Capitulum generale totius ordinis fratrum minorum in conventu S.P.N. Francisci civitatis Valentiae in Hispania Tarraconensi praeside ... D. Andraea Majoral archiepiscopo Valentino, celebratum anno 1768. die 21. in sacro Pentecostes festi pervigilio

발행: 1768년

분량: 132페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

teris per extensum , atque de verbo ad verbum praeinse

tum, ac omnia singula in eo contenta , ct expressa Au

toritate Apostolica confirmavit, & approbavit : Atque i ritum , & inane decernens quidquid secus a quopiam super his in posterum contigerit attentari, illud deinceps ab iis , ad quos pertinet, inviolabiliter observari; sicque,& non aliter , in praemissis per quoscumque Judices etiam Causarum Palatii Apostolici Auditores judicari; ac definiri debere, hujusmodi Sanctione sua in perpetuum valitura constituit , & declaravit. 3V. Quae clim ita se habeant, ut in futuro, jam a N his indicto Generali Capitulo, legitime, ac recte omnia Procedant, in vim, saepedicti Mantuani Decreti Auctorit te Apostolica, uti mox praemonuimus, approbati, & confirmati , ad praefatum Capitulum , atque ad Locum in id

rei constitutum , earundem praesentium serie citamus, atque vocamus Reverendissimos Patres Clementem de Panormo, Ex-Ministrum Generalem ordinis: Commissarium Generalem nostrae Ultramontanae Familiae: Antonium Joan nem de Molina, Ex-Commissarium Generalem Clamoni nete hujus Familiae : Paschalem de Varisio, Ex-Commissaerium pariter Generalem Ultramontanae: atque Commissa rium Generalem Indiarum Occidentallum. Eodem quoque modo citamus, vocamusque admodum RR. PP. Procur torem Generalem ordinis: Commissarium Generalem Romanae Curiae : ac Procuratores Generales tam Reformat Tum , quam Discalceatorum , & Recollectorum : nec non Definitores Generales utriusque Familiae : uti etiam RR.PP. cum nostros Secretarios Generales Ordinis , tum omnes, ac singulos Provinciarum Primi, ac Tertii Ordinis Poenitentium, Ministros Provinciales, si possint;

illis se se excusantibus , Oel legitime impeditis . - 'Carum dem Provinciarum Custodes 3 ita tamen, ut ex unaquaque Provincia unus tantum Mealis aecedat : Atque insuper Custodes Regiminis Custodiarum : itemque Guardianos

Sacri Montis Sion , & Magni nostri Parisiensis Conventus : ac quotquot denique alios legitimo sustragandi

12쪽

s jure gaudentes ad Generale CapItulum accire tenemur.

VI. Ne autem ipsorum quisquam legitime non imp ditus , hac juridica nostra citatione posthabita , adventare contemnat, praedictis omnibus, eorumque singulis per Sanctam Obedientiam , atque sub poenis in Constitutioni bus generalibus contentis injungimus, ut a propriis re pective Provinciis opportuno tempore discedentes nisι Vera, & justa causa , testimoniis fide dignis comprobanda,& a Generalis Definitorii Patribus recognoscenda excuSentur, ad ipsum Generale Capitulum tempestive conveniant; ita quod pro ultimo peremptorio termino , Statuta die a I. Maii supradicti anni I768. summo mane personaliter Omnes in designato Conventu omnino compareant, reque ipsa Electionibus ibidem faciendis intersint. VII. Una tamen simul, ut omnis aditus cuilibet confusioni pro viribus praecludatur, districte vetamus , ne qui quam Vocalium, 1 Nobis specialiter non exemptus, Civitatem Valentinam , ipsumve Capitularem Conventum ante Sabbatum immediate subsequens post Festivitatem Ascensionis Jesu-Christi Domini nostri ejusdemmet anni sub quovis praetextu ingredi attentet. Solos excipimus Reverendissimi Definitorii Generalis Patres, quibus liberum facimus, ac assentimur, ut integro octiduo ante praedictum Sabbatum infra Octavam Ascensionis Dominicae ad me moratum Capitularem Conventum possint accedere. VIII. Ad haec, ut Decretum supra relatum in Postremo nostro Generali Capitulo editum , Confirmationisque Apostolicae patrocinio , uti praejactum est, communitum, integrum suum sortiatur effectum , sub poena privationis suffragii, absque ulla indulgentiae spe subeunda, praecipimus, ut uniuscujusque Provinciae Minister vel respective Custos ad Decreti ejusdem normam, atque praescriptum,

