Alberti Kyperi,... Anthropologia corporis humani contentorum et animae naturam et virtutes secundum circularem sanguinis motum explicans, cui accedit ejusdem Responsio ad poendapologema V. F. Plempii

발행: 1660년

분량: 734페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

is VNIvERSAE MEDICINAE tum evacuationi sanguinis menstrui, tum admissoni seminis 3 emissioni scelus in utero inservit. Atque quidem illud mirabile maxime est, quomodo tam exiguum corpus in tantum hiatum in partu queat distendi. Mirari id licet, sed non plene apprehendere, quanquam hic nihil supra naturae vim. Neque etiam in orificio uteri solum, sed Min ipso utero id miri occurrit ,

quod paulatim pro incremento satius in tantam molem extendatur. Quanquam circa compositionem uteri id supra jam fuit notatum, qua ratione id natura molitast. Adhuc circa internum colli uteri orificium hoc loco id addendum censeo, quod supra tamen obscurius aliquantum quoque jam est notatum, nempe quod post conceptionem accurate claudatur, ita ut specillum nullum admittara nisi sorte vel menstruis fluentibus, vel insupersietatione aliquamdiu aperiatur. Atque illa occlusio perdurat duim saltus major effectus sit, tum paulatim incipit minus claudi,ita ut sub finem sacile aperiatur. Atque illo tempore advertitur plurima mucosa cras laque pituitosa materia circa idem oriticium colligi, qua tum clauditur & conservatur melius, tum etiam orificium istud & cervix diluitur pro meliore apertione de distensone. Hinc reddi causa potest i quare mulieribvi partui vulnu materia' dam pituitosa notetur evacuari y Fit nempe illud erumpente illa materia ob aliquantum se aperiens id oriscium. Experientiam nujus rei in brutorum uteris facere licet, ubi id cum jucunditate adverti potest , quod longitudinem vel brevitatem temporis respectu instantis partus immissione styli liceat conjectare. s. LX X XIII. Compositio dehinc colli uteri etiam officium ejus manifestat. Nam quod membraneum cst sacriim, id a natura propterea constitutum esse credendum est, ut pro necessitate posset extendi contrahi. Hinc in scelus emissione in lucem multum aperitur,' rursum arcte clauditur contractione laterum, nisi ubi menstrua suunt, quo tempore meatum apertiorem obtinet. Sic pariter penem virilem undique arcte comprehendit ut sacile se cuivis magnitudini aptare possit. tque huc conferunt ves maxime rugosae illae fibrae, quae orbiculariter xtransverse per interiorem eius substantiam propagantur. Facit etiam collum uteri ad viri mulieris delectationem, quatenus frictione eu comprehensione mutua titillationem inducit. Inde etiam si per transversum secetur similem substantiam ostendit, quam in nervosis corporibus est, ut pro tensionei delectatione majorem spirituum vitalium assi uxum admitteret. LXXXV ID. Priusquam de partibus genitalibus mulierum abeam, aliqua adhuc quaesita breviter attexam. Primuin est An partesgenitales

192쪽

CONTRACTAE LIBE, PRIMus. Iritales virorum ct mulierum solo' disserant me utiquam vero, nam di flerunt compositione etiam Moifcio. Verum ecquid disserunt oeciei Prout libet. Attamen accuratius dixeris, differre specie incomplete. Specie disseraedico quia instrumentorum essentia in officio consistit, at mulierum partes genitales obtinent aliud officium. Addo autem incomplete quia Orficium partium genitalium muliebrium subordinatur ostiato partium cnitalium virilium ad completam actionem specificam, nempe generationem hominis Deinde quaeritur An mulieressi a coitustatim urinam emittant Ira νeaeiant conceptione, Per se id non fit, quandoquidem orificium vesica utinariae ante collum constitutum est, ut sc semen virile non ablui fluxu urinae queat. t per accidens aliquatenus id seri potest, tum ob motum, qui conceptioni nocet, tum ob nisum, compressionem vesicae, uteri per abdominis musculos ob consensum uteri cum vesica urinaria. Tertio quaeri potest : An detur sexus permutatio ' Novi equidem diversas hujus rei experientias adduci: attamen vix crediderim id verum esse. Id concesserim posse mulieribus quandoque clitoridem praeternaturaliter

