장음표시 사용
4쪽
IN II. XII. ET XII F. ARISTOTELis LIBROS NETA PHYSICES
Commentarius, Α HIERONYMO BA GOLINO,
6쪽
AD ILLUSTRISSIMUMIO AN NEM IACOBUM
Uuueissentiorem Κirchberg Phiri, i Caesareae Maiestatis Consiliarium,
Ex rrs LITER Is, quas a te accepimus, mirificam tuam humanitatem significantibus , maximeq; ex prudenti oratione Abatis Morlupini, Academici nostri, simulq; ab aliis non obscure cognouimus, neque te beneuolentiam nobis praestare maiorem posse, neque naelius, ac praestantius,pso communi bonorum Omnium fructu, csse animatum erga hoc nostrum institutum, quo ad excitindam adiuuandamq; uirtutem assidue incumbi mus. Itaque hactenus intimo quodam studio eas tibi gratias habuimus, quae minime uerbis explic ri queant; cum illud interea statutum nobis esset, grati animi significationem tibi tantam osten- id e, quanta possit a nostra in te singulari beneuo lentia. obseruantiaq; proficisci. Nunc autem fa- ctum a nobis est, monente atque hortante praestati uiro, sederico Baduario, qui nostram Acade- miam constituit, ac tuetur; qui te summe colit, diligit, 3c, ubicunque occasio fert, mira quaedam de te praedicare solitus est; ut ex nobilissimo thesauro librorum pene innumerabilium, qui apud nos
habentur, partem aliquam ad publica &praeclara istius amplissima prouinciae studia mittere statue-
7쪽
rimus, cum id tibi sore gratissimum existimatemus. & quanquam assiduis ac summis te esse districtum occupationibus intelligamus , idq; non solum in Germania, sed in aliis quoque regionibus ob ea negocia, quae quotidie cu magnis Primcipibus sumnio tuo splendore ac magnificetitia tractas: quis enim, qua fide, qua sapientia non
modo consilium, uerum etiam non uulgare commodum patriae tuae, ipsi prouinciae,& Imperatoribus , pacis, bellio; tempore , praebueris, ignorat λ) tamen, cum in eo praecipuam tibi uoluptatem, ornamentumq; uel maximum constituas, si tibi omnes homines, excellenti uirtute praeditos, tum intueri, tum praemiis etiam, quatum reS PODCat, liceat ornare: mittimus ad te, uel potius, dicatum tibi, ad omnes bonarum artium studiosos, commentarium Syriani, graecorum interpretum
antiquissimi ac celeberrimi; quo quidem nobilissima illustratur uniuersae philosophiae pars, quam ab eo philosopho conscriptam, cuius in ingenio natura simul & ars quasi certatim suas uires uidentur ostedisse, doctissimi uiri studiosissime tractant. talem, inquam, commentarium cum illustri tuo nomine emittimus, donatum latinitate ab eximio
ac laudatissimo philosopho Bagolino. cuius filius Ioannes Franciscus, aeque, ac pater, publici commodi studiosus, detulit sua sponte ad Academiam nostram hanc patris industriam, praeclarae suae doctrinae perspicuit argumentum, in excellente libro collocatam; ut ad alia sane quam multa, quae tum a patre eius, tum etiam a fratre, patri quamsimilli.
mo, beneficia studiosi acceperunt, hoc etiam a sua
8쪽
uoluntate non mediocre accederet. Ex hoe igitur libro maxime certam, ac perspicuam omnes nobilium disciplinaru cupidi locorum obscuroru intelligentiam haurient. sententias enim complecti tur sublimes, illustres, exquisitas: quas qui propius intuetur, non aliter atque oculus in lucidum solis corpus intuens, mentis aciem sentit obcaecari, atque praestringi. Alia sequentur nec pa Ca , nec, ut speramus, minima no strae tum in te, tum in ipsam uirtutem obseruantiae argumenta,ex iis orta laboribus, ac uigiliis, unde fructum egregiis literis emanaturum esse uberrimum iudica bimus . id quod ex catalago librorum nostrorum,
quem a nobis proxime publicatum, cum his liateris ad te mittimus , facile & tibi,& omnibus coniicere licebit. Et, quemadmodum Germaniae tuae cum Italia no stra, & primariis illius u bibus cum hac nostra felicissima , admodumq; gloriosa patria, assiduus intercedit usus, & coma
munio earum rerum, quae ad humanae uitae commodum , ad ornamentum, ad quae uis necessaria pertinent: item nos pro uiribus eniti decet, &, quod decet, summe cupimus, ut animis ac mentibus utriusque prouinciae suauistima atque perpetua suppeditemus alimenta. Denique, pro nostro erga te incredibili studio , multiplici scriptorum genere cunctis hominibus Germaniam incolentibus plane ostendemus, sicuti ab excelsa, praestantiq; tua uirtute multas dignitates, multa ac uaria commoda consecuti sunt, assidueq, consequuntur ; ita fore , ut ab Acadet nata no-itra maiorem in dies singulos copiam ueterum &recentium
9쪽
recentiu librorum in omnibus scientiis, qui editi
nunquam sint , accipiant: quae quidem ea uoce quam consentiens atque constans uoluntas fommat, cupide precatur ab aeterno Deo, ut, quod tibi reliquum est uitae, uelit esse ab omnibus animi molestiis ita uacuum, ut hactenus ab eiusdem Dei benignitate , summa tuarum cogitationum temperantia, egregia in omnibus rebus prudentia , assecutum te esse constat: tuamq; nobilissima stirpem , ut speramus, in altissimo uirtutis, honoris,& gloriae fastigio collocet. Quod quia curas assidue artibus honestissimis, atque nobilissimis, & quia tuas omnes ad bonorum omnium parentem, summum Deum, cogitationes refers; fore auguramur, ac minime dubie credimus , ut uoluntati tuae, cupiditati nostrae quam felicissime res ipsa respondeat.