De mira aetatis nostrae cum romana Petri sede sacrorum antistitum conjunctione : oratio habita VII cal. jul. an. MDCCCLXVII in aula maxima Academiæ Religionis Catholicæ

발행: 1867년

분량: 16페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

unitate concordat, sic et omnes linguae ad unam sdem. In veste varietas sit, Scissura non sit , Et prosequitur his verbis α Aurum quid est 3 ipsa sapientia, quaelubet sit varietas linguae unum aurum praedicatur; eamdem quippe sapientiam, eamdem doctrinam et disciplinam omnes linguae praedicant: varietas in linguis aurum in sententia , Sic illo. VI. Ut autem haec unitas, praecipuum Ecclesiae Signum, Quique manii Sta ac praecipua Sit, requiritur auctoritas. Eadem fidei prosessio, idem

Sacramentorum USUS, eadem denique membrorum communicatio non sufficeret nisi caput praeesset ad unum dumtaXat CorpuS efformandum.

Nam quis circa id quod fido tenendum ost, dissensiones dirimot3 Quis genuinam regulam circa morum disciplinam firmabit3 Hinc infallibilis aesacer Primatus divinitus est constitutus, ut omnibuS quoque unita8 visibili ac certa ratione appareret. Ex hac igitur firma mombrorum omnium cum Uno Capite Conjunctione ea vis ae potestas Ecclesiase indita est, ut et incorrupta tot Saeculorum lapsu, inter multiplices populorum ne regnorum VieiSSitudines inter adversa quaeque asperrima perduraret, SeSeque in omneSterrae regiones diffunderet, nec spatio, nee tempore Ullo coarctaretur.

Etenim quis ignorat unitatem esse in omnibus originem Vis ae principium 8 Etiam in physicis rebus si minimao quoque ac tenuiSSimae Particulae simul cohaesere, magnam vim explicant. Quod Si non iners materia, Sed libera hominum plurimorum voluntas ac intellectus in unum ConSPirent, quisnam neget eX hac coniunctione fere prodigia exoriri 3 Quid non potuero bellicis artibus instructae ac munitae Macedonum Phalanges, ac Romanae legiones 3 Juro igitur meritoque schola-Stiet eam protulerunt sententiam - unum et ens converti, id est liceat minus latinis verbis uti) intonsitati Entis respondere potentiae intenSitatem, ae e eonverso gradatim non enti gradatim etiam impotentiam reSpondere.

At vero unitas catholicae Religionis profecto in humanis est omnium persectissima. ΕX intimo namque animo proficiscitur, quo quisque Sibi perSuasum habet certa esse ac vora quae tenet, ideoque illis moreSVitamque omnem absolutissimo componit. Humanum jUS Omne Saepe in dubium revocatur ab iis etiam quibus videtur favere. At si de Ecclesia, Si de Supremo ejus capite Pontifice agitur, aliter Prorsus eSt

12쪽

sentiendum. Quandoquidem Pontis ex Summus in procuranda Christiana Societate universa id negotii prae manibus habet, quod dubitationem omnem respuit, firmissimoque fundamento innitur. Corto illo scit Christi vicos se gerere in terris, divinum praesidium numquam Sibi defuturum : Petri naviculam agitari posse , Submergi non POSSe , sponsiones Christi prae oculis habet ac tanto , Gubernatore Omnem inferni vim deficere et penitus profligari. Hanc quoque certi tudinem in universo Christi grege inesso nemo non videt. Qui enim Cathedrae Petri jungitur, jus Petri non inficiatur; imo set ei toto eX corde, totis viribus adhaeret ac subditur. Hinc immensa soro dicam hujus Urbis nostrae potentia: hinc mirum illud spectaculum, quod

Sine armi8, sine ulla vi imi erium in populos catholicos uniVei SOS habet, et eorum dominatur latius ac firmius, quam Roma VetUS; SU-

perbi namque Capitolii arX, quae jactabatur immobilis, ruit; Stat Vero immobilis reapse Vaticani Petra. VII.