excrescere, ut mentulam virilem aliquatenus mentiatur, ut hinc mulieres cum mulieribus jungantur, undefricatrices appellcntur a veram fieri mutationem mihi persuadere non possum. Nam structura partium prorsus diversa est, ut notatum est. Interim loc negare non velim, posse latere aliquamdiu intra membrum virile, quod dehinc seras erumpat imo posse membrum virile in prima formatione parvum succedente tempore magis excrescere, aut in hermaphroditis progressu aetatis se magis prodere Extra hos casus fraudem subesse persuasum mihi habeo, omnino crediderim, plura nobis exempla indies datum iri, si tam facili ratione transitus ille de sexu in sexum fieri posset Quarto quaeri potest: Virum natura magis intendat generationem maris quam foemina lassentimur Philosopho, quod intendat magis generationem maris, quam sat minae Idque tum quia maspersectior scemina est. tum quia sceminam maris causa appetit. Sed natura

magis intendit id quod propter se est, quam quod est propter alterum: sinis magis expetitur, quam expetuntur medi a Sed urgent: foeminas esse magis necessarias quam sunt viri sed ad id repono, salsum esse id assertum si id de absoluta necessitate in suo genere intelligant, sin autem de comparativa loquantur, nihil inde insertur. Hoc quoque urgent quod natura ideo testem sinistrum majorem condiderit, sed hujus facti aliam causam supra insinuavimus. Et si natura hoc per magnitudinem illam testis sinistri obtinere voluit, quare non in omnibus, quibus sinister testis maior est, a plurimas

193쪽

is VNI VARIAE MEDICINAE plurimas scemellas progignit ' Quinto id adjiciamus: In seminast menstrum in natur, Ita quidem censuit Philosophus attamen a vero aberravit. Nam etsi vir perfectior est muliere, non tamen inde sequitur, quod mulier sit monstrum. Quia non quodvis imperfectum monstrum est, sed illud quod progignitur praeter naturae intentionem. At semininum sexum natura per scintendit, utpote cum eo per se opus habeat. Quippe sne eo generatio obtineri non potest. Atque ideo etiam sinistrum testem condidit, ut in eo elaboretur semen pro mulierum proventu. Sed hic incidit dubium. Si in uno sexu semen elaboretur in dextro teste, in altero autem sexu infinistro, quid inde enascetur, mas velfoeminas Iudico, quod debilius semen sequi debeat conditionem sortioris, 'uia plerumque virile muliebri, setius existit, illud praecipue palmam obtinebit. Sed si utraque sint aeque

fortia, sorte hermaphroditus inde prodibit. Hoc tamen non negligendum,haec a nobis asseri, consideratione solorum seminum, nam aliae causae multum variare effectum possunt sunt ea matris phantasia, uteri constitutio, siderum influxus, di plura alia. s. LX X XIX. Omnes partes contentas infimi ventris expedivimus. ita ut nunc ad continentes merito accedere deberemus. Verum quoniam mamma partibus genitalibus mulierum merito accenseri debent, liclocorum de aliis partibus genitalibus egimus, quasi appendicis loco de

mammis hoc loco tractabimus Mamma in mulieribus proprie dicuntur, invitis autem mammilia, in quibus non solum minores sunt, sed vix nomen illud tueri possunt, utpote cum sere propria mammarum substantia destituantur. Situm habent mammae in pectore, meo arbitrio maxime ob commoditatem Lunde Philosopho attestante eum situm in solis illis animalibus obtigerunt, quae partus suos possunt attollere. Alii tamen etiam ad tutelam cordis ibi locatas existimant, quod ego parum credo, quod non solum cordi satis prospectum sit, per externa corporis munimenta communia, & per musculum pectoralem, qui humerum adducit, verum etiam, quia in mulieribus ante erumpentia menstrua non increscunt, Minta dioribus quoque quam homo est animalibus, jectore non visuntur. Sed inquiuntis ob quam causam frigidioru constitutionu viris mammissa contingunt majores praespondeo, non ut frigidum ipsorum cor per mammillas eas magis muniretur, sed quia tales viri mulieribus sunt miliores, unde

plerumque etiam barba carent, aut eam rariorem obtinent. Istud tamen

possit quem ambiguum reddere, Vtrum non amnis posita sint in pectore, ut ab cordu riciniam majorem calorem acquirerent Non existimo, quia cor non forinsecus

