De iure belli Belgici aduersus Philippum regem Hispaniarum oratio nobilis Belgae, ad ... christiani orbis principes. ..

발행: 1598년

분량: 72페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

rem vim, siaudes & sagitia excitabantur. Nam eo etiam res devenerat, ut jam Rex cogitaret de occidendis Comite Lalainio ,& omnibus ordinibus, 'tris prudentissimis de unicis Reipub. nostrae, proteistoribus,ijs dico hominibus, qui paullis ante tot beneficia in illum contulerant, & vitae etiam pericula subierant pro illius sanite de imperio. Hae crudelitatequ* ulla major unquamine potuit Hoc ingrati animi criniine, quod nam indignius ullum fuit Sed attendite praeterea,Principes,quantam licentiam de libidinem sibi sumpserit Philippus ante discessum, suem in His, paniam parabati Iubebat ille uti militem admitterent in urbes suas prccipuassique ipsi stipendia solvereia cives a tem ac subditi omnes abarmis discederent: Hi non res giunt imperium sui Principis; sed rogant uti domesticum non Hispanum militum recipiam: Ille instar, & omnino vult Hilpanum haberi, in quibus videlicet crudelissimii perij sundamenta poneret, eosque jubet tenere subs vigil iis & custodijs praecipua castra munimentaque Provinciarum,qui etiam ips non cohibebant istas surias inimicitiarum Se iusti odii sui a cladibus & iniurijs Belgarum,

quin statim eas inferrent Antuorpia Atrebato, Camera

co, urbibus primarijs: Deinde quod nostris legibus omni,no repugnabat, violento illegitimoque illius imperio firmando summopere conducebat, Philippus aliquot consiliarios Hispanos adiungit Crdinibus; homines quidem illos ad fraudes,ad iniurias, ad Tyrannidem a natura factos atquc compositos Comitem Fcriae,/rgam,& Dasium,qui voluntatem,imperia,consilia omnia Philippi R gis in suo pectore haberent, quibus Ordinci obtemperare Volui uec quicquam ere quod non illi magni Catonci. Bα probas

12쪽

proba ssent,Quo fiebat ut quum penes illos fiamma rerum potestas esset,nostri homines viri sapientissimi&studiosi simi Patriae suae, bouique Publici velut umbrae vagarentur,& tanquam statuae haDerentur, in quibus praeter nomen nihil esset additamenti, nec, quod conducebat Rei' possent suadere atqste exsequi. T iam libertas, & animae nostrae venales & in dubio esse coeperunt: Nam ita se res habet, Principes, Rex Philip. atque Hispani, quorum ille

ad iniustum imperium opera utebatur, ita eo omnes et borarunt, ut, quemadmodum olim veteres illi Romam per decemviros novas leges duodecim Tabularum a Gneiacis postularum, Sic nos spreta eversaque libertate nostra per hos crudelissimos Triumuiros nouum aliquod imperium,novas de luperbissimas leges peteremus ab isto consilio senatuque Hispanico,ex quo ordine prodierant etiam

hi ipsi, quos dico, consiliarij Regij : Et quod nunc videtis Principes, illos autoritate sui Regis Philippi velle leges dc

jussa ponere omnibus terrarum populis, hoc jugumseruia tutis Belgarum ceruicibus voluerunt imponere, hoc onerectiidelissimi imperii opprimere penitus Rempub. optime constitutam, ut illi sua licea tia & libidine pro legibus nostris uti possent. Hoc nimirum vocabant Pleravi integramq. ob dientio ; Nos rectius Tyrannidem nominabimus , qui est violentus praeter leges S mores dominatus, quo jamdudum adflictantur, atteruntur tot populi Indiae, Siciliae, Neapoleos, labriae, Mediolani,Arragoniae, Poriugalliae, quos omnes illi nullis propriae Reipub. legibus vivere pa- tiuntur,ad quos ex Hispania velut e Romana urbe mittuntur Proreges, Praefecti, Legati onsiliarij atque illi omnes Hispani. Ecquid autem causae est cur ita facimtZ Quia ni - mirum

