Oratio funebris Gabrielis Caesarini Romani ab eo Romae habita, dum in templo Araecoeli Alexandro Farnesio Romano Parmae et Placentiae duci 3. iusta funebria solemni ritu, a senatu populoq. Romano persoluerentur. Tert. Non. Aprilis 1593

발행: 1593년

분량: 17페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

etiam C. Caesarem,cum iii Germaniam traiecis et . Vbiis elidione Iiberatis , nihil minus curasse, qukm Sueuos hostes

eum exercitu integro remanere; memoriae proditum est. E

quis urbes illas, nisi Deus Alexandri nomine, sutoritate, Virtute, opera defendisset; Hescit breui in hostiu potestatem suis se venturas λ quibus captis duabus videlicet Regni amplissinat munitissimis arcibus quae spes erat ceteris oppidis,atq; v bibus reliquaὸquae tandem uis exultantem - ferocia,& secundis euentibus hostem coercere,victoria insolentem continere,

furentem audacia comprimere potuisset)Nolo illa nietum in tresAmplissimi moeroremq; renouare,quό tunc uniuersa non modo Gallia s sed Christiana Respublica colitabel ebat, cum eius Regni calamitatem videret; cum S ea mala cerneret,quibus Rel nu illud olita florentissimum; tunc vero prope calamia rosissimum premebatur,& ca quae ii tendebant, mulio elimgiauiora irmidaret . Quae utinamoni sint omni peditus ita ex illo regno sublata, ut quam primum Rege Orthodoxae Suia taeq; Religionis studiosissimo cultore delecto, in pristinam dignitatem ac tranquillitatε, Dco bene iuuante,vindicetur.Hoc igitur beneficium tantum,quo tunc&uniuertim Galliam, &Regem Catholicum Philippum &Christianam Rempub.Alexander assecisti,nulla unquam posteritas conticescet: cum tot superatis difficultatibus, in summa annonae caritate,maximis itineris periculorum plenissimi molestijs , tanta pecuniarum penuria, cum tres praesertim exercitus, diuersis tamen locis iussitos, nempe in Gallia, Belgio, Phrysa tuo Imperio modo tareris,Regni sedes amplissimas duas longe clarissimas ,Lut tiam Parisiorum , &Rhotomagum ex hostium teterrimorum faucibus eripuisti. Quid autem hic vobis coner, Auditores ornatissimi, Lutetiae praeserti in tempus illud ante oculos p Nerei, quod uoS ipsi, recenti adhuc memoria recordamini eum diuturna iam obsidione urbs maxima& ciuitas frequentissima premeretur; cum prohibitis commeatibus, consumptisque rebus ex lentis,miseranda fime con fietaretur; cuni crebris hostiunt, aut apertis incursionibus angeretur, aut o

cultis i dijs clandestinisque consilijs oppugnaretur, cum

12쪽

apes nulla salutis ostenderetur,cu vulgo iam no Jn pri aratis modo, sed in vij , de c0mpitis: pueri, viri, senes, inediacon siimpii, vixque όssibushaexentes , nec vocem yllam hiante. Namujs Ore deprome ent, & aliquantulum progres,viribus tandem ac spiritu destituti,exanimati conciderent. At simul atq: Alexandri aduentantis vel audito nomine confestim recessit hostis , tanquam nebula Solis ortu discussa, ut eiusdem inuicti Ducis in urbem ingressu,veluti noua oborta luce, inuoctis eiusdem opera commeatibus est annonae vilitas consecu, ta,ut fugatis procul hostibus,timpr quoq; omnis est ac despci ratio profligata quo tandem gaudio perfusam ciuitatem, quo illam animo erga liberatorem suum affectam esse existimatis quibus eum oculis non iam ut mortalem hominem, sed ut alia quem de cchio delapsum intuebantur Neq; tamen ipse, quaerat in primis moderatione animi praeditus,vllos deserri sibi honores est passus, ne ut mortali quidem. Video me Patres Amplissimi rerum Gallicarum magnitudine, quasi vento vehemetiore prouectum longius quam putaramuedui aliquado portum tenere possit oratio,inhibebo remos,vi cu de Alexan-idri clementia & benignitate pauca de multis attigem,perore.