194쪽

so insecus per suam substantiam , sed intrinsecus per appropriatos ductus

calorem distribuit Ue statem vero positu eo natura obtinuit, sorte tamen primo non intendit, utpote quae solet magis ad utilitatem xcommoditatem respicere, quam ad ornatum. Sic illud quoque primario non spectasse naturam judico, ut sic ob viciniam cum osculis sermonem 4 umio sapientiam tenero infanti instillaret. In pectore autem locum sortitae sunt mammae non immediate super ossibus, sed super musculo humerum adducente. Idque partim ideo, ne ossibus incubantes duritie ipsorum laederentur, maxime ne obessent commoda insertioni musculi ante nominati, quam ob firmitatem majorem super ossibus esse oportuit. g. c. . Mamma gemina sunt in utroque latere una, pariter ob commoditatem Musus sufficientiam. Quia enim sum ciens alimentum infanti

praebere debuerunt mamma: convenientius erat, ut geminae conderentur, quam ut una praegrandis mediam partem pectoris occuparet, aut in latere aliquo posita inaequalitatem corporis induceret. Id vero temere a quibusdam additum est, ut etiam gemellis sufficeret. Nam naturalissimum

est homines singulos scelus parere , licet quandoque eveniat contrarium. Imo si id respexit natura, quare non tres, aut quatuor, aut quinque mammas fecit; quia ad eum numerum humanorum sartuum proventus ascem

dere potest. Quippe summum potius & extremum, quam intermedia natura respicere debuit. Imo si huc natura respexit, quare uterum non geminavit. Quid enim pro gemellorum enutritione magis opus erat geminare mammas, quam pro eorundem conceptio vi generatione ge-Hunare uterum 's. XCI. . Magnitudo dehinc mammanim variat pro aetatis e status conditione. Nam in tenera aetate vix tument, postea paulatim increscunt, ita ut dum menstrua fluere incipiunt, notabiliter intumescant, donec in adultis virginibus eam sere quantitatem attingant, ut a manibus ipsarum commode tegi queant. Praegnantibus autem magis increscunt, ita ut tum lac quibusdam sundant, atque tempore partu insgniter tument, aliquibus lacte turgent, licet multis tertio demum a partu die aut tardius laccomparere soleat. Sic illis quoque mammae valde increscunt, quibus hu Inores ad mammas concitantur. Sicut autem hoc modo mammae increscunt, ita aetate paulatim rursum decrescunt, atque pariter a morbis , ut praeter flaccidam cutem in vetulis ac febre consumptis nil habeant. Magnitudinis ista variatio ob usum mammarum est, unde eo tempore plurimum increscunt, ubi usus illarum instat aut latium est , at ubi usui esse non

3 possunt,

195쪽

pollunt, rursum decrescunt. Intelligo ista cum naturalitervi bene se omnia i rabent, nam praeternaturalem constitutionem ejusque causas alibi

declarabo.

