장음표시 사용
1쪽
4쪽
DE OBTENTA PORTU GALIA A REGE CATHOLICO
6쪽
ALBERTO S. R. E. CARD. LEGATO, L
ARCI IDUCI AUSTRIAE, ac pro Rege Philippo in Porrugalia
regnis Gubernatori IO. ANTONIVS VI PER ANUS. floriam Serenissime MDberte, quam de obtenta Pori aliaὰ Rege Catholico Thilippo , auunculo tuo, 'ipsi, quod res nouas oe varias contineat, besi eas re ciuiles , ac graues re inopinatos rerum euentus,non solum profuturam sed etiam satis delectaturam putaui. Continet enim miserabilem Pori alensium regis Sebastiani nece
in Mauritania cum duorum regum Maurorum interitu; oe Henrici S. R. E. Cardina
lis , qui post Sebastianum in Pori alia regnauis , ad declarandum successorem suum
acta; tum eorum iura, qui in petitione regni concurrerunt i deinde quorundam Pori a-
7쪽
lensium motus cotra Regem Catholicum Phralippum , cuius in Pori aliam ius optimuis esse iudicabatur postremo victum proste tumeAntonium, quem aliquot Toriri lenses Philippi aduersaris regem creaverant .
I De de huius historia fide quicquam dubitandum cuiquam est, qua ita vere narrat omnia,
mi nihil in ea falsum fictumssit -nium sten
tentia , qui risin ipsis interfuerunt. Sebetur autem Serenissime a Uerte tuo nomini huius historia dedicatio vel si hane maxime causam , quod pro rege Philippo auunculo tuo ipsam Pori aliam summa cum prudentia craquitate regis , auunculo pariter et Portu hensibus charus: atq ipsam expectationem superas , quam de tuo ingenio , oe virtute conceperamus . Sed ου mea fama con sillum bene fuerit mei patrocimum pro tua benignitate susceperis. IO.
8쪽
trema Hispania, quae in Occidentem Vergit, ac magnam Lusitaniae partem continet, quae est tertia pars totius Hibspaniae. Nam Hispania omnis in tres diuisa est partes :quarum unam Italicam, alteram Tarraconensem tertiam Lusitaniam appellarunt. Quae quidem a Tarraeonensi, qua parte ad Septentriones erigitur, flumine Durio;a Baetica fiuigine Ana diuiditur,qua spectat in Orientem ; caeterum ab occasse Solis di . .. meridie Oceano cingitur. Est autem sui Lusitanarum rerum scriptores prodiderunt; a portu oppidi Catia sic appellata Portugalia. quod M. circiter & e b D. pass. a litore distat, & Durio imminet, ubi in R' Oceanum influit. quippe ab eius portus celebritate
9쪽
ex frequentia mercatorum undiq; commeantium quod erat nius loci proprium nomen in uniuersum regnum derivatum est. Unde idem regnum modo Portugalia, modo Lusitania nominatur. Haec Gregorio XIll. Pont. Max. sub rege Sebastiano huius nominis primo, reliqua Hispania sub rege Cath lico Philippo ll. erat, Caroli V. Imp. F. Sed in praelio a Mauris intersecto Sebastiano , & Henrico S. R. E. Cardinale, qui post Sebastianum regnum obtinuit , vita functo, ad regem Philippum propinquitatis iure peruenit. Verum operaepretium est prius Sebastiani interitum, & Henrici acta breuiter enarrare, quam explicem quomodo rex Philippus Portugaliam adeptus sit. Sebastianus iuuenis natura ferox, magna vi corporis, auidus impe- xij s quam cupiditatem praeceptorum cohortatio. nes, &assentatorum blanditiae magis ac magis accenderant in ardebat animo vel in Indiam nauigare, vel in Asticam se traijcere, ut nationes a Christianorum moribus & institutis alienas suae ditioni subigeret . quibus in regionibus olim multae urbes a Portu galensibus parua manu, magna cum gloria captae, & imperio Portugalensi adiunctae sunt. Ac primo in Mauritaniam Tingitanam cum paucis transmisit, ut regionem,ac loca, & oppidorum situs perspiceret: nec multo post deinde a Mahomethe
larrochensium & Fessensium rege contra patruum suum Moluchum, a quo regnis spoliatus fuerat, rogatus auxilium ad bellum Mauritanicum toto pectore incubuit: ac contra Mahomethis sententiam
10쪽
& voluntatem arma contra Moluchusustepit. Nam Mahomethes tantum auxilia contra Moluchu petebat, &, ne cum exercitu in Mauritaniam transiret , enixe regem Sebastianum orabat, ut ne quid Ma
ri de eius a duentu suspicarentur, quod non ad sere dum auxilium, sed ad occupandam Mauritaniam Veniret . qua Maurorum animis iniecta suspiciones porro facile credimus quae timemus nec qui secum essent, contra Moluchum pugnarent; nec qui cum Molucho, ad se unquani transfugerent. Spem
Vero recuperandorum regnorum se non solum ab
his, qui secum erant, sed etiam ab illis , qui Mol chum sequebantur, a ccepisse: quod ad se transsi gere constituissent, si defendendi sui vires aliquas habuisset. At Sebastianus bellum ipsemet contra
Moluchum pro Mahomethegerere Voluit, ratus occasionem occupandi uniuersam Mauritaniam sibi tunc diuinitus oblatam: e qua Turcam excluderetra religionem Christianam inferret, ac sibi Marrochensium Imperatoris nomen acquireret. Nec
multa disputatione res in Portugalensium concilio agitata est, licet longa disputatione indigeret . quippe cum eius voluntatem obstinatam viderent, maxima pars idem velle cum rege, ac sentire simul Vit; pauci , quos regis, regniq; charitas mouebat, bellum dissuasere: quod non parum metuendum esset de Maurorum vana fide , de regis Sebastiani iuuenili furore, de regni orbitate, si quis aduersus. casus regi eueniret. Atque etiam rex Philippus ipsius Sebastiani auunculus. cui unam e duabus suis filia