De iure belli Belgici aduersus Philippum regem Hispaniarum oratio nobilis Belgae, ad ... christiani orbis principes. ..

발행: 1598년

분량: 72페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

sim armis & vi expugnariant: aliasq. prperea urbes & Pr vincias partim vi,partim amplissimis promissis ad dediti,nem traducere conati sunt. Donec tande Vlysiaeum illud ingenium ALEXANDRI FARNEsIDucis Parmensis ex Italia prodiret, qui tanqua versutus quidam auceps omnes urbes Flandriae & Brabatiae suavissimo suae lenitatis Se primissionum cantu irretireti De quo Principe quum multa mihi dicenda essent,hoc unu no silebo;Quod,quanquam ille magna & praeclara in re Philippi gessisset toto sus Praefecturae tepore, tamen ambitus suspicione effugere no potuerit, eὀ quod magna lenitate & comitate in lecouenisse omnium higam animos,perspexisse aute de odio habuisse tantam Hispanoru malitia visus esset: Quin adeὀ ob ha

caussam postea Philippus illi fungos istos praebuit ededos,

quos Agrippina Claudio Caesari probavera ut eorundem virtute & emcacia in numeru Deorum se reserti pateretur. Sed qui tande illa pax fuit,quet velut novum aliquod astruexillo Hispanicarum fraudium caelo nobis adfulsit, hor- tante nos ad eam Duce illo Parmense,quum jam immanis hostis supra caput esset,& inaudita ille classis Hispanica totum Oceanum coplevissetcujus adeo terribilis facies sitit,

ut haud scia an Xerxes majore cum copia navium,majore cum numero militum atq. apparatu Pontum cotabulasse dicatur quo Philippus statuerat nos veluti ad rumore Fcis attentos,omnes uno impetu prosternere. Ea tamen classis

quum solius Dei potentia,& mr miraculum desiecta esset, statim ille mr Caesaris Legatu his Provincijs faederatis obtulit novas pacis copositiones: uti mr eas Ῥsset omne suuexercitum,& vim belli e Bolgio in Galliam transferre. Cui Regno quas ille ja a in altis annis stria xerat in si iam , c. x iam

H ue mirum

62쪽

in modum succedere incinebat: OcciA enim pera arricidium, & nefarium scelus Rege Henrico Tertio suo adfine, & turbato per .civilia diffidia universi Regni statu,

res & occasio ipsa post ulabat,uti armis & exercitu deinceps persequeretur Dcc sita consilia de ingerendo se in storentissimum,& maximu Galliae Regnu:quo devicto superato .

nullo postea negotio has Belgij provincias, & reliqua Europq regna ditiones'. sibi subij ceret Quid3de reliquis Rel-pub. periculis licetne dicereZmibi vero licet,& semper licetat dignitate Patriae meae tueri, veritate profiteri. Ut enim boni oratores solent seruare sub fine orationis dicendi artagumcta quaedam effcaciora,& majoris ponderis: & periti imperatores collocare meliores milites in postremo ordine aciei: Ita Philippus superiori anno pacem his Provincijs obtulit,eximia quada fide munita firmatamq; quippe quae omnia fiundamenta poneret in virtute, clementia, studio probitate ARcHIDVCIs ERNEWs, sui consobrini, qui Praescistus Duci Parmensi sussectus,his Provincijs,non qualem antea dissicillimis condicionibus teriminat sed quam ipsae desiderarent,pace addicebat: Quum interea Philippus

res exercitus transmittere in Gallia, mittere in Hollanis

dia suos sicario qui Illustrissimu Principe Mauritivi Cmmitem Nas vi,& insignrp ternae virtutis imitatorem; nostr q. libertatis propugnatore interficerent, tamque iii, digno & fedo latrocinio tollereiar, quam quo paullo ante crudelissim),& proditoria Belestaq. manu trucidatus se rat illius parens sortissimus,princeps Orangius, Et denique longe deteriora ongeq. scelestiora consilia deconere hoc tepore in has provincias Philippus, quam quae unqua antea excogitare potuit. Nihil temere dico, Principes, nihil

63쪽

n mille testes hi adfirmi, hon fide que

aiat,quod nolittera: ipsius Philippi attestentur ergo An ullo simulatae Pacis praetexui Ordines nostros a coeptis suis, stiti uis'. dimoveri posse cxii imat Hispanianu RexζAn dubit x animos nostros ita obfirmatos este,utbeli' de armis potius, quam quihusjhet novis pacis insidijs locum

dare velimus)An M usum libitu voluntatemq. patere quo ridie nostroru Ordinum animos existimat3An dubitat adhuc nostroni homidum consilia hac una omnium volum tale,& consensu jam dudum coni in sta connexaq. esse,

re,quibus quantas insidias,fraudo,d0los huic Regno struxerit Philippus, perspiciatis. Iam a multo tempore ille vu