tantummodo secum Tertiarium deferat : Discreti autem Gene rates unum Socium vel Sacerdotem, vel Laicum eum Te litario.

IX. omnes vero monemus In Domino, ac per Viscera Jesu-Christi rogamus, & obtestamur, ut tam euntes 1 quam

13쪽

redeuntes ubique locorum a in Sapientia ambuIantes ad eos, qui foris sunt, & eo utentes Sermone , qui semper ingratia, sale sit conditus, neque uspiam loquentes nisi b quae decent sanam doctrinam; verba autem c pr bana, ct vaniloquia, quae multum proficiunt ad impietatem, devitantes omnino, Studiosissime satagant d ab omnia specie mala cavere e ; nemini dantes ullam Uensionem , ut non vituperetur Ministerium nostrum , & Minoriticum Institutum. Quin potius semetipsos D in omnibus, sicut Dei Ministros, Virosque Apostolicos , & Seraphicos , Vitae Evangelicae Professores , ac Magni Pauperum Patriarchar Filios exhi-heant , in multa patientia, in necessitatibus , in laboribus, invigiliis , in jejuniis, in castitate, in suavitate, in Spiritu Sancto , in charitate non a. Uno verbo g tanquam a

venae, O peregrini omnem conversationem habentes bonam in omni loco, adeo , ut ipsorum h modestia nota sit omnibus hominibus, se ipsos praebeant i exemplum bonorum operum in doctrina , in integritate , in gravitate ut is, qui ex adverso est, vereatur , nihil habens malum dieere de ipsis 3 ipsi autem ubique cum Apostolo Paulo vere dicere, ac ingeminare possint λ Cisisti bonus odoν sumus Deo in iis, qui salvi fiunt, ct in iis, qui pereunt. X. Et quoniam cautum est, ut in posterum Soli Mini tri , non item Provinciarum Custodes, nisi cum primi legitime sunt impediti, ad ferendum in Comitiis Generali-hus Votum concurrant; ideo ipsis committimuS, ut ea omnia secum deferant Documenta, quae juxta Veterem , ac laudatissimum ordinis morem , noStrarumque Constitutionum praescriptum praefati CustodeS alias consueverant, ac tenebantur adferre. Praesertim vero Catalogum, in quo, praeter Conventuum, Fratrum, Monialiumque viventium, atque etiam ab ultimo Generali Capitulo defunctorum, seu

Ad Cor. a. Isis

14쪽

respective defunctarum numerum , illarum quoque personarum Nomina, quae Sub Seraphici Parentis nostri vexillo cum Sanctitatis fama, signisve, ac miraculis celebres

decesserunt; nec non eorum omnium , qui actu aut Te

ra: Sanctae servitio inveniuntur addicti, aut infidelium con- VerSioni operam navant, parisormiter nomina , & officia clare, distincteque adnotata legantur : Rerum insuper notabilium , quae in singulis seu Provinciis, seu Custodiis a proxime elapso Generali Capitulo contigerunt, authentica Instrumenta: Itemque Indiculum operum omnium , quae vel eo ex tempore fuere praelo subjecta, Vel posthac typis evulganda parantur : Novas itidem Provinciarum, aut Custodiarum Erectiones, aut Divisiones, vel Fundationes Conventuum: & si quae sunt alia scitu , ac memoratu digna , haec omnia dicti Provinciales Ministri secum in forma authentica , & ut fieri suevit, asportare omnino C

rabunt.

