P. Ovidii Nasonis Tristium libri 5. Cum notis novis, ac perpetuis ad modumJoannis Minelii, ad optimos codices emendati et illustrati opera, atque studioM. Erdmanni Uhsei. Accessit index locupletissimus rerum, & verborum

발행: 1756년

분량: 358페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

Ρ. OVIDII NASONIS

VITA,

Ρ Ovi/iui Naso , poeta ingeniosissimus ,

, equestri loco splendido, natus est Suia mone in Pelignis , anno ab Urbe condita DCCXI. A. Hirtio , C. Vibio Pansa Consulibus . a. d. XIII. Kal. Aprilis . Puer quum quodam naturae instituto 1d poeticen ferretur , patris tamen hortatu oratoriae facultati se dedit, & apud Arellium Fuscum , Rhetorem , declamavit ingeniose , ut Senecae testimonio lib. II. Controvo Q. constat , studioseque Μ. Porcium Latronem audivit. Virili toga sumta Athenas profectus est studiorum caussa , Asag quae urbes nobiliores ac Siciliae cum Macro poeta adiit, ut ipse Trist. I. a. 78. dc Pone. II. I . 2I. docet. Nam quod in Asia sub M. Uar. rone militaverit, ut nonnulli tradiderunt, refellitur ex iis quae lib. IV. Trist. El. a. 7 I.& ro. de se scribit e

pera Militiae juvenis eortamina fugi, Nec , nisi i ura moυimus arma manu I

rat , & quando alibi se , qui per otia vitam duxerit , jam senem demum in exsilio in obra

- manu arma capere coactum queritur . Uid. Tr. l. 4. 73. & 74. IV. Io. Io S. & ro 6. Romam reversus honores cepit, Triumvir, ut Videtur,

. capitalis, & mox Decemυis litibus judicandis , Creatus , ac praeter centumvirale judicium privatis quoque judiciis praefuit. Quibus honori-

3쪽

VIΤΑ. bus etsi gradum ad Senatoriam sibi struxerat dignitatem , ejusque spe latum clavum gestave

rat, otii tamen litterati amantior , annum forte agens XXIV.curiae ingrediendae & majorum magistratuum petendorum curam abjecit, positoque lato clavo equestri ordine contentus totum se retulit ad mansuetiores Musas , carminibusque scribendis ingenium exercuit, ociam ante coeperat populo recitare carmina , Amatoria in primis , quae de puella sbi amara, cui Corinnae nomen falsum tribuebat, composuerat , aliquanto plura sertas te quam quae de Corinnx in libris Amorum hodie superlunt .

Uxores duxit tres: quarum primam, quum parum commoda esset, mox dimisit , nec multo diutius cum. alterta vixit: tertiam constantius dilexit , quae nobilissimas Romanorum gente cognatione contingens, in Maresarum domo videtur educata, cujus erga se fidem amorem,

que exsul etiam multis epistolis collaudat . Haec ex priore marito habuerat filiam,que Suillio, Germanici Caesaris familiari, nupta fuit. Ipse quoque Ovidius, incertum ex qua Cor filiam genuit , quae ex duobus maritis eum bis avum fecit , ac tum in Africa cum viro fuit, quum Ovidius relegatus est . Per illam hanc esse, putant plerique , ad quam scri 'pta est elegia VII. lib. III. Tristium: Sed quae ibi traduntur, praeter quam quod filiae me

tionem non faciunt, privigna non minus , quam

sit. ε , convenire possunt. Fuit Nostro & I dium Aternum in Pelignis, hortique suburbani trans Tiberim prope pontem Milvium , grati simus secessus , ubi & carminibus & arbuscalis pangendis animum reficere solebat, ut ostendit potissimum ep. VIII. lib. I. ex Pont. V. 4r. 48.

4쪽

c usum denique sibi equestrem , ac paullo ampliorem fuisse , indicat Trist. II. Do. seqq.

