Eclipses anni MDXXXVIII, per Matthiam Hacum Danum, brevi carmine redditæ

발행: 1537년

분량: 15페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Signa isthaec miseris uenturi nuncia fati

Ferre solent pestes,horrida bella,samem. Interdum bona sunt, S mitia tempora praebent, Verum rara,solet,quod nocet esse stequens. Clades excludant utinam caedes s cruentas Turcae,qui penitus nos abolere parat.

Vrbes undanti peritura fumine rura Forte dc portendant,prata spest gregum. Crudeli hinc ueniant ex hoste incendia passim, Hinc regum hinc adsint ultima fata ducum. Sentiet hinc casus d tristia damna,ruet

Res intestinis publica dissidi js. Quid si doctrinae coelesti aduersa minentur,

Quae maior miseris esse ruina queat Haec in mortales iusti est uindicta tonantis, Quem laedunt uariis crimina nostra modis. Nec vanum est etiam diuina quod ore locuta est Maiestas olim,dogmate teste sacro. Tempora portentis ruituri talibus orbis Signari,extremum iacc procul esse diem. Cum nati facies hominis fulgebit ab oris Eois,lucens Hesperisssi simul Huc pura instructos saluator mente parari Admonet,& precibus nos uigilare piis. Horrendas igitur diuini numinis iras Aucrte,dc natis ali pie Parce pater.

12쪽

Aic tuo coram lac nos consistere uultu, Cum praesente aderit iudice summa dies In te nos grauitersaepe de peccasse fatemur, In scelus haec uita,ut turbine uicta,ruit. Culpa grauis nostra est,tonge est tua gratia maior, Et pietas mala quae tollere nostra ualet. Non secus ingentis uelox ac fluminis unda Eiecta absorpsit granula parua manu. Nec solum hoc potis es, sed praestare dc cupis &uis Poscenti fido corde benigne Deus. unice Christe igitur nobis mediator adesto,

Promissum est cuius nomine cuncta dari. Accede&summa plenum pietate parentem Nostri suscipiens mite patrocinium. Irata ut regnet pro mente paterna uoluntas, Delicia ignoscat,nec meminisse uelit. Sic tibi sic patri nos iunge patrone precamur,

Sit quibus aeternum gloria laus di honor.

Amen.

Norimbergae apud Io Petreium anno 3 37. Mense Nouembri

SEARCH

MENU NAVIGATION