XI. Insuper omnibus Terrae Sanctae Commissariis, cuiniuscumque Regni , aut Nationis existant, eorumque si gulis harum virtute , atque sub poena privationis ossicii, aliisque Definitorii Generalis arbitrio infligendis, mandamus , atque praecipimus , ut Eleemosynarum ad propriam uniuscujusque Commissionem spectantium , illarumque Administrationis Ratiocinia , seu Computus adamussim Statutorum ordinis per legitimae probationis Documenta firmatos, roboratosque , nec non ad normam Formularii ex Decreto postremae Congregationis Generalis a h bitae mense Majo praeteriti ann. MDCCLXU. In Sacro Montis Alvernae Coenobio, eam in rem instructi, approbati, vulgatique jam typis, recte dispositos per eosdemmet Proin Vinciarum Ministros, aliosve Patres Vocales ad futura Generalia Comitia transmittant. XII. Quemadmodum autem ad Constitusionum nOS-trarum praescriptum serio inhibemus, ne absentibus Gen

ratis Capituli causa Ministris quicquam penitus in eo

15쪽

rundem Provinciis usque ad Ipsorum redItum Innovetur, nullumque ipso facto , ac mitum declaramus, quicquid secus fieri quavis de causa contingeret : Ita sub poena

apostasiae graviSsimae, aliisque cum a Legibus contra inobedientes, & refractarios latis, tum a Nobis pro culpar odo imponendis Vetamus, ne praeter PatreS Vocales, superius jam recensitos cum suis respective Sociis, ullus prorsus absque speciali nostra licentia Sub quovis prae textu , aut quaesito colore ad praefatum Generale Capit Ium se conferre, aut eum in finem e propriae Provinciae termino exire temere audeat, Vel praesumat. Quam itidem poenam Vocales illos contrahere ipso facto volumus, ac declaramus , qui NobiS aut inconSultis, aut expresse non annuentibuS , qualicumque Seu curiositatis explendae, seu expediendorum negotiorum causa a recto tramite , quo a propria uniuscujusque Provincia ad praefixum Capituli Lo . cum regulariter itur, notabiliter declinare non pertime

cerent.

XIII. Postremo, quIa probe intelligimus, firmiterque credimus, quod O) omne datum optimum , ct omne donum perfectum de Inrsum est, descendens is Patre Luminum; neque aliunde felix rerum nOStrarum eventus est expe

tandus , praeterquam ab Eo, qui b omnia opera nostra speratus est nobis; & in cujus manibus c) positae sunt hominum sortes quoniam etsi ab hominibus d mitium Tur sortes in sinum, ea tamen a Domino temperantur, Omnisque labor noster vanuS eSt prorsus, atque in nihilum recidunt vigiliae nostrae, nisi Dominus ipse domum nobis aedificet, ac Civitatem custodiat : idcirco , ut ea omnia, quae in dicto Generali Capitulo Sunt pertractanda, optimum finem sortiantur, operae pretium eSt, ut acceptis hisce nostris Encyclicis Litteris , iisdemque in singulis Provinciartim omnium , Custodiarumque ConVentibus, ut moris est, & ubique fieri expresse jubemus, solemniter Pς