Seret quo magna 6 Trtem obtin re si totum occupa re dissiculter posset. Distinaverate nim sibi amantea m

64쪽

Regibus provocatus suisset:Nisi vero hane Clusia sbi susse

cisse arbitratur,quia haec florentissima Regna,ipso ita voia lente & postulante,Potifex ob purioris Religionis cultum proscripsisset,Cujus scilicet abolendae de dissipandae caussa Philippus velut Cato quida Majo Censoria severitate solet

animaduertere in omnes univeisi mussi Principes,omnesq. terrarum populos. Verum , quod nunc neque praetermi tendum, neque relinquendum erat, quod vos omnes noli ignoratis, & cujus rei turpitudine nemo satis admiraripo

test, Philippus hoc bello Gallico,per Duce Feriae, aliosquEHispatios, apud callos coniuratinim partium quibus ille tanqua belli socius auxilia adiunxerad hoc consilium serio, di summo studio agitavit,vii jus Regni illius,non modo a succcssiobe Regit stirpis,1d omnium omnino Galloru in Hispanos derivaret:Hςc certiora sunt,Principes,quam illaquet apud Sagra. Sed quorsum haec comemoroὶ Quid hoc ad causiam meam attinet,quam defendendam suscepi Z Vt quata scilicet sit ambitio crudelissimi Tyranni ostenda,&quantum noli nobis mod sed vobis omnibus ab ea cave. dum si,videatis: Ut enim vitis ea natura est,ut nisi ea amputes & circumcidas,se longe lateq. diffundat, &brachi suis,ramisque quaevis obuia amplectatur & circumdet,Sic Philippus, nisi es unanimes o statis, tota aliquando Eurva lies crue issmo bello devorabit. Nuper ille in Scotianaὴiuni murictibus,& φndestinis insidii Esseceras ut alia quot floreresillius R, sini recepissent viginti millia Hi snorum misitu,nisi re patefacta illi ipsi digna proditioiii , suppilicia subhssent.Et quas insiduis,quis proditione' qilia:

65쪽

ultra,quo progredi Tyranni ambitio & violentia possitὶre.

Tric tur. Na eadem paullὀ ante machinatus est in Elceto ratum Coloniensem , Dioecesia Argentinense, Iuliae, Cluvi Montis ducatus, & antiquistima imperii urbe Aquis granum: Quet omnia scriptis litteris,& certissimis testimo nijs inter omnes manifeste patent. Et quis nescit quatis latebris simulationum c let ille insensissima odia in potetio. res Italiae Principes,quq adflante primo occasionum vento in magna bellorum incedia subito effagrabuntὶ Nondum satis cernitis, Principes, quantas insidias Philippus coparet vestris felicissimis Regnis atq. provinciis, vestro avito patrimonioὶ quum nemo hominutam sine oculis, tam sine mete vivat,qui non videat & intelligat ambitione Philippi indies progredi de regno in regnu, & nova bella de bellis serere, nunqua quiescere:bello, flagitijs & sceleribus:pace, fraudibus de insidijs conari unum lucque vestrum deij ccrede gradu sui imperij. Est enim insatiabilis, S immensa li ccupiditas,quq nec solo nec cςlo capi possit: Vt si tamquam in Critolai libra omnia Philippi regna,quq longa serie seletc5memorare in suis illis superbissimis titulis, ex una parte collocentiir:ex altera vero ejusde ambitio appendatur, vix minimi momenti instar illa haberi debea: Alexander Magnus quum universum mundu vici siet,plures di siderabati

Philippus ipsim c lum,si posset,cu Gigantibus bello ad

riretur. Quapropter jam non amplius vos obtestor, Serenissimi Principes,uti caussam nostri belli judicetis,ac probetis vestro judicio atque sentetia, sed iterum atque iterum