s. X CII. Insinuatum hi sui pro uteri diversa constitutione varie

affici mammas,& supra quoque notatum, magnum esse uteri cum mammis consensum, hinc merito quaeritur: Unde pendeat mammarum o uteri con

sensus ' Supra id sustulimus, eum non pendere a vasorum mammarioruna Mepigastricorum communione attamen non aperuimus, quid ipsi sentiremus. Censeo ergo salvo aliorum judicio, eum pendere tum a mutua sympathctica convenientia, tum ab aequabili triuique cum corde consensu. Primum exinde mihi probabile videtur, quia partes conspirantes in communi officio conspirantem naturam quoque obtinent. Posterius autem inde patescit, quia cor partibus idem officium obtinentibus aequabiliter sanguinem cum spiritu vitali impertit, modo is tam copiosus sit ut virique tribui suificienterqueat. Nam alias illi tribuit secundum naturam, quae secundum naturam maxime exigit. Vt hinc liceat rationem darer quare tempore graviditatis aliqua quidem mulieres lac in mammis obtineant, alia non Itemque, quare quibusdam lactantibus menses uant, quibusdam vero neu liquam ' Sed hoc adhuc solvendum est An pura illa consti ratione uteri mammarum consensus isse absolvatur ' Non ausim assirmare, licet plerumque ita fieri crediderim Ratio ea est, quod menses quandoque per mammas,& lac per uterum fluere observata sunt. Quanquam aliquantum de posteriori observatione dubito, cum non sciam aut invenire queam, qua ratione lac ad uterum pervenire queat, non inquinatum plurimo sanguine. Meditentur ergo natura mystae, utrum illi observatores non nimium tribuerint praejudicio suo, ius pro lacte inspexerint, aut utrum non albicans quidam sanguis in corpore illarum mulierum, aut chylus non alteratus repertus fuerit, cum pariter observationes doceant ex vena pertusa

aliquoties albicantem lacteum succum processisse. Si quis me deviis quaerat illas nomino, quibus ab utero ad cor aliquid deferri potest, &ab hoc ad mammas Qvicissim quibus a mammis ad cor aliquid venire potest, licissim ab eo ad uterum. tque hinc rationem reddere licet,

quare aliqtι ab utero ad mammas, vel contra a mammis ad uterum dimisso, cor

animi deliquiis,palpitationibus,aut alis malu frequenter asciatur Quia nempe materia illa per cor deducitur. g. GaII. Figuram habent mamma orbicularem foris , at planam ad te tu , ut sic apte connecterentur cum aliis partibus,in melius operatione sua

196쪽

CONTRACT E LIBER PRIMi . I 9

sua sungerentur. Nam orbiculare in minima circumlerentia maximam molem, cum hac maximam virtutem habet, vi istius regulae, quod ita majore quanto sit major virtus. Non tamen4n omnibus4 c tigura obtinet, nam quibus mammae sunt laxiores, aut ulto malores, iis dependent, sicut& morbis instantibus, saccescentibus glandillis,qilae sunt in maininis.

s. X CI V. Componuntur mamma ex communibus corporis tegumenIu,

nempe cuticula, cute, membrana fibrosa cum plurima pinsuedine,

deinde ex propria substantia, quae glandulosa, denique ex vasis Circa

communia tegumenta nihil occurrit notabilis, nisi qliod pinguedo uberior mammis circumfusa sit, partim ob copiam materiae, unde generatur, conspirationem moderati calorisci partim ut eo melius mammarum calorem defenderet. Ipsa substantia mammarum ex variis glandulis componitur, in medio quidem consistit una magna glandula, quam dehinc aliae aliquantum minores undique ambiunt xlias dehinc rursum alia minores, cita porro, dum universus ille ambitus completus sit. Optime ita

distincte glandula illae notari queunt, cum flaccescunt mamma : at cum intumescunt , quasi unum corpus estorinant, scuti&Ἀnatomici quidam docuerunt ex uno quodam corpore substantiam mammarum propriam conformari Atque ut hoc crederent, hoc quoque secit, quod seu communi membrana, seu filamentis quibusdam conjungi illa corpora adverterent. Vasa omnis generis nummae habent. Vetuu quidem Marterias tum ab axillaribus, tum a mammariis: quartim illae magis per externa, hae autem per interiora multiplici ramorum serie propagantur. Nerrosta hinc accipiunt a thoracicis,& itidem maxime a quarto intercostali nervo, qui circa medium costae musculum intercostalem perforans, Min quatuor ramos divisus tum pericctoralem musculum, atque cutim distribuitur tum ramo quodam magno ad papillas contendit. Praeter ea vasa notantur adhuc in mammis tubuli quidam, quos iactiferos, aut venas lactiferas quidam appellant, quia lac in se continent conservant, dum exsugatur. Haec cum vasis sanguineis unguntur aut per anastomosin, aut interventu por statum propria substantiae mammarum. Ex quo accidit, ut multum sugentibus infantibus pro lacte sanguis tandem offeratur. Attamen hoc rius si in praeternaturali constitutione mammarum, quam in naturali. s. XCV. Quodnam it mammarum primariusa officium, vix pueris ignotum est. Nimirum in scrviunt alendoscetui generatione iraebitione laetis Generant vero lac plaudula illae a nobis notatae, unde subitantiam ctiam peculiarem nactae sunt, qualet non habent alia ullae partes in univcrso