16쪽

perlectis, promulgatisque piae, ac servidae absque ulla imiermissione , ad Deum preces fundantur. Quod , cum ab omninus fieri,& vehementer cupiamus, & sollicite commendemus , hinc uberrimo Sanctae obedientiae merito, quod specialius in eum finem orantibus impertimur, ad- alto quoque Praecepto universis mandamus , ut a Paschate Resurrectionis Dominicae anni praedicti I768. usque ad Sanctum Pentecostes diem quinta cujusque hebdomadae Feria, solemni Festo non impedita, celebretur cum cantu Missa de Spiritu Sancto, deque eodem Collecta, ut diciatur , in Missis privatis a cunctis Sacerdotibus adjiciatur. In Choro autem post Matutinum, MisSam Conventualem, ac Vesperas , Hymnus Veni , Creator Spiritus, cum Versiculis , & Orationibus de eodem Spiritu Sancto, de Immaculata Deiparae Conceptione , deque Beatissimo Patre nostro Francisco , diebus Singulis recitetur. At a Festo Ascensionis D. N. J. C. usque ad ipsum inclusive diem celebrationis Capituli per Ecclesias, & Claustra solemnes Processiones matutinis horis quotidie peragi , ac in iis Litanias Sanctorum cum respectivis Precibus , & Orationibus cantari praecipimuS. Adveniente demum Pent

costes Vigilla, Religiosi omnos, itidemque Moniales quihus omninus, ut eodem, ac binis aliis immediate praecedentibus diebus per quemcumque approbatum nostri O dinis Confessarium a quibuslibet Casibus, & Censuris No his reservatis abSolVi queant, per praesentes Litteras indulgemus dolorosam peccatorum suorum Confessionem emittent 3 sicque univerSi bene loti, ac mundi ad Altare Domini accedent, Sacerdotes quidem ut Hostiam puram , Sanctam, immaculatam , ac Deo placentem immolent 3 reliqui vero , ut inter Missarum solemnia de Spiritu

Sancto , quae Die illa summo mane celebrari , atque cor sueta Proce&Sione. concludi volumus , Sacrosanctum Co pus Dominicum devotissime accipiant.

XIV. Hi porro sunt, Fratres nostri In Domino dilectissimi , Christianae pietatis actus, quibuS diu , noctuque Vos esse oportet intentos, Deum ac Patrem Domini

17쪽

Nostri Jesu-Christi suppliciter obsecrantes, ut talem no bis provideant Successorem, qualem Paulus postulabat Episcopum a): Virum scilicet irrepraebensibilem, sobrium, prudentem , ornatum , pudicum, doctorem, modestum ; non litigiosum, non cupidum b , non superbum , non iracundum ; sed sine crimine , sicut Dei dispensatorem, justum, sancium, qui potens sit exhortari in doctrina sana , ct eos, qui contradicunt, arguere ζ; valeatque virtute irrumpere

iniquitatem, & egregie M sectetur justitiam , fidem,

charitatem, er pacem eum iis , qui inυocant Dominum de corde puro et Virum e boni testimonii , plenum Spiritu Sancto, ct Sapientia; qui Sanctissimi Parentis Nostri Perrisonam digne in se repraesentans , & se ipsum curet f probabilem exbibere Deo , Operarium inconfusibilem , tractantem verbum veritatis 3 & g Zelum Dei , purioremque Sacrae Regulae nostrae, Disciplinae Religiosae, ac Legum omnium observantiam zelando , abusuum quidem & corruptelarum omnium h) Zizania evellat, & destruat, vitiaque, ac peccata disperdat, & dissipet 0 ; quaecumque autem sunt vera , quaecumque pudica , quaecumque juseta , quacumque sancta , quaecumque amabilia, quaecumque bona fama , si qua virtus , si qua laus disciplinae , hae verbo,& exemplo aedificet, atque plantet: Illum ipsum denique Virum nobis eligendum ostendat k , quem ipsemet Dominus , qui corda novit omnium, elegerit, accipere Deum Ministerii hujus, a quo Nos brevi abdicare non tam debemus , quam cupimuS. XV. Inter haec vero valde Nobis est cordi, Vosque impense adhortamur, ut sive in supradictis, sive in aliis precibus vestris tam publicis, quam privatis pro perenni Sanctissimi Domini Nostri Clementis Papae XIII. incolumiatate , S. R. E. exaltatione , haeresum extirpatione, Christianorumque Principum prosperitate , & concordia, nec

