Iusti Lipsi Admiranda siue De magnitudine romana [Texto impreso] : libri quattuor

발행: 1605년

분량: 239페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

Ex Bibliotheca majori Coll. Rom. Soci ci. IeSu

4쪽

Apud Ioannem Moretum.. M. DC. v.

ADMIRANDA,

siues

D E M A GNI TUDINE

ROMANA LIBRI Q y Α Τ T V o R.

Tmia editio conrassior, inionis .

6쪽

SER ' PRINCIPI

ἔMPERATORIS FILIO,

NTER Hystoriarum fi ctus, Sin PRINCEPS, ego illum eximium semper habui qui ad Sapien

tiam 3c rerum in orbe ADMIRANDARUM Cogni

tione ducit. Quis enim paullo altior δc attetior eas legit, qui non diuina illa opera observet, magna imperia stabilita, aut diruta: & in iis imaginem quamdam Prouidentiae simul &Potentiae diuinae 3 Ita profecto se res habet. sicut unus in superis Deus est,qui machinam

hanc totam moderatur & temperat: sic interris Velut Curatores Zc Vicarios quosdam suos constituit, qui in partibus eam tueantur dc administrent. A tque horum quosdam crescer voluit in magnas opes, copias, opera:

A a quid

7쪽

quid nisi in imagine ostendens, cauestem illam & sine fine ac modo potentiam , quam ipse habet, & per rivulos ac canales illos deducit 3 Vt igitur caelum & micantia illa astra cum intuemur, ab iis ad puram, primam, &inaccessam quamdam lucem ducimur: sic ab humana ista MAGNI TvDINE, ad auctorem

illius & fontem Deum. Quis ille fuit, qui Assyrios terris & gentibus imposuit 3 qui

Persas, Macedonas, Romanos quis, qui iterum loco mouit & deiecit magnus ille auriga & reetor uniuers,qui habenas in hoc mundano curru temperat s qui impellit, qui

sistit, Sc poetae Verbo,

Quod magis sentio, in animum demitto, cum in ipsa potetia & magnitudine, infirmi-

tatem istorum video, aut breuitatem. Quid enim illa omnia nunc,aut ubi sunt)abierunt. Vbi supra fidem cumulatet opes 3 defluxerui. Vbi caelo certantia opera3 non apparent. Heu res mortalium vel maximorum paruael heu validissimoru instabilestimo omnia illa somnium,Vmbra, nihil,si cum A terno & fi te nitate comparentur. Sicut Solem istum assidue vel nubes aliqua subducit, vel noX con

dit : talis omnis hic splendor & felicitas, rapitur aut evanescit. Haec di similis cogitatio

Sin a

8쪽

SER PRINCEps,iamdiu me impulit Imperi rum magna &ADMIRANDA colligere: atq; ut decuit, orsum a R o M A N o. Nam fallor, aut non alia maior magisque fundata , addo& laudata MAGNITvDo fuit , quam quattuor

his libellis in parte expressi, &ad te multis

de caussis missi. Omitto beneficia in patriam publica, in me priuata: ipse titulus oc argumentum palam ad te ducebant. ROMANI imperij descriptio cui potius aut iustitis debebatur, quam Principi E tot ROMANIS Imperatoribus nato Res certa Sc inter ADMIRANDA S est, ex Una AUSTRIA, Vere aurea,stirpe vestra, decem Imperatores, intra hos trecentos circiter annos, orbi Christiano affulsisse: atque id sanguinis & natalium serie, sine ullo fulcro adoptionis. Quid in omni retro Principum classe simile 3 duo, tres, in una domo, & vix fuerunt: in prima ipsa Iuth, nec ultra sextum etiam adoptio prorogauit. Iterum dico, rabile. & quid nisi a Deo

tacita vox & testimonium,datam hanc familiam & demissam e caelo in terras esse, ad imperia terrarum Iam & ADMIRANDORVM ille titulus, an non ad te traheret,in Varia virtute sic ADMIRANDvM3 Privatam tuam vitam si video : Pietas Sc Relligio occurrit, quae vel sacerdotem deceat; Castitas, quae Vestalem; probitas,& vitaetotius ordo ac compositio,

A 3 quae

9쪽

quae ipsum caesum. Nec enim sidera illa profecto magis ordinato Sc certo cursu incedunt, quam tuae actiones. Quid prudentia, in ciuili aut militari adminii ratione 3 quid altitudo conssiliorum incredibilis3 quid tranquillitas animi Sc vultus proprium bonum Austriacae gentis in omni euentu aut fortunat ADMIRANDA sunt: dc quae Regi nostro, sapientissimo rerum hominumque a bitro, caussam dederut tui inter alios eligem di ,quem ad maxima imperia & Praefecturas admoueret. Ecce Lusitania adiecta Hispaniae siue fuit, dc multa in concusso eo corpore ades huc aegra: te elegit qui lapsa erigeres, dilapsa

colligeres , exanimata recreares. Et sane ita

fecissi,dc praefuisti,' pqne optandum fuerit

illi regno tam valide cocuti,Vt te pacatorem fundatoremq; eterni deinceps otij haberet. Quis in discessu tuo non ingemuit nobilitas patronum, plebs parentem, leges custodem, pietas vindicem visa cst sibi amisisse. At noster Rex recepisse: Sc expertus quam bene humeris tuis imperium sederet, porro te musit in Belgicam nostram, id est in ipsum mare dc Oceanum ignosce patria sic loqueti) dissensionum Sc turbarii. Heu qui hic fluctusὶ adeo ut alibi ciuil1a atque externa bella sitisse Sc transisse dixerim, hic sedisse dc habitasse. Opportunitas scilicet locorum fecit,& si-

10쪽

mul conspiratio eorum qui magnitudini Regiae sunt infensi,ut consilia & arma verterentur in has partes ; Zc in nostra ista patrii

certamen certaretur,pqne dicam,de Europi.

Ergo missus es Sc venisti in medium discrimen: quid autem fecisti3 quod nec hostes suspicari,nec nos sperare,imo Vix nunc credere possumus cum est factum. Agressus eS V Dem natura, opere, milite munitam, dc Opportunitate inter Galliae primas. Vrbem dico , quam ' Eduardus ille felix & animosus ' Anno. Anglorum Rex,undecim mestum spatio vix 'Τ 'expugnauit , quam ' Philippus Bonus tuus' Anno proauus,cum quadraginta millium exercitu,' 'Τε nec eXpugnauit: tu, inquam, aggressus cum modicis copiis, in paucis diebus claudis, oin pugnas, capis. Quae haec vis animi, vel benignitas fortunae utraque enim adfuit: dc illa ut auderes dedit,haec ut posses. Scipio Africanus olim nec alium iustitis tecum conferam)cum in Hispaniam missias esset,vel fer Cia Poenorum ereptam, Vel infortunio Romanorum alienatam, vidit rem longi & infiniti operis, bellum circumferre per singulas& minutas partes. Quid facit diuinus. iuuenis Carthaginem Novam,Vbi, arma,come,

tus,opes hostiles erant, situ & moenibus ita putabatur) inexpugnabilem, subito dc ignaris omnibus exercitumrapit. Venit, aggredibA tur,

SEARCH

MENU NAVIGATION