Vos moneo,ut quantum consilijs, quantumq. viribus co

66쪽

bes Syracusam,Lacedaemona,Messena, Catinam, tantum odium immoderati impersi cupiditate cotraxerant,ut illis tota Grςcia cum Dario potentissimo Rege Perlatum, ultr5 bellum inserre constitueret,& velut ad extinguendum Co 'mune incendiu concurreret, Vosverballustrissimi Principes,magis prosectὁ decebat,philippum jam dudum vestra

capita,vestraq. regna omnia quotidie iniquisiimo bello,Scindignis sceleribus petent coniunctis viribus a vobis,satu. teque vestra repellere: Atque id non tantum vos decebat, quicumq. ja inde a multo tepore ad bella lacesiiti estis iniurijs & ambitione Philippi: verum etia quicumq. cernitis indies illum in vicinoru vestrorum sedes per vim irrumpere,& ad vos lento quodagradu appropinquar Vos majture providere oportebat, ne devictis, redactisque in hanc seruitute finitimis vestris regionibus, Tyrannis vobis aliud agentibus postea obrepat. Quiam Phlippus Macedo, Alexandri Magni patera pugna cum Triballis commissa diu dissimulatum bellum Atheniensibus inferret, Eorum caussae I hebani se junxere,metuetes ne victis Atheniens-bus veluti vicinum incedium belli ad se transiret:Factaque inter duas paullo ante infestisiimas civitates societate,Lega. tionibus tota Graeciam fatigant ; comunem hoste putent

comunibus viribus sumare vendum neque enim cessatum

Philippum,si prospere prima successerint, nisi omne Graecia domuerit. Olim Romani Carthaginiensium crestente potentiam,misiis auxiliaribus copi js,quq Mamertinos obsidione liberarent,6 Hispania ab Afrorum seruitute vindicarent,omnino judicarunt infringenda esse: Veneti quantumuis haud temere & qgerrime ad bella suscipienda commoveri

67쪽

moveri soleant, tamen nunquam dubitarunt arma sua in serioribus praesidio mittere, si vicinos immoderato ambiationis impetu inter se contendere zernerent. Qtiae quidem exempla,infinitaq. alia vos docent,quantum vobis cavere

debeatis ab hoc supremo His icae ambitionis malo, o stenduntq. hanc causam aequa,& justam esse cur huic Tyranno uno consensa nobiscum omnes bellum faciatis. Nostri enim ordines sciunt non tantum justissimas esse,&semper fuisse caussas sui belli in Philip Sed etia nunquam posse ab his bellis supersedere, nuJlam pace cum Philippo

inire, perpetuo bello decertandum esse cum hoc Tyrano: Nos ex amicis exemplum capimus quomodo ab hostibus cavendum sitiNam n tanto 1tudio vestra imperia & rcgna

ambit Philippus, ut illum quotidie facere videmus, Quid nobis fiet)Nunqua profecto ab armis ille discedet,quin sibi prius penitus subegerit universum Belgium,Quippe quod

valde opportunum sit 5 accomodium suis consilijs, ut ex eo in vestra imperia & regna saepe excurrat, & noua bella quotidie apparet,atque hinc traducat milite,arma,& omnem belli apparatum, conseratq. in finitima regna vestra. Quamobre mavult ille majorem etiam Europae partem

Turcarum depraedatio ibus adij cere, quam ab hoc bello abstinere:Nec voluit superioribus Imperi jcomitijs,Impe ratori milite & auxilia aduersus Turcam addicere,ut hunc Christianum orbem suis crudelissimis bellis commodius divexarct. Haec dubitatis,principes,qui vidistis ipsi Philippum initio nostrorum civilium motuum, maluisse jact ram facere duorum Regnorum,d unisis S Goutetiae,quae Turcς Sina Bascha duce tum recuperabant,quam h c bella nostra aliquantum intermittere, aut ex his Provincijs

I 1 militem

68쪽

militem remittere aduersus commune illum hoste Christianis omnibus insensisiimumZEt scitis quatum militem, arma,quantosq. sumptus impenderit ac profuderit Philippus ad nujus belli nostii gestione,ut sit horia omniu ratione ineatis,certὀ vobis coitet has impensas duplo majores esse eo pretio,quo universae hydelgicae Provinciaecmi possint, quantumvis eae maximae sint, floretissimae atque copiosissimae,Et dubium non sit, quin maximaru rerum S facul-zatum jactura pati Philippus malit, quam Belgiu sine bello,sine armis,sine militum cophs,paci ac quieti,suis'. legi. bus salua sanam relinquere.Ille enim ex hoc bello,& ex his Provincijs nostris prima & maxima fundamenta Mona chie se ac Tyrinidis adstruxit: Quippe quum videret eas accomodatissimas hisce crudelissisimis inlidijs & institutis: leges aute libertateq. nostra prorsus ijsde contrarias,aduersas'. esse , Primum has conuellere, dilacerare,ac tollere per vim de bella voluit,ne reliquis suis subditis tantorii regnorum,quq ille vi & armis sibi subiecerat,vel postea subieet, rus esset,ex hac nostra legum, libertatis q. defendendae voluntate & consensu,exeplum sortitudinis caperent,libertatisque suae conseruandae majore animum,cupiditatemque

assumerent. Quid igitur. Serenissimi Principes, judicatist quid statuitis faciedum fuisse nostris Ordinibus3 quid agedum suisse viris studiosisiimis Patriae,boniq. publici: Qui, ut in Tyrannide atque imperijs male, & inique constitutis

euenire solet, nunqua ad Principum suorum voluntatem, nutum,libidine'. tanqua adulatores quidam,aut serui circumduci, flecti,aut circumagicosueverant, qui nunquam

antea leges saas,libertate, Remq. publica sub eorunde iniqua Sc iniusta imperia,taquamsub iugii mitti palii fuerant