18쪽

non pro Emo. ac Rmo. D. Cardinali Torrigiani, Totius

ordinis nostri Vigilantissimo Protectore, iisque omnibus, quibus Religio nostra universa Patrocinii, Munificentiae, aut cujusque Beneficii jure manet obstricta, ferventer ora- Te, atque a Bonorum omnium Largitore Supremo felicia quaeque iisdem precari nu3piam cessetis. Ac tandem Charitatem veStram Plurimum obsecramus, ut ad Veniam curuParum omnium , quaS aut infirmitate, aut negligentia nostra in publica re gerenda contraximus,a Deo Misericordiarum Patre impetrandam orationibus vestris Nos adjuvetis. Quanquam enim a Deo manifesti sumus speramus autem , in conscientiis vestris manifestos nos esse ), quod scienter b) neminem laesimus , neminem corrupimus , neminem circumvenimus; quin imo solliciti semper c , ne quem vestrum gravaremus, nihil eorum Nos praetermisis- Se voluntate nostra Confidimus , quae majori PIOVinciarum, Conventuum , Subditorum omnium, totius denique ordinis tranquillitati, decori, ac profectui consentanea esse cog novimuS; eoque ex tempore, quo gravissimo oneri humeros supposuimus d fuistis vos semper in eordibus nostris, nec ullam requiem habuit caro nostra , sed omnem tribui tionem passi sumus , foris pugna , intus timores , ut VeStra

commoda curaremus e : Non in hoc tamen justificati sumus. Enimvero f delicta quis intelligit s Quis novit occulta pensare peccata S Quis ignorantias, & negligentias nostras dinumerare potest i Cumque Nos minime lateat, quod

g) judicium durissimum his, qui praesunt , flet : propterea

in sincera , & humili erratorum nostrorum confessionesti , faciem Domini praeoccupantes, Vos etiam, atque etiam rogamus, ut Eundem pro Nobis jugiter exoretis, ne Nos i judicet ex operibus , quae fecimus nos; sed secundum suam misericordiam indulgeat,edi salsos nos faciat perJesum-Chri

19쪽

- istum Ssoatorem nostrum; In quo & Nos unumquemque vestrum complectimur in visceribus charitatis, & Benedici ionem Seraphicam omnibus elargimur. . Dat. ex hoc nostro Conventu S. Patris Nri. Francisci Hispalis, die 26. mensis Octobris, anno I766.

H. Petrus Joannetius de Molina, Minister Generalis.

20쪽

PATRES RE VERENDIS SI HI

Definitorii Generalis , eg plerique riculis Valentium ingressi Civitatem , in loco Capitulari constituti, tum ad negotia ordinis expedienda , tum ad

noas faciendas eledtiones processerunt, prout sequitur.

SESSIO I. VESPERTINA

Die Ia. Maii I768. --RGI, ac zelo plena allocutIone facta, omnIbus D finitorii Generalis utriusque Familiae Patribus praesentibus, per Rmum. Ρ. N. Ministrum Generalem 3 ipse Rmus. approbantibus omnibus supradictis Patribus deputavit me Fr. Joannem Baptistam Servera, Definitorem Generalem, in ejusdem Rmi. Definitorii Generalis Secretariumα Ita est Fr. Joannes Servera, Definitor Generalis. Constito ex notorietate facti, de morte Adm. R. P. Joannis a Sancta Maria & Lema Provinciae Legionensis 3. Ordinis Definitoris Generalis, declaratus fuit ab omnibus Definitorii Patribus Definitor Generalis substitutus I co Definitoris Generalis defuncti R. P. Minister 3. Ordinis Pronvinciae Legionensis Fr. Josephus RodrigueZ Sami

siana

Item : Iecta excusatione Adm. R. P. Francisci D nielis Gricourt, Definitoris Generalis Nationis Gallicae Recollectorum, & per Patres probata, declaratus fuit substitutus R. P. Custos Provinciae Sancti Antonii in Arthesia Fr. Arsenius Utris , ad formam Constitutionum Ordinis.

SEARCH

MENU NAVIGATION