Haec mira nos inter animorum consensio Iirovidentissimo Dei consilio efficitur nune temporis, cum tot tantisque errorum monstris Ecclesia ae ipsa humana Societas impotatur ac divexotur. Perditissimi enim hominos nefarios in coetus collecti fallacias veteres ae antiqua portenta jam centies milliosque a sapientissimis viris dotecta, profligata et damnata ab Ecclesia, novis formis, verbisque callide obvoluta pro-sorunt set nil intontatum relinquunt ad morum honestatona, juStitiam, religionemque subvertendam, ac divina humanaque omnia permiScenda. Enimvero ausu Prorsus diabolico sapientissimum ac providentissimum Deum ab humana familia et mundo QXpellero, omnemque Ordinem SiVenaturae finibus contentum, sive illos eXcedentem stulto et impio conatu deStruere Pertentant. Hinc humanae rationi cuncta tribuentes ipsam sibi sufficero iactant ad quodcumque bonorum commodum Curandum, - et quamcumque etiam Religionis veritatem assequendam; humanum genus in Progre88u Prosectuque nullis obstrictum limitibus subjici; cui cum Christi fides refragetur, e medio omnino tollendam Contendunt. Revolatione itaque divina seu penitus denegata, seu humanae rationi subdita, Ecclesiae originem auctoritatem, leges, praerogatiVaS, jura de-8truunt, omnemque in eam potestatem a civili republica exerceri libero POSSe conclamant. Hinc ipsius romani Pontificis temporalia jura ac do-

13쪽

minium quodcumque abolendum esse dictitant. Nec SatiS: erroreS erroribus cumulantes asserere non resormidant, nullam e8Se a Deo morum

legem, et veri et falsi, boni et mali discrimen ab unica humanae rationiS norma pendere. Ad haec, cum eX eodem rationis ductu Vim Omnem rationis in religionem ipsam derivandam osse dicant; inserunt fas cuique ac liberum esse eum cultum honoremque suo numini impendere, qui magis arrideat. Atque ut his Vononatis sontibus juvenes animi ab ineunte aetate facilius corrumpantur, a quavis EccleSiae pote8tate ac regimine Scholas oXimore adnisi sunt, ut progenies Vitiosior SueCrQSent. Imo set familiae ipsius originom et sanctitatem labes aetare Conantur eo nefario civilis, ut riunt, matrimonii inVento, qUO magno Sacramento

inter Christianos tanta injuria irrogatur inersedibili Ecclesino set Societatis detrimento. Haec aliaque multa impietatis deliramenta, quae Singillatim persequi horresco, non solum Scriptis edita a fallacibus politicis ac philosophis leguntur, sed et per innumerabiles sero ephemerides Vulgantur, ut corruptionis virus quoque die in animos guttatim

infundatUr.

VIII.

Ut tamen eo reVertar, unde me neerba praesentis aeVi recordatio

dimovit, inquirendum paulo altius ost qua de causa Christus Dominus qui semper Ecclesiam suo Sanguine acquisitam tuetUr ne Sol Vnt, lanionem hanc prosecto mirandam t0mporibus hisce nostris magis adsertam deVinctamque Voluerit quam alias. Non inficiandum militantem Ecclosiam hoc nomen merito adeptam oX eo, quod in terris usque dimicavit ne dimicat. Enim Vero, quae unquam catholici ordinis regio fuit quae bolla hujusmodi mali cum bono , CHRisT1 cum diabolo nec viderit nec sit eXperta 3 Modo immanium tyrannorum supplicia, modo fallaciae aefraudulentiae hominum, modo quoque blanditiae ae simulationeS teter rimum advorsus Christi sponsam bellum indiXerunt: adeo ut quemadmodum Christus ipse, vero tentata sit per omnia. Varia quidem Pro temporum Varietate pugnandi ratio fuit. Vorum novissima hae aetate noStra non Una ratione, neque iisdem armis sed plano diversis, atque adeo validissimis impotitur ac voXatur: nec quidquam Dei hominum- quo hostes insensissimi praetormittunt ad rem sacram et publicam perturbandam. Ecclesiae ministri exiliis et carceribus multantur, Corruptae plebis conviciis ac ludibrio oXponuntur, bonis omnibus eXPO-

