Acta et decreta synodi dioecesanae Pistoriensis an. 1786. Pars 1. 2. Pars 1. complectens acta et decreta. 1

발행: 1789년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

ACTA ET DECRETA

TICINI

sumptibus Balthassaris Comini Censoribus rei litterariae probantibus .

anno MDCCLXXXIX.

8쪽

DIVINA MISERATIONE

PISTORIENsIs ET PRATENSIs EPISCOPUS SUIS VE. NERABILIBUS FRATRIBUS UNIVERSIS IN S CERDOTIO COLLEGIs ET IN PAsTORALIMINISTERIO ADIUTORIBUS

m CHRISTO IESU

SALUTEM ET BENEDICTIONEM Quibus rebus iure factum sit, ut nostrae Di eis

cesanae Synodi Constitutiones hactenus editae in lucem nequaquam fuerint, neminem vestrum Iatet, venerabiles Adiutores Fratresque mei. Mihi enim potissimum curae fuit, Di per litteras iam X. Κω. Apr. anno superiore datas atque hic subiectas cer tiores vos de omnibus facerem. REGIA CELSITUDO , sapientissimus ille pientissimusque Princeps, Cuius imperio regimur et gubernamur, omnium DOStrum implere vota dignatus est. Data a Principe lacubias , quam meis hisce litteris adiicio , in causa dest, 'ot non sine ingenti animi mei solatio ac voluptate

9쪽

typis edita vobis exhibere possim, quae in veritate, charitate, et sapientia Dei una simul congregati deliberavimus . Ea tandem vobis, quae tamdiu ac tam vel, menter optastis Acta et Decreta Synodi, ut ea exsequi accuratius val tis . Vestrum illud Deus O. XL confirmet studium . quo eadem uncita a vobis una mecum fuerunt, suaque bonitate efficiat, ut etiam rebus factisque de fidei puritate ianaque doctrina fi

mo Constantique animo perhibeatis testimonium.

Concrediti nobis, quod pertinet ad animi salutem , populi ea diligant atque habeant in pretio dogm,

in , quibus in gravissimo nostro obeundo munere tamquam regulis debemus uti; eadem habeant penitus animo insculpta; eorum veritatem utilitatemque dignos-Cant . Non ita vos gerite , ut quoddam in eorum animos exerceatis imperium, sed studiose illos ac patienter monitis et exemplo instituite. Omnem vestristum verbis tum factis vim ac robur addat Deus. Suaque VOS Virtute repleat, ut a sanctissimis Vestris nunquam recedentes officiis, pravitatis vitiorumque conati s possitis obsistere. Neque vos blanda ac do- Iosa simulatae pacis capiat illecebra ; non frangant iniuriae ; non adversariorum odium et insectatio terreat . Haec eorum omnium, qui volunt pie vivere in Christo Iesu, pars est atque hereditas. InUictum

illud, quod magnus ille Archiepiscopus Mediol,

nensis S. Carolus Horromaeus prae se tulit, amplectamur studium, eiusque et nos utamur verbis: Non est cur a muneris nostri ratione deterreamur, vel quia his pastoralibus nostris studiis actionibusque arimos eorum exulcerari videamus, qui fili suut perditiovis ; vel quia populares istae, quibus, qvisiscus foliis, deformes pravique

mores contegi soleui, voces audiamur: Non ferunt haec temPOra veterum canonum severitatem; sic iam diu

10쪽

viximus , sic vixerunt, ita egerunt, qui aetate nos antecesserunt; vitae institutum nihil est quod mut mus . in nos haec atque alia huiusmodi contemnamus. Et alibi : fortasse a curatione nostra deterremti , quia hoc nostro frequenti provinciae sanandae studio exulcerantur animi quorumdam passii dictitantinis Non ferunt haec tempora veterum canonum et antiquae Ecclesiae medicamenta. Immo ardentius proo diamur , quoniam haec una medicina praestantissima est, maximeque opportunum id remedium. etsi quibus olim rationibus disciplina Christiana sata et propagata fuit, ipsis et instauretur et conservetur . Vae illis , si qui nostrum alia sentirent, et profani vulgi sermonibus paterentur se decipit Si enim oculos ultro claude- Tent, ne in aeternae salutis semita clarissimum iustitiae ac veritatis lumen aspiciant, inexcusabilis ac numquam fortasse impetratura veniam eorum caecitas foret. Nullus inter nos ductus partium ac dissidii studio, nullus alieni laboris atque operis spectator iners, Otiosus in Iesu Christi vinea operarius nullus re Periatur. Cum persuasum penitus vobis Sit, quaecumque in hoc condito a vobis doctrinae codice continentur , Omnia ab Iesu Christi documentis profuere , omnia sacris literis, traditioni , puriorique felicissimorum Ecclesiae temporum disciplinae esse apprime Consentanea, magna mihi spes in Deo est fore, ut in iis accurate servandis vehementior vos domus Dei amor incendat, maior aeternae Populorum salutis cura teneat, acrior in Vestris muneribus accurate perficiendis solertia eluceat. Ita quidem ope ac beneficio Dei fiat, vestraque in Omnibus vitae ratio mihi solatio , admirationi fidelibus , Pastorali ministerio splendori atque ornamento sit. Deus pacis, qui eduxit de mortuis Pastorem magnum Ovium in sanguiue testamenti aeterni Dominum nostrum Iesum Cis A a stum

SEARCH

MENU NAVIGATION