Vita P. Balthassaris Aluarez, Societatis Iesu religiosi, multis ac praeclaris documentis referta, ... Per P. Ludouicum de Ponte VallisOletanum eiusdem societatis Hispanicè edita, ... P. Melchior Treuinnius eiusdem societatis Latinè reddidit

발행: 1616년

분량: 673페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

εo8 PITAE R. P. BALTHASsARI sque ipsa vidit, eum adhuc in terra degeret.

ET quamuis hae reuelationes magnum adferant solatium: quod tamen certiores ac securiores nos reddit, quod illae sint verae, est quidquid hactenus in huius historiae progressu retulimus.

Talia enim opera; tales virtutes, quales retulimus; talis charitas erga proximos; talis humilitas in opprobrijs; talis patientia in calamitatibus; talis conformitas eum Dei voluntate in re bus omnibus ; talisque modus orationis adeo continuatae, testimonia sunt in eo gradu certitudinis, quae in hac vita de lege ordinaria haberi potest certa & firma, quhd fruatur Deo, qui talia fecit; in quibus usque ad mortem perseuerauit. praecipue cum multo plura facere, ac pati optanset, quam fecerit, & passus fuerit. propterea S. i Ioannes ait, se vocem de caelo audiuisse dicenis i tem: Scribe: Beati mortui, qui in Domino moriun- itur. Amodo iam dicit Istirituue, cuius verba idem isunt atque facta) ut requiessant a laboribus suis, iopera enim illorum sequuntur illos. Haec ipsumco- iram Deo,Angelis,& sanci is eius honorant: & li- scet miracula desint, opera tamen ipsa, quae Pr digiosa satis sunt, eorum vicem stipplenis sunt- ιque testimonia Sanctitatis certiora, quam alia I miracula, quae etiam improbi ad confirmandam sfidem, quam profitentur, licet non ad ostenden- ldam virtutem & fa oetitatem qi a carent, edere Iatquando possunta Nec tamen desunt in hac hi- istoria res aliquae rarae, ac prodigiosae, ita viro ihuic sancto com esiae ad utilitate n aliorum, ut si- smul fuerint quasi praeme uni suorum laborum, & imedia ad maiorem in virtutibus progressum: i

622쪽

quale fuit donum Contemplationis, cum fructi bus ad coraris, ac exquisitis, atque superius sunt narrati, scientia illa spiritus ei infusa; & Theologia ad officium suum praestandum necessaria cognitio occultorum cordis; prophetia & reuelatio rerum futurarum & absentium, quibus donis Deus illi indulsit, & honorauit in terra: hia cinquam omnia certa satis sunt signa & pignora

bonorum aeternOrtim , quibus nunc etiam eum honorat,eique indulget in caelo.

sED praeter haec voluit Dominus noster, eundem Patrem post mortem suam talia facere ope ra, quae confirmarent ea quae vivens praestiterae; M sanctitatem ac gloriam, quam pro eis obtinuerit. nam ut ex Sacra scriptura deducitur se dii, qui in caelo sunt,non deponunt curam eorum,

quos sibi commistas habuerunt in terra: sed potius, cum habeant puriorem charitatem, sintque semper in Dei conspectu, eum pro illis orantes suis orationibus pro ipsis impetrant gratiam, Mauxilia, quibus indigent, ut constantes esse, &Crescere in bono possint, quod illis in hac vita persuaserant. Ad quod confirmandum facit,quod secundo libro Machabaeorum refertur de duobuβ Σ.- b. Illustribus Sanctis antiqui Testamenti,Onia sum--1 a. mo sacerdote, & Ieremia Propheta, quod eleuati S manibus multum orarent pro populo Israpi;& sanctus Petrus Apostolus fidelibus, ad quos a. Pei. r. rs. stribebat secundam Epistolam, scripsit: dabo au- ita οεeutem operam, O frequenter habere vos post obitum moηimo meum, νι horum memoriam faciatis, quae scilicet GraechBe

623쪽

VITAE R. Ρ. BALTI AssARI stim tib se sermone eis praedicauerat, ut inuisibiliter conti init . nuaret Officium, quod praesens & corporaliter η- ε - erga illos fecerat. Hoc autem idem disposuit diauina maiestas, ut faceret P. Balthassar, cui adebcordi erat zelus adiuuandi animas sibi commis fas, ut etiam post mortem idem praestiterit officium, illas adiuuans in earum tribulationibus,&animans ac exstimulans ad perseuerandum inhene coeptis.