Illud n primum breuissime ac verissime dici potem quod iamdiu multorum sermone ac fama percrebuitmo minus Alexandri lenitate atq; clementia, quam vi dc armis in Catholici Regis ditionem ac potestatem Belgicos populos esse reuocatos. Quinetia ii non modo nunc uel ab hostibus destetur cxtinctus & ab illis ipsis,itavulgo celebratur,ut Imperator fidei sic n. loquuntur hoc, est,fide prssitantissimus anterisse dincatur i quippe qui semel fidem datam nunquam teret, nunquam aut a se latis, aut ab acceptis codicionibM sugeret: verum etiam uiuus ita colebatur, ut qui adhuc Reg catholico repugn3nt,sus ingenue testati sint,se si Alexander Farnesius esset immortalis, ultro in illius potestatem e te venturos. at quoniam virum fit cetarei essent eius fui Mi similes,ignor rent , propterea isse iphosne illi quidem ad lare committerire. Potest ne ullum illustrius sngi, ab hostibus praesertim d

tum,clementiae tu Mopium sint uero ' alia multa praeclari,

13쪽

Ego tamen ceteris omissis ; uno illius prope singularis humianiratis documento ero contentus p ex quo cetera facile Iideat suspicari. Ponte super Scaldim de quo ante dixi persemcto, explorator Alexandri operum Amuerpia missus , captusim Alekandri militibus ad Imperatorem adducituriquem trepidantem ac nihil sortasse praeter laqueum expectantem,Al xander perhumaniter accipit, bono esse animo iubet, atque ad munitissima quaeque loca ipse deducit ; deinde, Redi iam , inquit, ad tuos , & quae tibi sint ostensa, renuntia. Hic enim uri vietoriae moee locus erit uel sepulturae. Agnoscitis opinot Patres Amplissimi quam studiosus fuerit Alexander C.Ca saris imitator, in ijs dumtaxat rebus quae cum Christiano,&optimo Imperarore possunt esse communia. Nam idem, ut

hostis , egisse legitur Caesar cum Domitio Pompeij legato ;ijsdemque fere verbis usus hominem dimisisse. Quanquam

illud est inanem quundam opinionem captare clementire, ut patriam deinde tacilius opprimas, ut Regnum Orbis terrae per summum scelus inuadas; aliud virtutem propter unam virtutis honestatem colere, atque adeo ut uni Deo placeas, quod coelestis est perfectaeque sapientiae. Verum non est instituti nostri nec temporis, haec inter se accurate conferre. Iam vero Alexandri munificentiam, ac liberalitatem Imperatore dignissi inani , quis unquam breui praesertim possit oratione complecti Θ An non illa sunt aperta satis beneficentiae documenta, non modo nunquam ex imimensa paene hostium praeda quidquam ad se derivari noluisse, verum etiani non exiguam suarum facultatum partem, in hoc bellum ultro liberalissime transsudisse ξ At imulto etiam clarius soletasse Iin Q peratoriae plane benignitatis indicium fuit; quod saepe ingentem pecuniam,prieter militum stipendia, a Rege Catholico. regia liberalitate sibi uni donatam, continuo in eosdem miliates, estio citiusquEdignitate meritisque distribuit 3 cum suam simul illis sortunarum tenuitatem excusaret, quod non sibi opes obidissent continui Τι fidi cum ipsis ampliores . Vitam igitur tantis virtutibus illustrem . tot rebus' sortiter sapien-rerque gestis insignem, tam praeclaris heroicisque factis gloriosam

14쪽

mosam honestissimo, ut par est Alexander exitu selicissimoq.

.conclusit. Est enim illa verissima& sapientiuin consensu,seculorumque omnium experientia comprobata sententia , non/ posse miseram ei mortem contingere,qui honeste vixerit, neque improbo gloriosam. Quare cum late iam ingrauesce te,de affecta valetudine, vel potius laboribus maximis afflicta, . de animae salute multo etiam cogitaret attentius, quanquam

nidia de re magis fuerat aliquando solicitus, tamen quasi lana praesagiret animo cito sibi ex hac vita miseriarum plenissima demigrandum, Christianae pictatis ossicia diligentius etiam &. dentius colere coepit. Atque ut alia missa faciamus, vicies illum eo anno, qui fuit eius vitae postremus, Sacerdoti peccata, Christiano ritu, patefecisse,vicies ad Eucharistiae sacrosanctas illas, ac coelestes epulas accessisse religiosi viri fideq. digni testantur.Quid plura ξ supremum tandem illud vitae certamen, ita vigentibus adhuc sensibus, generose, pie,mod ste, sortiter obijt, ut cum omnia rite, ut illa decessio postulat, constituta reliquisset,se ad extremum iusserit,nullo apparatu, nulla pompa, ne vestitu quidem paulo cultiore, sed humillimis Cappuccinorum vestibus indutum, in quorum se familiam ascribi supremo illo vitae tempore voluit sepulturae mandari. Ecquis in posterum negare non stultissimus audeat,non modo christianam posse modestiam, animique summissionem humilitatemque quam dicimus quam Caesares certe atque Pompeij olim penitus ignorarunt cum virtute militari,atque adeo cum Imperatoria dignitate copulari, sed ex illa quoque

tantum decus existere,tantum ad praeclara facinora orname

tum illius beneficio semper accedere, quantum ex nulla pos si actione militari,inodestiae Christianae virtute spoliata, manare . Hac enim demissi, immo uero gencrosissimi animi fastumq; mortalium inanem contemnentis egregia significati Me:non ne Alexandrum & a praecelso Deo, qui humilia respiacit,multo ampliore gloriae corona donatum putamus,& mai rem apud homines qui recte sentiant,existimatione adeptum,

quam ex rebus in bello fortiter gestis,si eas praesertim ab haeivirtute seiungas Itaq; uir praestiatis us,non modo in omni

