Compendium nouae rationis restituendi kalendarium. Romae apud haeredes Antonij Bladij impressores camerales, 1577

발행: 1577년

분량: 19페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

PERITIS MATHEMATICIS .

UM in sacro cocilio Tridentino Breuiarij Millatisque

emendatio Romano Pontifici reseruata esset, idque selicis recordationis Pius Rquanta maxima potuit dili gentia superioribus annis perficiendum curasset, atq; edidisset: no tamen id opus uisum est sitis omnibus numeris absolutum atque pers ctum, nisi restitutio quoque anni & ecclesiastici Kalendarij accederet.In eam igitur cura dum Gregorius XIII Pont. Max.toto animo & cogitatione incumbit,allatus

est illi liber ab Aloisio Lilio coscriptus, qui neq; incommodam neque difficilem uiam ac rationem eius rei perficiendae proponere uidebatur. Verum cu ea kalendarij emendatio multas ac magnas dissicultates afferat, &iam diu a bonis uiris omnibus emagitata, a doctissimis mathematicis sepe deliberata, & multu agitata, absolui tamen adhuc, & ad exitum perduci minime potuerit, uisum est prudentissimo Pontifici de ea re peritissimos quosque huius scientiae uiros consulendos esse, ut resquς omnium communis est, communi etiam omnium consilio perficiatur. Cogitarat itaque eum librum cunctis Christianis Principibus mittere, ut ipsi adhibitis peritioribus mathematicis , illum aut sua sententia' comprobarent, aut si quid deesse uideretur, id omne 4 . . A absol-

3쪽

solueret atq; perpoliretisimul ut si qui modus aptior

alicubi quod n6 desperat repertus foret,eo comunica to, illum potius ipse sequeretur. Sed cum liber nondum typis excuses sit,operolum id atq; impeditu futuru erat,

S peritis astrologis, cum quibus ea ratio comunicanda est,minus fortasse necessarium. Quare satis esse putauit, reliquis omnibus praetermissis, summa tantum capita , quae maxime re causamq; contineat , breuiter indicare .

Igitur cum sacrosanctum Christianorii Pascha, quod suuma religione immoq; nostret redemptionis myste- rio continetur , ex diuinae legis praescripto, & sanctisti.

. morum patra qui Niciam ad concilia conuenerunt decreto,celebrari debeat a decimaquarta die luns usq; ad vigesimam prima primi me sis; ea uero sit qui in squin etium uernu incurrit, aut illud ipsum proxime sequitur; permagni interesse illi patres cessierunt, tu equinoctio, tum decimqquaris lunt certos ac definitos dies inhaledario desiguari: ne,quod sepe ante contigerat, discordia deinceps aliqua in eo celebrando aut dissensio pocisti existere . Et quidem aequinoctij sedes in eo conculio ad XII hal. April. collocata & constituta est: quam fore stabilem & certam propemodum sibi persuaserum.

Decima uartam uero lunam ex aureo ut uocant n

mero , qui kalendario aptatus suit, perpetuo ac facile inueniri posse pristi Patres crediderunt. Verum aequin octium locum suum non facile tenuit, sed statione deserta,incertis passibus,ad ante diem quinctum iam, aut etiam sextum Idus Marti; errans usque peruenit. Cui

error,nisi mature obuia eatur , ad id tempus quo nunς bruma

4쪽

bhinia conscitur accedet aliquando; neque tamen ibi

terminus statuetur quin in infinitum procedat . Quod quantam perturbationem rebus omnibus, sed ecclesiasticis maxime,sit allaturum,& multi antehac scripserunt& eius libri auctor subtiliter&copiose disserit. Decimaquarta uero luna adeo ab illo aureo numero discrepat,ut eu secuti,non ia ab ea ad vigesimam primam,sed frequenter, contra diuinum priceptu & maiorum instia tuta, ad vigesimamquinctam, atque adeo ad vigesimam sextam lunam pascha celebremus . Serpetque obscure hoc malum Se manabit latius in dies, nisi necessaria aliquando medicina adhibeatur. Atque equidem ea iam inde asel. rec. Nicolao U. cuius aetate meliores literae& liberalium artium studia, quae diu neglecta iacuerant, reuiuiscere & recreari coeperunt, magna summorum