197쪽

verso nostro corpore Lac illud genitum tum glandulae illae imbibunt de asservant, tum deponunt in tubulos illos lactiseros, ex quibus insans illud sugit. Praeter illum usum alium quoque illi assignant utores quidam rquod nempe'nainma sint dicata excipiendis excrementitiis humoribus. Sed hoc officium neutiquam crediderim illis competere. Nam cum excrementitii humores ad mammas decumbunt, illae valde male se habent, turbatur quoque lactis generatio. Nulla etiam commoda ratio evacuandi illos pravos humores apparet Ratio autem quae contrarium sentientes movit,

neutiquam assertum illorum probat. Nam quod abscissis mammis sceminae in morbos varios incidunt, non accidit, quia pravi humores per mammas debent evacuari: sed quia in vasis tum sanguis nimium accrescit, cum tantundem quidem singulis vicibus generetur, sed non tantundem consumatur. Vnde ii quoque, quibus pes aut bracchium ablatum est, variis cum aegritudinibus a plet nora pendentibus conflictari necessum habent. Potest tamen id exinde quoque pendere, quod ablatis quibus- dain motus viis turbetur ordo motus sanguinis, inde decumbente inordinate in quasdam primarias partes sanguine, ea mala excitentur. Id circa mammas tamen praetereundum non est, quod res sint sensiles, ct quos

contrectata mire appetitum venerissimulent. Sensibilitatem eam sortiuntur 1 nervis at quod illis contrectatis partes genitales concitentur, sententiam nostram confimaat, quam supra statuimus,consensum uteri mammarum non pendere tam ab humorum aut sanguinis communicatione, quam a communi sympathiatum inter se, tum cum corde an etiam cum cerebro 'Forte non improbabiliter affirmari potest. Faciunt mammae quoque adornatum attamen ornatus ad finem mammarum speciatim non spectat,

quia natura semper ad necessitatem , utilitatem Melegantiam respexit. Atque ita seciunt ad viri delicias, sicuti pleraeque partes sexus sequi ris,in aliquanto etiam specialius, quia ad partes genitales pertinent. Vbi obiter incidit quaestio quare parto genitales maxime unius sexus alterum sexum maxime delec Ira, Statuo id fieri, quia alias quidem partes similes kpersectas habent, has autem dissimile M litarie operationi suae non sufficientes. Vnde iis maxime appetitum mutuum natura indidit , sensum acerrimum largita est. g. X GV I. In medio mammarum soris tanquam in centro papilla posita est, &hanc ambit circulus quidam in virginibus pallidus, in praegnantibus4 lactantibus sustus, at in vetulis nigricans, quem areolam a

pellant Enascitur papilla ex duplicatari veluti coarctata de in rugas deducta

198쪽

CONTRACTAE LIBE, PRIMi . Iciducta cute una cum membrana glandosi corporis & rara spongiosaq; facta est ac aliquibus foraminibus pertusa ac Elobosa, ut osculo suo eam infans bene comprehendere posset. vicissim lac exsugere. Nam tubuli illi lactifer undique ab inferiore parte mammarum oriuntur,4 paulatim minores facti e sus centrum contendunt. Maxime notabile est, quod papilla tam exquisito sensust praedita, ut hinc ex su*ione magna voluptate mulieres pertiindantur. Hoc ipsum ex substantia illa aliquantum glandos, nervi thoracici notabili ramo dependet, Ma natura cum in finem institutum est, ut libentius mulieres scitibus suis mammas praberent. Hoc quoque notant,