14쪽

liantur, Sacrae Virgines ac reliqui Religiosi viri ex piis ac pacificis

domibus eXpelluntur. Ut vero clarius appareat bellum non esse Solum adversus Dominum sed advorsus Christum ejus, in sacros christiani nominis Pastores Vim omnem eXerunt. Nos autem non sibilis, non clamoribus insani

et furentis vulgi movemur aut trepidamus, non minis hominum potentum quos Deus voluti fumum dispergit, non dolis et insidiis sectatorum Diaboli, nec blandis verbis, nec mollitis callidisquo virorum technis, quoS mundus Sapientes appellat, Deus autem Stultos et insipientes. Quidnam uobis est pertimescendum 3 Num carceres 3 At Apostolorum Principos vinculis mancipati fuere. Num exilia 3 At totus terrarum Orbis nobis exilium qui coelum patriam agnoseimus ae optumuS. Num ignominias3 At deficero ab Ecclesia maxima ignominia. Num martyrium At hoc electum et maXimum Dei munus. - Igitur ut Persecutioni, ilii se fuco civilitatis illita eXterius, interius autem quarumCumque nCerbissima in Ecclesia saeviit, murus Israel firmior obiiciatur, Deus cum romano Pontifico hanc Episcoporum cohoerentiam Voluit adserere. IX. Sed profecto longa mihi oratione non est opus, ut quantum boni ac indi omenti catholicae Euelesiae obveniat ex hae mentiun Consociatione argumentis demonstrem. Etenim lineo luee meridiana sunt clariora,

ut restituta longo post tempore Edolosiastica litorarchia tum in Bata via, tum in Anglia, atque auctae Episcopales sedes et Provinciae in Septemtrionalibus Americae regionibus, provinciatos synodi in Gallia et in Germania habituo alia tuo hujusmodi satis ostendunt utilissimam

Praesulum eum romana Sede coniunctionem, ub2rrimo catholicae fidei incremento proficere. Itaque his omissis, breviter nonnulla attingam, piae Civilem hominum Societatem respiciunt. Neminem certe latet quibu8 quantisque malis ipsa prematur, ut navis jam cassa remigio fractis arboribus, avulso gubernaculo huc illuc fluctibus sori maris agitata ne pone Submersa videntur. Uniea Vero in Ceelesia spes, Unum Perfugium. Opus enim est auxilio firmissimo, ne tanto turbine iactata

deficiat, quod Boligio dumtaxat potest impertiri. Discordia opinionum,

quae caput est ac origo malorum ingruentium, componi tantum PoteSt mentium consensu, qui solum in Ecclesia habetur ac viget. Hic unum tantum caput, hic unus hierarchiae ordo. qui cum uno capite

15쪽

arcto devincitur: hie certa dogmatum, morumque doctrina, lite unus magister ae Summus Doetor, qui nec fallit nec fallitur. Inquirondum non eSi quinam navis gubernaculo insideat, quinam sit dux eligondus, quibus armis dimicandum. Haec omnia cuique patent manifestissime.

Etenim ab Evangelio et ab Ecclesia quae Evangelii custos est atque interpres praecipue Summi Pontificis oraculo, orionem duxit ordo ille mirandus, qui in christiana societate adolescit ac florol. Pontis Ciae vero auctoritati tanta vis inest ac tantum robur, ut nihil illi ob sistere aut contradicere valeat. Nam cum, in Semetipsa tuta sit ne secura immobilibus dogmatum et morum principii8 inniXa, martyrio potius subjici parata est quam opinionum commenti8 Vel leviter obse cundare. Firmitas autem tantae auctoritatis id officit, ut montos non vi coactae sed sponte imo etiam cum quadam jucunditate flectantur otaequiescant. Hinc cum maXima libertate Subiectio . amor, reverentia.