13쪽

mirum postulat hoc illa dignitas & maiestas Monarchiae Hispanicae: hoc illis praescriuit gravissimum illud dogma&disciplina Stoicorum, quam illi .non doctrina atque studio, sed natura sua atque ingenio hausisse & a vetustate revocasse videntur, ndoquidem illi omnes terrarum homines seruos, ministros suos esse,stupidos,stultos, inserum , miseros, bestiaes: se vero solos Reges, solos sapientes, solos divites, solos beatos, solos homines esse praedicant, Inter quos, tanquam Chrysippus quidam, videtur Philippus fulcire porticum. At reclamant illi, se jure suo & lege armorum imperare exteris istis nationibus, quum ita sit jure gentiumatque usu receptum,ut victores victis leges& jussa pro arbitrio imponant. Quod quidem si dandum est, Principes, uti sane est diuturnae omnium populorum consuetudini, cur in Belgium sibi hujusmodi imperium vendicant Hispani ; quandoquidem hoc Philippo jure hae. reditario competa non armis,non vi, non fraudibus Hisse panicis illi acquisitum subactumque sit: Sed maluit Tyrannus sursum versum omnia peruertere,Bellis, incendijs populationibus caneta vastare, divina pariter S: humana miscere , quam privilegia auita& libertatem quae ipsa t . men videbat indigenis vita & sanguine cariora esseὶ Belgis relinquere. Itaque hanc sibi viam ineundam ratus est Primum, ut bello eos tanquam hostes peteret, Tum ut victis victor daret: Non negabat hoc olim Dux Albanus, qui quum jam confirmata civili dissensione complures urbes bello crudelissimo diripuisset, dixit, & palam factavit,Regem non amplius Principis, sed victoris jura obtinere in Belgio. Itaq. ille haud aliter ac si res jamdudum confecta sic crudele imperium ubiqueexercere eges iniquissi mas

14쪽

ruspices bonuromta ''l' -Hisipaui illa bellorum iuretidia miri A G

15쪽

justissimis nostrarum legum cancellis circumsciiptum: Talem te quoque esse&aeternum sore jurabas, quum tu cum sumim omnium laetitia ac spe ingredereris in urbes nostras, quum te quisquis cum summo honore & obsedi uantia reci peret & amplecteretur, m te coram toto populo ad sacrosancta de more Euangeha Liactojuramento adstrinxisti, te rata habiturum jura majorum, nec ullam ex ijs legem mutaturum esse. Sed ne temere libertatem nostram toties appellare, saepiusque sermone repetere videar,dicam quae illa sit,& quid veliti Credo enim, Illustres& Potentissimi Principes, Philippum Regem hujus memoriam jam dudum deposuisse ex omni sua cogitatione, de existimare hanc esse signum illud meretricis Tanagraeci quod Clodius perniciosus civis Romanus libertatem suam vocabat,& quod ille illiusque Hispani omnes non sinu, lacrum habent licentiae, sed tanquam suarum libidinum Deam & Venerem venerantur. Ego vero in jure, legibus, aequitate, consuetudineci moribus majorum libertatem nostram sitam esse statuo:& dicam, si place nonnullaque ne eorum revocabo illis in mentem, ut & vos, Principes, cognoscatis, quae tandem sint illa, pro quibus tanquam pro aris de socis pugnamus, de nullum mortis genus sub ire pernmescimus.

PRINCIPES BELGAE,

Emine in Iudicio prater leges, conbuetudine que uinium aut publicae curiae obequutuor, cui uest d se eredipotesta

per ad catos comedanto.

Nullum i

16쪽

2 ullam peregrinum aut extissim maneo ibus publicis prin

fectuin cum summa dignitate,auctoritate1ne Proincvs nubium adhibento,qui non sit sanguine cis,l sibi coniunFlus. Nesarum jub seu austoritate per rescriptum vel edictum

mutanto, nihilquicquam in ea imiohanto. Praeter publicio consensum Oranum nulla tributa exiguinto, redisus suos ordinarios habento,ollisque contensi to. Milit sine voluntate Orbium in Provincia3 atque urbes ne

Ab que permissu Ordinum pretium monitarum nunquam v Nec obedientem cir noxium civem nium, vinculis, verberibusque coercenuo: m magistrati ju scas iure VP um cuiuscunque criminis a Iudice condemnatum ex Propinci ad alapuppliciorum Aca ne educunto. Salim populi sutremo νη φρ' . . . . cstuod si quis Princeps migrasi si vi, iniu/ia,staude Ratum. Reipub. turbasiit,0rdines atque cities omnes morem illi recusanto, af is cir jurejurando immunessunto, praestectum Principis loco conis nituunto,dum asmeliorem mentem Diique imperium ille redierit.

