M. Valerii Martialis Epigrammata ad optimas editiones collata præmittitur notitia literaria studiis societatis Bipontinæ. Volumen primum secundum

발행: 1784년

분량: 334페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

LXV. In MDIanum. Cust tristiorem cernimus Saleianum An causa levis est Exinti, inquis, uxoremo grande sati criment o gravem casum lilia. illa diues mortua est Secundilla Centena decies quae tibi dedit dotis sNollem accidisset hoc tibi, Salejane. LXVI. In Lala n.

Nus de toto peccaverat orbe comarum Annulus. incerta non bene fixus acu.

Hoc facinus Lalage speculo. quo viderat, ulta est, Et cecidit sectis icta plecula comis. Desine jam, Lalage. tristes ornare capillos, sTangat A insanum nulla puella caput. Hoc salamandra notet, vel tava novacula nudet, Ui digna speculo fiat imago tuo. LXVII. In Posiamiam. Oc RRis quocunque loeo mihi, posthume, clamas Protinus, & prima est haec tua vox. Quid agis ' Hoc, si me decies una conve peris hora, Dicis. habes puto tu, posthune, nil quod agas.

132쪽

Ep IG RAMMA T VII L. V. LXVIII. Ad Olum.

Uon te. nomine jam ino saluto. Quem regem, & dominum prius vocabam; Ne me dixeris esse contumacem:

Totis pilea sarci nis redemi. Beetes & dominos habere debet. Qui se non habet . atque concupiscit, Quod reges dominique concupiscunt. Servum si potes, Ole, non habere ;Et regem potes, Ole, non habere.

LXIX. In Classicum.

I xvijM comare foris te, Classice, dicis: Si non mentiris, Classce, dispeream. Ipse quoque ad coenam gaudebat Apicius iret

Cum coenaret, erat tristior ille, domi. si tamen invitus vadis, cirr, Classice, vadis Cogor, ais: verum est; cogitur & Selius. En rogat ad coenam Melior te, Classice, rectam. Grandia verba ubi sunt si vir es, ecce, nege

133쪽

M. VAL. MARTIALIS LXX. In Cotilum. Nos vi, in solio prius lavari

quenquam, Cotile. causa quae . nisi haec, est Undis ne fovearis irrumatis. Te primus licet abluas, necesse est, Ante hic mentula, quam caput, lavetur.

LXXI. Ad cicidiarium. C minius nihil est te, Caeciliane, notavi.' Si quando ex nostris disticha pauca legis, protinus ant Mars recitas, aut scripta Catulli. Haec mihi das, tanquam deteriora legas. st collata magis placeant mea credimus illud. Malo tamen recites, Caeciliane, tua. LXXII. In Poshumum. Ηgmtκηλ lithim narratur, post hume, coena, Quod nollem: quis enim talia iacta probet Os tibi praecisum, quanto non ipse Latinus Vilia panniculi percutit ora sonor Quodque magis mirum est, austorem criminis hujus

Caecilium tota rumor in urbe sonat. Esse negas lictum. vis hoc me credere t credo.

Quid quod habet testes, posthume, Caecilius t

134쪽

EPIG RAMMATUM LIB. II. LXXIII. In serim. uin saeiat Vult scire Lyris. Fidi sobria sellat.

. LXXIV. In Saufeium. CiuouM togatis post k ante sau sejum,

Quanta reduci Regulus solet turba, Ad alta tonsum templa cum reum misit. Materne, cernis invidere nolito. Comitatus ille sit, precor, tuus nunquare

Hos illi amicos, & greges togatorum, Fusciculenus praestat, & Faventinus. LXXV. De Done. Ursthra secuti solitus leo ferre magistri, Insertamque pati blandus in ora manum: Dedidicit pacem, subito seritate reversa, Quanta nee in Libycis debuit esse jugis. Nam duo de tenera puerilia corpora turba, Sanguineam rastris quae renovabat humum, Saevus A infelix furiali ὸente peremit. Martia non vidit majus arena nefas. Exclamare libet: crudelis, perfide, praedo ,

A nostra pueris parcere disce lupa l

135쪽

M. VAL MARTIALII

LXXVI. De Mario. Anctvτι libras Marius tibi quinque reliquit. Cui nihil ipse dabas, is tibi verba dedit. LXXVII. In Cosconium.

CoscoNi , qui longa putas epigrammata nostra, Utilis ungendis axibus esse potes. Hac tu credideris longum ratio ae colossim, Et puerum Bruti dixeris esse brevem. Disce, quod ignoras: Marsi doctique Pedonis Saepe duplex unum pagina trastat opus.