INTER has personas primum locum dabo D. Annae Enriqueet, cuius supra factaest mentio,D mina nobilissima & vaIde spiritualis, &aduersis rebus valde exagitata, aeque vidua, atque cum eius vir esset superstes. Haec eo quod esset sancto illi viro valde pie addicta; postquam intellexie eius mortem, & experta est auxilia, quae tunc per ipsum accipiebat, scripsit quandam omnium relationem his verbis, aliquibus tamen omissis breuitatis causa. Cu M intellexissem morbum Ρ. Balthasiar;s Aluaria Vallis-Oleti, contuli me in die Transfigurationis Domini ad Professam Societatis Domum Confessionis & Communionis causa; & ve intolligerem aliquid de eius Patris morbo; cumque mortuus iam diceretur; adeb graue mihi id fuit, ut exprimere non possim; eo qubd multum de meo solatio, & levamine amiserim, quod ab ' eo habui tempore, quo recens relicta sum vidua, valdeque afflicta: & quamuis aliquae personae,

huius rei consciae, conabantur me consolari: nuhil me earum rationes mouebant. Incubui illa nocte ita tristis: mane vero satis tempestiue euigilans, Sancti huius Patris fui memor: ex cuius

memo

624쪽

ALvAR E CAP. LIII. Omemoria statim est magna in animam

meam laetitia, quae res valde fuit mira: tum pro- Pter meam ordinariam constitutionem, tum propter talem occasionem,& tam repente, & me nihil ex parte mea adhibente; sed interius tamen multis rationibus mihi persuadebatur, ut non ensem adeo tristis ac desolata; quae persuasio fiebat Cum quadam suauitate & iucunditate maximardi breuissimo tempore multa mihi innotuerunt, quae faciebant obmutescere defectus illos, qui ob eius absentiam in mente mea versabantur: quos intellexi reparari velocioribus ad caelum cursoribus, quam sint qui in terra cum magna festinatione mittuntur; & expeditiores ab omnibus periculis: simul enim significabatur, etiam seruos Dei, in terra non sine magnis periculis & incommodis inter se inuicem communicare. Nec satis assequi possum, qua risione, me tam prope esse

viderem ei, quod sensui adeb procul esse videbatur: ut mirum omnino esse videretur. tantam autem concepi consolationem, antequam e lecto, surgerem: ut quamuis tristis esse vellem, non possem. Ea consolatione & animi tranquillitate toto illo mane in templo Societatis, & tribus proxime diebus potita sum. Et ab ea hora videbar mihi, Patrem illum ad latus meum habere, non

solum imaginarie, sed quodam alio modo dissimili. Τribus his diebus elapsis, licet ego cuperem idem sentire, non tamen poteram: sed interius valde eius memoria delectabar, sicut etiam dum viveret & absens esset, aliquoties comitem se

mihi exhibebat iucundissimum & purissimum, magis, quam si praesens omnino fuisset; quam- Qq a uis hoc

625쪽

w11 VITAE R. P. BALTHAsyARIs, uis hoc non erat , quoties ego optabam. Posa' annos aliquot 17. Nouemb. Anni 1387. pridie sancti Gregorij Thaumaturgi, cum in magnis internis angustijs fuissem, coepi quadam no- aliquos Psalmos oraret & quamuis versus aliqui, quandam cordis teneritudinem in me excitarent, grauis mihi tamen erat solitudo; dol hamque qubd non haberem aliquam personam, cui sensa mea, interna iuxta votum ac desiderium meum,aperirem: & sic haesi, quasi stupore affecta, gacie ad parietem versa. Dixeram ego ante paucos dies cuidam familiari animae meae,qui P. Baithas rem nouerat. O quanti ego facerem, si possem nunc cum isto Patre colloqui I cumque hoc adeo esset procul, ut accideret; ex inopinato inueni me apud illum: quem licet corporis oculis non viderem, sentiebam tamen prope ad dextrum latus meum comitem mihi se praebentem iucundissimum. Experiebar in eo maiestatem quandam cum familiaritate & humanitate coniunctam; Moccurrebant menti meae multa eorum, quae dum viveret mecum loquebatur, idque tam clare &aperte atque cum viveret; & simul sentiebam eius spiritum: loquuta sum de rebus praeteritis& praesentibus tenerrime. Quod cum illo tunc transegi, & rationem ac modum eius colloqui; non potero, nec sciam exprimere. Videbatur, non loquens mihi respondere; meque consolari, ac docere, & offerre se ad me iuuandam. Loquutus sum de meo Confessario, & alijs rebus: & experiebar illum erga me valde benignum; & eius conspectu tranquillitatem redire, cessante tempestate illa, quae me valde cruciabat. Plurima-