Et si quae sunt aliae leges hujusmodi, quibus hactenus diu muliumque floruerat Belgij libertas.Iam videte qusso& considerate,Principes,quς dixi dictiariisque sunt de violento iniquissimoque imperio Regis Philippi, quam illud ex aduerso non libertati modo nostrae ; sed ipli adeo Iustitiae repu met:Quanquam non sit necesse inulta argumenta,ut ostendam,quod jam dudum probaui,Philippum is ges Belgij violasse & voluisse totum Belgium mera Tyrannide opplere,quum ex interceptis litteris Alanae, legati

philippi

17쪽

ligati Philippi Regis id mansscste cert ue cognoscere

unusquisque potuerit, qui scripserat e Gallia ad Principem Parmensem Belgij Guoernatricem,certum deliberatumq. esse Regi suo,abro re,rescindere orisbia privilegia Belgarum , atque illum nanc legem Belgis ferre . ne alia lex ulla valeat, quam quae illius imperio illiu . consilio lata esset. Ac proinde Pontificis autoritatem imploravit, ut hic illi juris iurandi fidem abrogaret, & sacramentum, quod de obseruandis legibus Belgicis praestiterat, uti hujus vanae liticentiae ventis postea se totimi daret in vastum Oceanum

Hispanicae Tyrannidis , quoad tecta specie quadam Romanae Religionis & sanctitatis apud bonos Principes

omnes terrarum populos lateret tanta crudelitas ac Tyrannis. O iniustitiam praedicandam, indignumque imperio Principem &imprudentissimum. Quid enim improdentius atque inconsideratius in imperri negotio seri ab illo potuit,quam velle se liberari fide & jurejurando subdi.

tis suis datoὶ Ita rerum ignarus est Philippus, ut non intelligat quam arcta sit coniunctio animorum, voluntatum,

consiliorumque omnium inter illum & subditos illius per mutuam fidem jurisque jurandi religionem contractaὶ quae sint legum & fidei vincula,quae colligant & vinciunt munera offcim. omnium Principum, senatusque &su ditorum, domini &vasalliὶ Quibus enim de caussis vasallus seudo excidit, jisdem dqminum proprietate illius priva. ii ius est, Huic vasallus nec fidem aut obsequium praestare cogitur,si ipsi fidem & jura seudi vasallo recusarit. Dicebat

olim Domitius Orator, Cur te habeam Principem qui tu me non habes SenatoremfEt non inscite Lucius Crassus, cto te' consulem putem, quum tu me non putas Senatorem' Cur non &'C nos

18쪽

I8 nos pariter dica us una voce; Philippum non ast Q. mus , qMnosluos ciues non agnoscit sed omisi is cir hostibus M. bet. Gare ipsi Philippo naeceius perfidia nox cedis, dum hoc agit,ut Ordines simul etiam liberet sua fide & jurita randi lege,ut illum non amplius principem habere & o

seruare, sed ut Tyrannum,ut communis Patris hostem riijcere & detestari jure queant;Vt enim quidam morbo aut sensus stupore suavitatem cibi non sentiunt, Ira dum tanta malitia licentiaeque libido & cupiditas Philippum alios que Tyran nos inuasit, non vident, non considerant, quid

illi, ipsis in his flagitiosis iniusti imperijsludijs utile quid

inutile factu sit; sed naturae quadam immanitate serumtur & rapiuntur ad quaelibet scelera atque flagitia. Quanquam quo animo, qua voluntate, quo adfectu potuisti, Philippe, a legibus nothis tantum abhorrere & disced

