores, cod. MS. Flor. autoritatem minus valere in tertia quam prima deinde Liviana, ipse satis innuit jam laudatus
Arnoldus Dra n rchius; cod. MS. L . 2. vero antequam
prodiit nupera Livii editio 3 Drahen rchiana, eruditis parum notus, in occulto latuit, ideoque de ejus fide & integritate nihil nobis hic dicendum. Pro firmo igitur ratoque habeatur, MDCILIUS & METILIVS idem nomen, eandemque prorsus M tem, nempe Metiliam, quod ex ε nummis ac inscriptionibus it dem constat, hic designasse; quo concesse, non nisi duo nobis supersunt codd. ΜSS. Liviani, iique vix inter praestantiores ac integriores habendi, in quibus hic reperitur MAECILIUS. Athos, quorum haud permagni fortasse momenti putandum testia monium, cum aliis quam plurimis optimae fidei codicibus, om-
3 Idem in dedicat. sub fin. I. Valliant. Andr. Moret. & Sig. Havercamp. in num. gent. Maecit. Jan. Gruter. corp. inscript CDXXXIII. 3. CDLXV. I. DCXLVI. I. CDLV. I. DCCXXXIV x. DCCXLV. y. CCXCIX. ,2. - nibus
18쪽
nibus caeteris Livii exemplaribus, quis sanus unquam Criticus con tulerit λ Neque facile hoc patitur TVLLVS, cognomen unicum Maeciliae genti a nummis & Romanis scriptoribus inditum. Si ullus porro hac de re disceptandi esset locus, quo pacto acutissima & plane divina Caroli Sigonii ac utriusque Gron si, qui Livianos omne genus codices undique conquisiverant, ut alios viros egregios de Livio praeclare meritos, & in arte critica versatissimos, praeteream, ingenia potuit effugere t His demum accedat Observatio, nequaquam, uti spero, improbanda: Livium nempe ερ Plutarchum Metilios satis amplos honoris, dignitatis, a que potentiae gradus Romae este assecutos Circa A.U.C. 538. perte nos edocuisse ; Μaecilios vero istius aetatis silentio prorsus transivisse. Unde, ni fallor, omnino perspicuum fit, non G. --eilius Croto, sed T. Metilius Croto, prout pene cuncta ejus loquuntur exemplaria, ipsum Livium edidisse. XII.
. Ex dictis liquet, Ioannem Glando ium, Samuelem Pitiscum, aliosque viros egregios, eruditae antiquitatis peritissimos, Metiliam gentem pro Maecilia perperam 3 accepisse. Duplicem enim Maeciliorum & Metiliorum apud Romanos fuisse gentem, disertis verbis assirmat ε ipse Drarin rchius, Livii autoritate nixus. Sp. Maecilii quartum & Sp. Metilii tertium tribunorum plebis, .
19쪽
qui A.V.C. 337. turbatores vulgi erant, fissa narratione meminit celeberrimus ille historisus , ac proinde Maxillos a Metiliis mani sesto 1 emit. Huic suffragantur sex vel septein in1cripti nes antiquae apud Gruterum, ut & gentis Maeciliae nummi ac noster quinarius. Immo his omnibus ad1hipulantur I ipsi codices MSS. Flor. & Lov. 2, licet TL MAECILIUS CROTO ubi supra legendum sistant. Quibus probe cognitis, nobisque penitus perspectis, Maeciliae Metiliaeque gentium pro certa dc indubitata habeamus distinctionem; quod animadvertendum duxi, tum ne errori late sparso non satis occurreretur, tum ne aliquid notatu dignum, huic gentis Metiliae quinario, quem plurimi facient antiquarii, explicando inserviens, a me prorsus intactum relinque
XIII. Cognomen CROT, sive CROTO, quod etiamnum servat noster quinarius, semel apud A Livium tantum occurrit. Hujus autem in caeteris rerum Romanarum scriptoribus nec vola nec vestigium. Quinimo nulla inscriptis, nullum, dempto nostro, antiquorum numisma, nullum denique hoc prie se seri vetustatis monumentum. Nonnihil igitur lucis donat Livio insignis jam memoratus quinarius, & ipse a scriptore illo praestantissimo vicissim illustratur.
T. Liv. lib. XXIII. c. 3I. Vide etiam Ara. Drahenti. nuper. edit. Liv. tom. g. P. 774. S. G
20쪽
SIVE DE ME T. GEN. QVI. DISS. et T
Qua vero de causa ex gentis Metiliae stirpibus una Croto fuerit vocata, aut unde Metilii Crotones id cognominis primum traxerint, utpote nobis plane incognitum, disceptandi hic non datur locus. Notatu tamen haud indignum, vocabulum CROTO, quantum ego opinione auguror, e Graeco fonte, sicut aliquam- multa notiora Romanorum cognomenta, in o delinentia, principio emanasse. Istiusinodi sunt MATHO a voce Goca -- Θων aperte deductium, MOLO a μό3 OTHO ab inia 4 ΡHILO a φιλῶν, ut id genus omittam alia, quae in nummis conspiciuntur; licet quamobrem, aut unde, lue .cognomina ampliores la honestiores Romanorum familiae sibi delegerint, eruditos, ut probe norunt antiquarii, omnino lateat. Sic pari prorsus ratione CROTO a κροτων, i. e. F pulpam, si Verberam, γ dens, cum plausiu manus collidens, ' ram Mens,' M. tanquam sonte suo, videtur fluxisse; etsi quid initio genti Metiliae tale cognomen assumendi dedit occasionem, hodie, propter veterum historicorum penuriam, est incompertum. HOC autem Cognomentum,
vel huic saltem simillimum, Romanis antiquitus non fuisse igno-i J. Uaillant. ubi sup. tom. II. in gent. Pompon. p. 27s.1 Idem ibid.3 I. Vaillant. ubi sup. in gent. Salv. tom. II. p. 3sa. I. Vaillaut. ubi sup. in gent. Vetur. tom. II. y. 33.
ε Iidem ibid. Xenoph. anabas & Athen. deipnosoph. lib. II. 8 Iidem ibid.9 Xenopho& Athen. ubi sup.