15쪽

vita sed in morte quoq. magnitudinem antesi cum Christiana

pietate coniunxit. Suprema.n hora iam instante,pijs religi sortim virorum monitis & precationibus confirmatus, Ecclesiae Catholicae sacris mysterijs communitus, cum salutare Iesu liberatoris nostri nomen atq; sanctissimum s pius implorasset; cum apertis etiam declarasset indicijs,non modo se quae ad illud in axime tempus accommodata dicerentur plane percipere, sedpie in primis illorum auditione affici, eaq; intimo an mi senui degustare: ita demum de statione vitae Hapremi illius Imperatoris iussu decessiti ut ad laborum suorum praemia ab eodem aequissimo ac liberalissimo Imperatore capieda pros chus esse iure credatur . Nihil igitur est, Auditores Ornatissumi cur Alexandri mortem ipsius certe causa lugeamus. N stram potius iacuiram cum dico nostram totius Christianae Reipublicae dico doleamus. Nos .n. uere, ut Sanctissimus Noster Pontifex Clemens Octauus,allato eius mortis nuntio,

in vestro Cardinales Illustrissimi) Senatu Amplissimo test tus est. Nos inquam , ut sapientissimi pastoris verbis grauissimis utar; amisimus praestantissimum equitem, atque optimum

Imperatorem.

Quis enim, quod Deus auertat, quis iam si quid in Gallia rursus,si quid alibi grauius accidat,reperiatur,qui perieulum, vel sola nominis autoritate, vel sui aduentus fama depellat eQuis in Belgio ad reliquas partes Regi Catholico, avitaeque

religioni restituendas non impar Alexandro, ut leuissime diram,sussciatur Nobis igitur immatura morte dici potes er plus , non modo si aetatem spectemus tuam , sed multo etiam magis christianae Reipublicae ratione habita; cui & in peric lis perfugium,& in difficultatibus auxilium a te uno maxime petebatur; ut iure verendum sit, ne nobis nostrisque sceler bus iratus Deus hoc potissimum tempore te simul e tantis aerumnis ad beatam illam requietem vocarit,& nos tanto praui, dio spoliatos esse uoluerit. I Tu autem vere sertunatus diceri dus cui nec immatura iri ors potuit accidere, vita honestissime acta; nec vita sine maximo rum laborum periculorumq. accessione produci. Satis enim

16쪽

m qisdem, ut opinor, te vixisse iam putes . qui non quamdiu

vixeris, sed quam bene, perpendis. Nos vero non modo si res a te cum virtute gestas, sed etiam si nominis cclcbritatem ex illis partam attendimus, latis te tibi quidem & gloriae vixisse confitemur. Tuos certe liberos, teque dignissimos,tuarum inprimis virtutum egregiarum haeredes & gloriae stiperstites habes cilismodi,ut ambos merito tui simillimos sore cosidamus. Haec igitur nos,Ciues ornatissimi, consolatio ut in malis) haec spes una sustentet, quod ex optima planta ex generosissima, quae nobis quidem videtur excisa,sed re vera est in agrum feliciorem amoenioremque translata,ita praeclara enata germiana cernimus,ut in spem venire iure possimus, fore ut aliquando tametsi diuersis nominibus Alexandros Cardinales am plissimos,Ale xadros Imperatores inuictos,Alexadros Pontifices Max.nobis liceat intueri. No es igitur mihi,Odoarde Cardinalis Illustrissime,ut censeo,vel proprie consolandus,quem

videmus tantum vulnus acceptu,aequo animo,ut Christianum

virum decet ac moderate tulisse; vel tui parentis grauissimi atque amantissimi uerbis hortandus: ut quod tua iam sponte facis expectationi quam de te maximam cocitasti,ut Alexandri patri si ut Alexandri patrui magni,vi Alexandri abavi vim tuti respondeas . Orandus es mihi potius etiam atque etiam,& meo inclytique Senatus nomine obsecrandus,primum quiadem quod initio dicebam;ut si minus diserta & luculenta or tione tum tui parentis laudes persecutus, virium id mearum

imbecillitati tribuas,non voluntati. deinde vero,ut hoc extructae motis,totius': funeris munus a Senatu Populoque Romano eidem Serenissimo Imperatori optime de Pallia de l. Rep. Christiana merito tributum,multo quidem certe illius dignitate insertus,si exteriorem apparatum spectes, at si animorumtamen sensum consid res cumulatissime persolutum, Alexandri virtutis & gloriae testimonium, nostraeque in illum pietatis&obseruantiae qualecumque monumentum, tuo &Rain viij statris tui Serenissimi nomine bonam in partem accipere ne graueris. Dixi. in

SEARCH

MENU NAVIGATION