quod papillae ad similitudinem penis flaccescantis turgescant, quod fit ab assiuxu lactis' spirituum, ut melius eas infans possit prehendere,&mater ex perpetua illarum inflatione, molestiam nullam capiat. De areola autem non licet aliqua certa at Terre. An illa ideo speciatim notatur, quia tenerior ibi cutis, an quia arctius glandulae magnae adnascitur, an quia plura vasa ad eam excurrunt, an ob omnia illa Quilibet naturae studiosus indagator velit inquirere, ego non habeo rem certo compertam. s. XCVI l. e ammissa seu Virorum mammae vix habent aliquid commune cum mulierum mammis praeter exterrum siguram. Vnde nec glandosis illis corporibus constant, nec tubulos lacti seros habent, nec vasa mammaria tam copiosa serie distributa ordinarie intelligo. Nam extraordinarie in quibusdam mammillae mulierum mammas multum aemulantur. Et quod notabile raris frigidioris constitutionis hoc maxime evenit, scut Hadverso mulieribus calidioribus mamma magis exigua competunt. Id vero unde pendet ' Venio sere in eam opinionem, quod ad mammarum proventum moderatus tantum calor exigatur,4 quod intensior illum impediat. Hinc evenire quoque credo , quod frigidioribus mulieribus majores mamma com

petant. Sed hujus alia ratio dari potest, quod nempe in rigidioribus

constitutioni bus excrementitiae humiditates magis colligantur. Verum ut ad viam redeamus , merito Vitis mammas natura non tribuit, quia illis non opus habent. Nam ac non debebant generare pro enutritione scelus..Attamen&hoc extraordinarie quandoque observatum est, mammillas virorum ubertim ac sudisse, quanquam plerumque minus cocium, minus quoque alendo scelui commodum, ob landularum debilitatem &materiae immoderationem. Sed hic quaeri posset quare To umbram eam mammarum natura impertiri ' Censeo, ut aliquatenus in omnibus partibus sexus uterque conveniret. Nam id nimis intolens est asserere, id iactum

esse ne mulier superbum animal sactare posset, sibi aliquam partem com- petere,

199쪽

petere, quae viris esset denegata Nam S injusta de muliebri sexu ista pra sumptio est, matura ad vitia talia non solet respicere, nec hoc modo illam obiectionem declinare potuisset, quidem revera viri non habent

mammas, sed earum tantum initia aut umbram ramilitudinem. s. II C. Relictis nunc partibus omnibus in insimo ventre contentis, nempe tum nutritioni dicatis, tum genitalibus, cum additamento de mammis, nunc porro transitum facimus ad partes ambientes. Interea nobis primo occurrit perizonaum, nimirum membrana illa sub abdominis musculis contenta, quae foris omnibus visceribus in sini ventris praetenditur , ut ea in loco suo asservet,& firmiter contineat Hrmiter primaevi tertiae lumborum vertebrae annectitur, Minde anterius cla in omnem loci ditterentiam