Pontificum cura atque studio tentata est, sed nihil con. stitui posse uidebatur quod non in magnam aliquam difficultatem incurreret. Nam quod ad astrologiam attinet , duae potissimum res obstare atque officere uid hantur. Primum ipsius anni uertentis iusta certaq; mensura;quar quoniam a doctissimis ac diligentissimis mathematicis , diuersis temporibus alia atque alia reperta est,no eadem semperq; sui similis esse covinci tu . Cum ergo sol tam uaga & mutabili ratione labatur, difficillimum factu erat intercalationes ita dispensare, ut aequi noctia aeuo perpetuo certas ac fixas habeant in kalendario sedes ; cum a Iulio Caesare qui primus hanc anni formam , & intercalandi rationem induxit, tre decim, aut eo amplius , dies, constitutam tunc sedem

5쪽

antecedant. Verum huic dissicultati eius libelli auctor

afferre se medicinam,& quidem perpetuam pollicetur. Proponit enim sibi anni Alsonsini mensuram, qui inter

uarias media est, at que ideo orrori minus obnoxia; ex qua subductis calculis efficitur, ut in annis plus minus CXXXII A. aequinoctiorum loca integrum anteuertant diem.Quo posito,hos tredecim dies,quos diximus,seu,

quod magis existimat esse ex ecclesiastica dignitate,decem illos qui a tempore Nicaeni concilj excreuerunt, intermissis decem intercalationibus in his quadraginta annis qui proxime sequetur,eximendos censet. Atq; ita reducto squinoctio uerno ad XI l .hal. April.quo loco in eo concilio fuit constitutum; finitaq; omni confusione anno Domini MDCXX. a quo ia melioribus auspicijs anni procedere incipiet; in omne posterii tempus hanc intercalandi rationem instituit; ut centesimi quiq; anni

qui intercalares omnes esse solent, ab eo tempore non omnes,sed tres primi quique communes, quartus ueroqui'; intercalaris sit.Ita ut millesimo septingentesimo, millesimo octingentesimo , millesimo nongentesimo nullus intercaletur dies,bis millesimo uero,usitato & co sileto more intercaletur. Atque eodem modo reliquiS qui deinceps consequentur annis.Siue,quoniam alij n putant expectandum esse dum quadraginta illi anni traseant,ut reliqui in suam rationem reuertantur; sed illos decem dies simul eximendos , molestiamq; eam semel deuorandam censent;anno id MDLXXXII. quo mense

aptius videbitur fiet,deincepsque is ordo seruabitur qui infra in tabella descriptus est. Porro huius nodi varieta-

6쪽

tibus centesmos quosque potissimum annos eligit , equi notabiles magis sunt , quo minus negligentiaesiqua , aut huius diuersitatis obliuio possit obrepere . ratio id habet incommodi, quod literae . dominiis calis: circulus , qui vocatur , primis his quadraginta: annis qui communes esse debent, nulli usui esse potest, deinceps uero non nisi exactis. quadringentis annis ad idem initium redit . Sed id non est tantio praesertim cum ei rei peculiaris quaedam tabella d

dicata sit . . . .

Alterum quod restituendo talendario, uereque Paschatis rationi tradendae impedimentum afferre uid thatur, illud est,quod nullus cyclus decem nouennalis raeperiebatur,qui Kalendario appositus praestare posset, ut ijdem numeri perpetuo nouam luna, atq; ex ea decima quartam Paschalem ostenderent. Idq; ea ratione, quod luna non,ut antiqui illi existimarunt,consectis suis cum

sibus decem&nouem annorum numero, ad idem c put ita refertur,ut per eadem rursisS uestigia penitus re-

uoluatur: sed ut ab alijs subtilius inuestigatum & deprehensum est, suos orbes conuersionesque sic moderatur & conficit, ut trecentorum & aliquid amplius annorum spatio,a locis nouae lunae in kalendario designatis,unius pene diei spatio discordet. Atque inde effecta est, ut quatuor iam, & eo amplius, dies, aureus ille nu-- merus a ueriS locis fuerit evagatus. Et,ut ante diximus, Pascha aliquando vigesima sexta luna, non sine piorum hominum dolore, malevolorumq; irrisione celebremuS . Cum ergo propter hunc motum lunae in trecentis

7쪽

annis unus sine intercalatione transigi debeat, propter 'illum autem alterum selis, eodem annorum spatio alia quando ter, aliquando uero bis omnino non interc letur, non potest ullus aureus numerus ita his duabus aequationibus inseruire, ut loca noul lunt paucis saeculis non plurimum discrepent. At uero huius libelli auctor Cyclum quendam ingeniose ac diligenter excogitauit; quem, quod ex numeris epactarum constat atque componitur, S per decem nouennalem cyclum progreditur & aequatur, appellat ipse Cyclum decemnouennalem Epinarum, qui kalendario appositus constanti ratione & iaculis omnibus duratura praestare id possit, certis temporibus sequatione adhibita. Is est huiusmodi.

in .

SEARCH

MENU NAVIGATION