69쪽

Sed cotra, qui,tanqua Patres Patri ,sospitatorestibertatis,

Legumq. ast ertores,ut in Rebu ub. teperate, moderateq. Principum imperio ordinatis us ivenire debet,consilia,vo. luntate, & imperia suorum Principum ad legum suarum, libertatis'. conteruatione semper diduxerant, atq. direxerant. Hispanos censetis Remp. nostram perdere,ec aud lissime vexare , Nos turpiter eande deserere, Patria nostra, libertate negligere, leges majorra contemnere debuisse3 ILlos ordinem Politicum inuertere,&mutare in Tyrannide, Nos manibus compressis spectare Patriet nostrae senus,tristes'. exequiasZIllos lacerare,divellere, tanqua rapacissi mas belluas,devorare corpus Reip. oportuisse,Nos tanquaseruos,vitam,& bona omnia precario habereZQuin potius laudatis,summoq. honore extollitis hanc voluntate Ordinum, hunc animum conseruandae Patriae suae 3 Qtiin eos adhortamini,& serio commonetis, uti pergant fortisiime defendere vita,libertate, quocumq. tande modo possintrQuin hcc vobis quotidie in mete versantur,quum de bel-to Belgico sermo vobis vel cogitatio est, quae hactenus o stendi,certisq. rationibus adductis demostraui; Ordines nostros atque universos Belgas coopertos miserijs, adflictos crudelitate Hispanorum,extorres Patria, ipsam necessitate primum subegisse,ut haec arma contra Philippii sumerent Nunc verbetiam reliquas Hispanorum fraudes,perfidiam, iniurias,quibus postea toto hoc belli tepore Belgas adfecerunt,tantas esse,inque immanes, dc incredibiles, ut eae ipse serio moneant, postulent,jubeant,ordines haec arma constanti animo-voluntate retinere, se uare, nunquam deponere, & ostendere ceteris Philippi subditis,Siculis,Calabris,Lombardis,Arragonensibus, stellanis,Indis,Portu

70쪽

gallensibus,Ostendere aute vobis ipsis,serenissimi principes,secti'. sortibus demostrare,non nobis tantum,sed voabis omnibus,atque unive o terram orbi moriendu potius es siquam aspiciendia vultum hujus Tyranni. Vobisee adhuc persuadetis, Principes,Philippu nostrarum provinciarum finibus determinasse sua Tyrannideὶ Necdum videtis altissima & perniciosissima flamma istam Hispanicae Tyrannidis,limina fores,tectaq. vestroru imperiorum adlamis bereὶVigilate tande ex ista quiete,& securitate vestra: ad ste, aduolate ab hoc comune incendium restinguendum. Quid nos ad Dce cum Philippo ineunda inducere, nosq. inuitos trahere vestris consilijs,autoritateque cupitisiquos

jam dudu ipsos oportebat bello & armis Philippii a vestris finibus repulisse, summaq. sortitudine oppressisse: Vosque Potentissimi ut sngulos appelle Germaniς Principes,nec dum persentiscitis Philippii in Germania vestra crudele &iniustum impertu non ambire,sed jam,ut ita dica,Occup tum tenereZqui his Belgij Provincijsdivictis,portus omnes Oceani,& Germaniς ilia minu ostia in sita potestatqvoluntate q. habiturus sit, ut vestras deinde Davigationes,c5merciaq. suis vectigalibus & tributis aggravet,vel omnino impediat,quum tibi adlubebit, quumq. vos suis impet ijs obtemperare noletis .Hic est ille,que,dum vobis,unius atque alterius Provinciae suae nomine in Co iijs vestris, conci- lijsq. asside auditis publice sententia dicere,suaq. consilia Tyrannidis praeserie vestret saluti de tranquillitati. Hunc vidistis Episcopos Frisingesem Hildeshemcnsem vobis disignare Principes atque Electores Imperij,COloniense,Leodiensem, i deburgensem creare,perque ambitiosissimumvariae duce vobis omnibus insidiari Et ut ad vos, Magni

SEARCH

MENU NAVIGATION