Non suin longa, qnibus nihil est, quod demere possis sed tu, Cosconi, disticha longa facis.

LXXVIII. Ad Caecilianum. 1 frivo serves tibi piscem tempore, quaeri, In thermis serva. Caeciliane, tuis. LXXIX. In Nasicam.

Ι-ITAs tune me, cum scis. Rasica, vocasse. Excusatum habeas me, rogo: coeno domi.

136쪽

EPIGRAMMA TUM L. II.

LXXX. De Fannis. HosTin eum sugeret, se Fannias ipse peremit.

Hic, rogo, non furor est, ne moriare, mori

LXXXI. In Zoiciam. Lxxion hexaphoris tua sit lectica licebit Dum tamen haec tua sit, Zoile, sandapila. LXXXII. Ad Ponticum. ABscissA servum quid fingis, pontice, lingna Nescis tu populum, quod tacet ille, loqui LXXXIII. In saevum maritiam.

Foen Afri miserum, marite. moechum: Et se, qui fuerant prius, requirunt Trunei naribus auribusque vultus. Credis te satis esse vindicatum Erras. ille potest & irrumare.

137쪽

M. VAL. MARTIALIS

LXXXIU. In Sertorium. JHoctas erat, facilisque viris paeantius heros: vulnera sic paridis dicitur ulta venus. Cur lingat cunnum Siculus Sertorius, hoc est: Ex hoc occisus, Rufe, videtur Eryx. LXXXV. Ad amicum. Viuiua clausa levi niveae custodia coctae. Hoc tibi Saturni tempore munus erit. Dona quod aestatis mis tibi mense Decembri, si quereris; rasam tu mihi mitte togam.

LXXXVI. Ad Classicum.

Quon nee earmine glorior supino,

Nec retro lego Sotaden cinaedum, Nusqliam Graecula quod recantat Echo,

Nec distat mihi luculentus Attis Mollem debilitate Galliambon: Non sum, Classice, tam malus poeta. Quid si per graciles vias petanti Invitum jubeas subire Ladam Turpe est dissiciles habere nugas, Et stultui labor est ineptiarum. Scribat carmina circulis palaemon :Me raris juvat auribus placere.

138쪽

EρIGRAMMA TUM LIB. II.

LXXXVII. In Sextum. Dicis amore tui bellas ardere puellas, Qui faciem sub aqua, Sexte, naiantis habes. LXXXVIII. In Mamerciam. Νic recitas, & vis, Mamerce, poeta videri. Quidquid vis esto, dummodo nil recites. LXXXIX. In Gauram. Quon nimio gaudes noctem producere vino.

Ignosco: vitium, Gaure. Catonis habes.

Carmina qnia scribis Musis & Apolline nullo, Laudari debes ' hoe Ciceronis habes. Quod vomis; Antoni: quod luxuriaris; Apici: sQuod sellas; vitium die mihi cujus habes XC. Ad Quinctilianum. Qui*on1λΝΕ, vagae moderator summe juventae

Gloria Romanae, Quin stiliane, togae, Vivere quod propero pauper, nec inutilis annis, Da veniam: properat vivere nemo satis. Differat hoc. patrios optat qui vincere census. sAtriaque immodicis aritit imaginibus.

139쪽

Me sociis, A nigros non indignantia sumos Tecta juvant. & sons vivus, & herba rudis. Sit mihi verna satur: sit non doctissima conjux: Sit nox cum somno: si s ne lite dies. XCI. Ad Cascem Domitianum. REstuM certa salus. terrarum gloria, Caesar, sospite quo magnos credimus esse Deos:

Si festinatis toties tibi lecta libellis

Detinuere oculos carmina nostra tuost Quod sortuna vetat fieri, permitte videri, Natorum genitor credar ut esse trium.

Haee. s displicui. suerint solatia nobis: Haec fuerint nobis praemia, si placui. XCII. Ad Uxorem. ΝΑΥolluxi mihi jus trium roganti Nusarum pretium dedit mearum, Solus qui poterat. valebis, uxor. Non debet Domini perire munus.

140쪽

XCIII. Ad Regulum. Psti Mus ubi est, inquis, eum st liber iste secundus Quid faciam, si plus ille pudoris habet 3Tu tamen hune fieri si mavis, Regule, primum: Unum de titulo tollere jota potes.

SEARCH

MENU NAVIGATION