F. Henrici Seduli ex Ordine Minorum Præscriptiones aduersus hæreses

발행: 1606년

분량: 323페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

ΑNTvERPIAE, EX OFFICINA PLANTINI ANA, Apud Ioannem Moretum.

F. HENRICI SEDULI ex ordine Minorum

PRAESCRIPTIONES

ADVERSUS HAERESES.

6쪽

PONTIFICI

B extremis Belgarum sini bus liber hic meus etiam Uenit Romam, Orbis matrem

dc dominam, Vrbem Apostolica voce laudatam ; dccum pio ostulo sacris tuis pedibus gratiose

Cupio dc reuerenter oblatum . Illum, ad

Apostolicorum distipulorum exemplUm, qui possessionum suarum pretia ponebant antepedes Apostolorui Hoc prisco dc usi latissimo Christianoru more. Sunamitis illa gratulabunda corruit ad pedes Eligaei Pro

7쪽

phetae, dc adorauit, a quibus filiolum mouetuum Vivum recepit.quidni etiam nos cum

religioso Centurione Cornelio. ad Apoestolicos pedes, in te beato Petro, in illo tibi

procidentes animo aC Voto debita oscula deferamus p ex praescripto Regulae S. Fran

cisci sumus semper subditi, dc subiecti pedi

bus sanctae Ecclesiae Romanae . Catholicae& Apostolicae Ecclesiae B. P. te Caput iccolumen,iudicem quoque loci quem elegit

Dominus, omnes omnes ph semper agnoierunt ; hodieque eo Constentur constantius , quo impij dc impetiti, saeculo ad sum mam perfidiam seducto, dc auita religione

deserta pertinacius auersantur Et o Deumi quot haereses Velut ranae ex Aegypti flumine ebulliuntiquot me dissectaei Nam licet

in semetipsas feraliter arma ConUertant: tumen in unius Ecclesiae minam Conspirant,

in Caput illius unanimes incurmnt. Sed

8쪽

inuulnerabile est,non quod non seritur, sed quod non laeditur. Quomodo nec secari adamas aut Caedi Vel deteri potest sed incur

rentia Vltro retundit. quemadmodum prin

iecti in altum seopuli mare frangunt, neCipsi ulla tauitiae vestigia tot verberati iaculis ostentant: ita firma & immota stat Eoclesiae Petra, id roboris habens, Ut tutior,

quam illa, sit ab iniuria. Non hoc dico, . Non sentit aduersa, sed vincit ; dc alioquin

quieta placidaque attollitur Contra incudirentia . Tumidus Xerxes Caelo minitans ac terrae,multitudine telorum dierri obseurasse

scribitur sed nulla sagitta incidit in Solem:

sic non refert, quam multa in Sedem Petri tela mittantur, cum sit impenetrabilis. V demus tamen nonnihil illius splendorem ab istis impeditum, quomodo a nubecula lux Solis: atqui illa eadem est, & more S

lis obscuri in occulto Vim suam eXercet. 3 Portae

9쪽

Portae inseri non praeualebunt aduersus eam. quicquid Vllo tempore aduersus eam ab haereticis temere faetum, frustra tent,

tum est: quod meus hic liber in parte, sed aperte Conuincit. At enim quia Philistaei Dauidis oderunt lapillum , quo Goliath rosternitur: praesentio pericula ab hosti

us. Ut canes in se contorto silice ringuntur dc mordent: sic Praescriptionibus meis latratus x dentes invidorum paratos stio. Itaque non ego nunc e portu soluo tempestatis ignams; neque iter ineo infestas nesciens latronibus saltus; nec Lybiae arenas incertus seorpiones ubique S aspides dc basiliscos .adesse transcurro : sub speculi

omnium haereticorum in OS meum pendentium loquor; omne sermonis iter periculis loqueisque praetensum est . Hinc Lutherus, illinc Z inglius, aliunde Caluinus Cum sua manu, aut alius quispiam ex

10쪽

alio procurrens hostiliter arietabit. Dissenatientibus doctrinis, sit etiam dissentiens animorum sensus : & inter veri as sertionem, & placiti defensionem, pertinax pugna est': dum sibi veritas se vindicat, &tueri se conatur Voluntas, quae sub mantelo Veritatis, Vera nec loqui potest, nec audire. Ceterum quia Veritatis argumentum est,

aliquid omnibus videri: nos secuti sanctorum Apostolorum doctrinam, eorumque

qui post eos Traditionem Apostolicam ad

posteros transmiserunt; defendimus ant, quam Religionem contra haereseon prosi, nam nouitatem. dc sincerae fidei, dc incontaminatae Veritatis professionem tenentes quamuis nullus sermo non sit obnoxius . contradictioni ita professi sumus, Ut contradicere nisi cum impietate nemo possit; ita demonstrata veritas est, Vt iam ignorantiam excusare non liceat, sed impietatem neces se

SEARCH

MENU NAVIGATION