626쪽

ALvAREZ CAP. LIII. 613rum rerum lucem nihil loquens mihi adserebat, de explicabat spiritualem familiaritatem, & micitiam, quam mecum habueratr & videtur mihi, quod ipse videret, & lustraret totam animam meam. Dixi ei, mi Pater,nihil mihi dicis & visus mihi est, signum quoddam versus caelum fecisse, quasi me eo impelleret, ac status illius amplitudinem mihi innuereti & hoc me plurimum per- mouit. Cognoui eius sanctitatem, &quam serio Deo D. N. seruiuisset: dixique illi, aliartim personarum vitas editas esse, Si publice haberi; & quid esset, qubd eius vita in silentio maneret respondit mihi non verbo, sed modo, quem bene intel- 'Iexir non refert. Hoc in sinuans, quod ex tunc usque ad diem, quo omnia essent in lucem prodit ra, modicum esse tempus, cum essent temporalias & hac ratione magnum quendam Odorem, &Ο-pinionem aetern talis mihi communicauit.

I, die etiam S. Andreae fui in magnis tristitias angustijs, ob aliquod verbum mi hi significatum & cum hac afflictione ad sacram Communionem accedens, sensi sanctum hunc Patrem ad latu

meum dextrum eodem modo quo nuper: Scquamuis nec corporis oculis illum viderem, ne loquentem audirem, eum tamen sentiebam,& i telligebam. Loquuta sum illis &extempore statim euanuit nebula illa, quae animam meam ob

nubilauerat; & sensi me tranquillitati restit tam , & animatam, videbar mihi tanquam patrinum eum habere, me docentem; & quando sacra hostia in Missa elevabatur, eamque adorabamγsensi illum prope me magnam sanctissimo Sacra-mqnto reuerentiam exhibentem. Haec omnia ce

627쪽

εr VITAE R. P. BALTRA SARI sta mihi visa sunt indicia ac testimonia, quod

multum apud Deum valeat; eiusque maiestati

placere per eum quasi visibiliter me adiuuare Cumque ego gratias ei agerem, quod mihi adebtempestiue adfuisset; fecit,ut intelligerem, id i tum Deo deberi. Ex quo aduerti eius erga Deum fidelitatem, quam semper seruauit. ALIA quoque valde fidelis Dei famula, satis nota, de pro tali habita, retulit, quod cum internam quandam in anima sentiret desoIationem, recordata fuerit P. Balthassaris: & cum magno sensu ei dixerit: Pater, adiuva me: &paulo post visione imaginaria vidit eum ad latus suum dextrum iucundum ei exhibentem comitatum; de tunc ei dixisse: Pater mi, possibile ne est, ut cui tot bona praestitisti, beneque voluisti in terra; nunc in loco meliori existens mihi non subus . niaS adiuua, quaeso, me. Masrebat nihilominus anima illa in sua tristitia ac desolatione, donec duo haec verba interius audiirit, quae ipsius esse iudicabat: enitere ad persectionem. quibus illa leuamen sensit: de agnoscens necessitatem suam, sancti vero illius praestantiam, brachium extendit in eam partem, in qua eius praesentiam senti bat, dicens: Pater, porrige mihi manum: & sanctus Pater illam porrexit; & vidit ipsa mediam brachij partem, eodem modo indutam, quo,dum viveret, esse solebat: arripuit illa Patris manum,& cognouit ipsa: hoc pignus esse fiduciae, quam habere deberet, quod esset voluntas Dei in ipsa, iuxta eius votum ac desiderium implenda. Et sic dulcis illa, iucundaque praesentia Patris euanuit, non tamen vivax medij braeliij vestiti ima-