delata superius diaphragma investit, inserius ossi pubis, clari lateribus ossibus ilium affirmatur, Manterius musculis abdominis maxime secundum nervosam ipsorum partem valide annectitur, ut nempe firmius omnia continere posset. pro ratione contractionis musculorum aliquantum etiam constringeretur , at non valde, unde laxius carneae musculorum parti copulatur. Hoe suo positu omnia viscera comprehendit, pleraque quidcm in sua cavitate; at vesicam urinariam iterum intra sui duplicaturam. Nam ubique duplicatum peritonaeum est, ob majorem firmitatem & meliorem vasorum per ejus duplicaturam distributionem, ac vesicae, uteri comprehensionem. Si quis autem quaerat quare uterino refica non intra caxitatem peritoni sed intra H in duplicaturam constituta sint; Ego hanc causam assigno, quod sic melius citra aliarum partium obstaculum distendi possent, iterus quoque aliquousque evagari Substantiam membraneam nactum est peritonaeum, ut distentionem variam sustinere posset attamen fibris a vis intertextam propter robur,4 ut rursum constringi posset. Supra umbilicum tenuius apparet, at infra umbilicum crassius, quia in inferioribus malus pondus sustinere debebat, utpote cum stantibus nobis vel sedenti hu omnium abdominis viscerum gravitas decumbit. Ideo sorte serius notabiliter apparet ejus duplicatura, nisi dicere malimus, id fieri propter vasorum per inferiorem partem distributionem, meliorem vesicae uteri que comprehcnsionem Figuram obtinet, qualem abdomen, utpote cujus visceribus se accommodat, nempe declinantem ad rotundam ovalemqtae figuram, attamen eam anterius aliquantum depressam. Foris inaequalitas est ut melius cum abdominis musculis jungeretur intus autem aequale deliquore quodam perfusum, ut nempe lenius viscera infimi ventris contiri

geret Pertusum illud supra est ubi diaphragmati conjungitur pariter laedlaphragma

200쪽

diaphragma tribus foraminibus, pro transitu scilicet venat cavae arteriae magnae Moesophagi Porro in umbilico pro transitu vena umbilicatis, arteriarum umbilic alium Murachi Procesin quoque duos in viris sortitum est, qui vasa spe alica ad testes deducunt, ut supra circa genitales partes virorum est declaratum. Ab hoc peritona omnia ligamenta4 omnes tutucae infimi ventris deducunt tir, unde illi ab autoribus Anatomicis attribuitur suspendere viscera, Moscula valorum claudere, propter quid crassores tunicae illis visceribus contigerunt, quae plura vasa in se continent ad superficiem distributa.

s. I C. Supersunt nobis adhuc in hoc capite declaranda suo musculi

infimi ventru Ossa abdominis sunt umborum vertebra os sacrum, os coccΠΠ, euos innominatιιm. De vertebris vero lumborum praecedente capite lana tractavimus, breviter ergo nunc reliquorum considerationem subiiciemus.

Os sacrum a maunitudine sua nomen sortitum est . quippe est amplissimum illud os , quoa fulcri instar reliquis vertebris substratum est. In adultis

unicum videtur, sed in minorennibus evidenter notatur ex diνersis ossibus bene icio cartilaginis connexis compositum. Sed cartilaginibus illis paulatim et a te induratis Labsumptis per μφυον illa ossa ita conjunguntur, ut unum esse videantur, nisi quod interiore parte appareant adhuc rudimenta cattila gincarum illarum linearum. Plerumque ex quinque ossibus conititutum est , rarius ex sex atque tum os coccygis ex tribus tantum componitur, cum alias ex quatuor compingi soleat illa ossa si non vertebra quoque

sint, tamen naturam vertebrarum aemulantur. Nam & corpore constant,mproccssibus omnis generis, x raminibus tum propriis tum communibus Attamen omnia multum dissimilia Nam corpora harum vertebrarum non ita soris multum protuberant, quam thoracisvi lumborum vertebrarum corpora iaciunt, sed sere postica parte tam crassa sunt, quam antica parte. Dehinc processia transversi non a se invicem distincti, sed con-3uncti tere sunt, ut unus aliquis ex omnibus constitutus videatur. Sinum

tamen habent alperum cinaequalem pro excipiendo osse ilium. Obliqui vero proces obscuriores sunt, sed in prima tamen satis notabiles, cujus superiores processus sinuosi sunt, pro cxcipietidis capitulis processuum vertebrae infimae lumborum. Posteriores denique processus, quos spinam vocant, notabiliter etiam minores sunt, quam in aliis vertebris. Abin ultuma ossis sacri vertebra vix pio notatur, sed loco ejus tantum rotundac nentia. Porro foramen proprium in aliis vertebris excepto in prima collivertebra aequabili magnitudine deorsum ducitur,at in vertebris ossis sacri r paulatim

SEARCH

MENU NAVIGATION