Ie, ut earum caussa fidem tuam, quam omnes boni Prii cipes faciam sanctamque habere & tanquam omnis Iu stitiae iundamentum conseruate solent, turpiter violares, instingeres S abijceresὶ An eae iniustae erant & praeter rationem aequitalcmque constituta: Z aut dignitati tuae ma

jestatique Hispanicae quicqi iam derogabant Z Atqui Carsiares, Reges, Principes, majores tui, & haud dubiὸ majore, te di dignitate imperii & laudum rerum ue gestarum splendole atque praestantii eas sibi ipsis tulerant & prς- scripsciant; illas quid m justissimas de optimo Principe

dignas , qcibus universa salus omnium Belgarum nitia fixaque esset, cmnis felicitas & diuturnitas Reipub. nostrae constituta sun dataqLe maneret, ad quas magnus ille Ossar pater tuus,c qicriq. omnes tui antecessores multo evigilat unt acrius omni studio & cuia, quam tu Philippe,

ad ea

19쪽

ad earum eversionem, perniciemque totius Reipub. Tyrannide de violentia tua contendis: Intelligebant enim optimi Principes,quod tu de omnes Pranni negare dc inasciari soletis,proprium munus bonorum Principum esse, semper meminisse, non selum quantum sibi commissum,sed quatenus permissum sit: Et saerpetuo recordari se gerere personam totius Reip. deboreque ejus dignitatem salutemque sustinere:seruare leges, jura tueri cogitare prς- clarum illud di tum planeque regium Regis Theodaha-dis,dicentis, sidium omnia pol imus oti γε dimus seere nobis iam danda. Propterea Antigonus certius Rex Macedonum civitatibus suis scribebat, ut, si quid sorte per epistolam vel

perpeseriptum imperaret atque ediceret, quod prςter earum leges esse videretur, ei non parerent; sed sic ignorantia quadam atque errore deliqui ste censerent. Magnum &prςclarum Regem, qui ipse quum audiret dicentem sorte quempiam omnia nullo habito dilcrimine honesta & justa esse Regibus, non minus egregie quam prudenter ad iunxit, imo Barbarorum lagibus, Obis Pero Diu bonesti pro bo.

nest Diujusta protulissunt: Similiter Themistocles Simo

nidi roganti uti sententiam in judicio iniustam suo commodo ferre vellet, 'que tu,inquit vita bonus esses, si praeternumerum caneres, dicique ego Princeps bonus , si contra lues quisquam statuerem. Uidcs te, Philippe, in huiusmodi factis, rebusque a te gestiis om nibus coargui ab ethnicis & profanis Regibus, qui Christianus i& quidem Catholicus haberivis' conuinci te ab hujusmodi testibus,qui naturae ductu ferebantur ad aequitatem justitiamque retinendam s te urgeri omnium consessione, ut ipse fatearis te Tyrannidi studuisse ac studere 3 Atque ut ad alia nunc progrediar, C a ne hoc

20쪽

ne hoc quidem Tyrannidis argumentum praetermittet dum est, quod ex eo tempore, quo primum Philippus Rempula Belgarum procurare c d per gre voluerit C mitia ordinum haBeri; eos saepe prohibueris consilijs, distraxerit turbaveri quum de pubi co no,uti mos haabebat, in Comitiis peiuri essent: in enim senatus illel

gum, totiusque Reipub. custos,praeses, propugnator conlocatus,portus & perfugium oppressorum. Cui hoc negotium datum, uti curet ne quid omnino Resputa detrimenti capiat: Hunc Philippus coire noluit, statuitque capiendum sibi aliud esse consilium: illo senatu se sua consilia ac Tyrannidem gerere non posse. Didicerat enim hocia Tarquinio Superbo,qui in Romano imperio hunc morem consuetudinemque de omnibus rebus senatum coia

sulendi a majoribus traditam penitus sustulerat, domestiacis autem consilijs Rempub. viministrabat : Et postea Iul. Caesar quum oppressa Repula perpetuam Dictaturam sibi . vendicasset, collegia vetuit, quae deinde Augustus reductae ad pacem quietemque Repula commodo publico restiatuit:Eademque Nero insignis Tyrannus iterum prohibuit sub sui imperi j iiiiiijs. Nam Philippus non conuentus Mconcilia modo ordinu sed illa etiam nobilium civiumque omnium collegia,coetus,ςongressus,secietates'. odio,

habuit,disturbavit,& disiunxit; is, qui omnium bonarum legum & morum i atque illius imprimis gravissimi ordianis senatorij quasi parent bonus aut tutor fidelis esse debebat. Quare si vobis, Principes,res in Belgio a Philippo, pernicios festas enarrare pergam, manifeste illum videbitis

iniquisnimum & minime ferendum impcrium concupi ovisse,&ad haec consilia fuisse numi ambitione atque ex

tremo

SEARCH

MENU NAVIGATION