628쪽

ALvAREZ CAP. LIII. gor cuius manum, ut dictum est, illa arripuerat. y IDAΜ societatis Pater grauis, valde que doctus P. Balthassari valde in vita famili ris, retulit, se in magnis ac paruis necessitatibus suis, tam spiritualibus, quam corporalibus Deo D. N. per merita huius sancti eius serui commendantem, inuenisse remedium ac leuamen, idque aliquoties: &praecipue in re quadam, quae valde ipsum premebat, quasi miraculum fuisse credidit remedium, quod accepit. Et in alia afflictione, cum se eidem Patri commendaret, internum accepit responsum, quod in similibus necessitatibus deberet ad beatissimam Virginem recurrere; quod cum fecisset, se ma- gnum sensisse adiumentum. Et iterum Belmoniij, cum idem faceret, submissam quandam eius vocem audiuit; & quidem sententiae, quam proferebat, initium fuit vox externa; sed finis, interior, quasi inspiratio quaedam. Nec sine cai se voluit Deus D. N. omnia haec signa & inditacia fuisse ad subueniendum &subleuandum perissonas afflictas; sed ut eadem opera manifestaretur, quantum donum & gratiam habuerit invita ad huiusmodi consolandas; & quam Deus

eidem communicauit, ad eos per eius in- . tercessionem consolandos, qui in

tuis afflictionibus id ab

eo petiuerint.

629쪽

Dgo est in conspectu Dei pretiosa mors Sanctorum eius: ut, teste sancto Basilio, quema modum olim, qui tangebat OLia corporis mortui contaminabatur: ita nunc contra, qui ossia corporis alicuius sancti tangit, recipere possit virtutem, qua sanctificetur: ideoque idem Dominus vult, eiusmodi ossa in varia diuidi loca, ut in omnibus sint ornamentum, propugnaculum, ac defensio aduersus hostes nostros; bde ut fidelibus eius honori sint. si

a me quaeras ait sanctus Ambrosius:) quid ego in huiusmodi ossibus ac Reliquijs Sanctorum Venerer respondeo, me in corpore illius sancti venerari vulnera, quae pro Christo suscepit; memoriam eius, qui vitam duxit colendo semper virtutem; venerari cineres confessione Domini Dei sui consecratos, & in ipsis cineribus sementem

aeternitatis; venerari corpus, quod me do Cuit Deum amare, eidem placere, mortem non horrere. Et cur fidcleε non honorent corpus, quod ipsdaemones venerantur quem enim cruCiatibus afflixerunt, eundem in sepulchro venerantur. Denique illud corpus ego veneror, quod Christo D. N. in hoc mundo honorauit; & est cum ipso icaelo regnaturum. FIi tituli, motiva & Commo cςx venerationς cultu Reliquiarum Sanctoria

630쪽

ALvAREE CAP. LIV. 6r' prouenientia: & propterea statim atque aliquem defunctum, sanetum esse iudicamus: cupimus reliquias aliquas, aut rem eius aliquam habere. ex quo prouenit, ut qui P. Balthassarem Aluarium

nouerunt, tantam de eius vitae sanctitate opinionem habuerint, ut aliquas corporis eius Reliquias, aut rem aliam eius secum habere optauerint; ut eum venerarentur, & eidem se commei

dantes, per huiusmodi aliquod pignuscopiosam

Dei misericordiam impetrarent, f. Qv I prae alijs in hac re deuotionem suam ostenderunt, fuerunt duae Illustrissimae Domin aer Prima D. Iohanna Castilliae, Fundatorum Collegii nostri Villareij Fontani Neptis: quε,c vim quatuor tantum ditibus cum illo egisset, quibus in transitu ibi haesit, adeo fuit in Juis interioribus difficultatibus subleuata,adeoque stupuit Vim, re efficacitatem, qua ad cor loquebaturi Vt Optauerit habere secum post mortem, quem non potuit diutius habere in vita: & ita petijt a P. Prouincia li eius Prouinciae qui tunc erat, P. Franciscus Porrius ut curaret tradi sibi caput S. Patris, quod spiritualis solatii causa secum retineret. Cui post paucos dies illud fuit concessum: tum quod societas valde illi esset obstricta, tum quod magna cum deuotione id peteret. Ad illud tollendum, misit quendam Patrem illius Collegii cui tradidit arculam pulchre exornatam, di pannos ele- ganter elaboratos, ut inuolutum & arculae inclusum ad ipsam portaretur. Habebat caput capillos multos valde adhuc recentes, & aliquid intus ex cerebro, quod necdum fuerat consumptum: &nihilominus nullus aderat ingratus odor, sicut Qq s nec

SEARCH

MENU NAVIGATION