Quidnam sublimius, quidnam magnificentius quam quod his diebus

nostris oculis Vidimus, hune nimirum Catholicorum hominum ab uni VerSO Pene orbe concurSUm, praeeuntibus morum et fidoi doctoribus

praesulibus sacrorum3 Quid majus, quid splendidius unquam obiici oculis potest quam hic Sacrorum Antistitum conventus 3 Hic animi dignitas, hic majestas. urbanitas, modeStia atque in primis mentium Concordia. Hic Viri sapientia praestantissimi, charitate flagrantes, longa hominum rerumque eXperientia prudentissimi. Ubinam terrarum Sonatus virtute sanctior aut amplitudine eXcellentior inveniri aut excogitari potuit3 Maturitas in deliberando, in oXquirenda Veritate SagacitaS, in populis regendis prudentia, sollicitudo in Sapienti doctrina docenda; non enim a seipsis loquuntur, sed amante Spiritu ab alto. Quid vero do Urbis nostrao Romae maiestato ac amplitudine dicam

quae tantos ac tam praeclaroS populorum PaStoreS geStienS compleXaest3 Prosecto ipsa ut revera est, non regni uniuS, Sed universi terrarum orbis Metropolis, nullisque limitibus coarctatur. Vetus Romanorum Imperium non omnino desecit, quin et latius et melius non armis

et vi gentium dominatur, sed pacis studiis, et Crucis virtute. Celeberrimae antiquorum temporum UrbeS Omnino Ceeidere; stat Vero Romae

nomen et gloria, ut dici possit regnum, quod in aeternum non dissipabitur. Talis ac tanta Romae perennitas et gloria eX uno J 'Ontifico

16쪽

- 16 l iroiecta est. Ipse enim Sceptrum habet pioci non est do hoc mundo sed do caelis, a Deo. Tenent catholici quotquot sunt omnes, Pontificomui Pastorem, ut Patrem agnoSeunt et Venerantur, Romam vero Ut Patriam. Nemo igitur catholicorum ab Urbe nostra eXtraneus sed unusquisque voluti ei vis. Communis enim cauSSa est, quum de tuondat oligione agatur, et Pontificis libertas et solium adseratur adeo ut quicumque arma Ceperint ut supremum Omnium Patrem defendant, suum ipsi negotium pertractent simul ac tueantur.

Quamobrem, Eminentissimi Principes, amplissimi Antistites, A

cadomici praeclarissimi gratulari ac gestire eX animo fas est, quum intor tantas Ecclosiae et Pontificis Summi angustias saecularia Solemnia recolore datum sit, quo Beatissimi Apostolorum Principes Urbem hanc effuso pro Christo sanguine illustrarunt. Ostentent plurimae Urbes, sive Splendidas ac munitas copiarum acies, Sive industrium artium monumenta, atque humani ingenii inVenta, operumque progreS-sus. Omnia haoc nihil amplius demonstrant quam aut Vim armorum, aut in materiem imperium; una mea Roma hunc Sacrorum Antistitum eonventum atque hanc catholicorum populorum frequentiam potest praeses erre. Obscurus Galileae piscator, usque Socius qui decem et octo ab hinc saeculis romanis arcibus crucem inferebant, judaeis Scandalum, gentibus stultitiam; et sanguinem profundebant, modo Circa Suum Sepulchrum Populos Vident Procumbentes, Victoriamque virtutis, et religionis udVersus Vim ostendunt. Non enim sine providentissimo Dei o. Maximi consilio id arbitror evenire, ut eodem fere tempore quo alibi quid valeant hominum ingenia et labores ostendatur, Roma vero Petri et Pauli martyrium nova hac et per jucunda recolat celebritate, ut omnibus pateat, quae sint opera hominum, quid sit opus Dei.

SEARCH

MENU NAVIGATION