Ita vir ingenio abundans, otio vero etiam lasciviens, non modo juvenis juvenilia &matoria carmina scripsic , populoque , ut supra demonstratum est, recitavit, Circa annum aetatis XXII. quorum multa. inesse videntur in libris Amorum , quos ille prιore editione quinque fecerat , altera in tres libros compegit, ut 'ex Prooemio libri I. intelligitur : sed postea Heroidum quoque epistolas , librosque III. de

Area amandi , tum dc Remedia amoris , Vulga in ivit , & in Metamorphosibus Fastisque componendis elaboravit, quod utrumqae opus exilio ejus abruptum est . Scripsit etiam Romae Traiagoedias quasdam, quarum illustrissima fuit Me dea : Epigrammata item, Ph4nomena , Δc minlieutica , leu de Piscibus , quorum praeter eXigua paucissimaque fragmenta , nihil superest, uti nec de Carmina in funus Messalia Corvini scripto , de inchoato opera belli Actiari , & de Varieiniis, de Triumpho Tiberii Caesaris , dc libro de Apothes Augusti Getice scripto , quae

duo ultima in exsilio composuerat . Eidem Medi eamina faciei , quorum fragmentum exstat, Consolario ad Liviam Augustam , & Elegia , quae Nux inscribitur , tribui solent majore veri specie, quam libelli de Pulieo , de Philomela, ct carmen Panegyricum de Pisone: quamquam& de illis dubitarunt viri eruditi. Etiamsi vero amatoria sua carmina. & speciatim Arte Amandi, circa annum aetatis XLII. jam ediderat, vitaque ejus dc mores etiam tum in transvectione equitum Augusto probata fuerat , Tris. II. 98. ad annum tamen aetatis quinquagesimum in Urbe quietus vixit, illo- quea

5쪽

que uti vero est smile . spatio patrem XC. annos natum , ac post hunc matrem , a mi fit. Trist. IV. ro. 7ν. 32. Tum vero Augusti incurrens offensam , cui lascivia carminum de Arte amandi , & ex his secutae corruptio juventutis Romanae , praetexebatur , Tomon, Oppidum Moesiae in serioris ad Pontum. Euxinum,n ιegatus est, librique ejus de Arte, e Bibliothecis publicis remoti , forte etiam aliis inter

dicti ' luod innuere videtur ex Ponto I. I. Iet. Praeter hanc tamen. relegationis caussam ,

quae palam ferebatur, atque ab ipso ingeniosissime diluitur lib. II. Tristium , alia fuit occultior , quae graviore Augustum dolore adse-cit, iratumque reddidit : in qua quidem se

non scelere , Verum errore tantum & imprudentia , culpam contraxisse s ' speciatim quod inscius aliquod crimen vidisset , passim conatur persuaaere . Uid. Trist. II. ro 3. & III. 3.

43. Id de viso Augusti incestu cum filia Iulia

complures acceperunt, sed falso. Nam quum pluribus locis Ovidius extrema sibi.& ultima demum nocere dicat, priore vita sine labe per

satis adparet, veram illam relegationis caussam extremo hoc tempore primum incidisse . Iulia V ro major, Augusti fit ia, jam relagata fuerat IX. annis ante Ovidium, ut non potuerit . illo tempore aliquod hujus de Augusti crimen videre. Probabilius est, fuisse eum conscium adulteriorum Iuliae minoris, neptis Augusti , iisque celandis, aut adjuvandis etiam, Uuιnera secisse Augusto, quibus ille sic indoluerit, ut ovidium eadem , qua Iuliam , poena adficeret. Namque & Iulia haec minor relegata est anno U. C. DCCLXI. ut recte ex Taciti Annalibus lib.

6쪽

VI ΤΑ

lib. IV. c. r. rationem sub luxit Henr. Nyrἱ.sius , praeter meritum xeprehensus a Io. Matio. nio in vita Ovidii p. 16o. ut numeros inspicienti apertum est . & eodem anno exeunt

ovidius Roma pulsus ex Italia diseessit, Corinthumque navigavid. Inde transacta hieme, aut certe aliqua hiemis parte , solvit rursus alia nave sumta , & in Thraciam navigavit, quoa ostendit descriptio itineris Trist. I. p. & IO. Non enim uno cursu, sed duabus ac potius

tribus partibus , ac bis aut ter interposita mOra iter consecisse , docent notae temporum ita elegia X. positae, ex quibus conligitur , Romaeum exiisse meide Novembri , Brundusio navigasse mense Decembri, v. 3. 4. idque satis tarda na Vigatione . de qua conqueritur Trist. IL 2.34. & 93. eleg. Iin axo. seq. Nec pacatius mare fuit, postquam Corintho avectus in AEgaeo mari navigabat ,. mensibus Martio fie. Aprili sequentis anni, in quos sere conveniunt siderum significationes adlatas in El. X. quam

diximus V. I 3. I 6. Nam hoedorum Ortus matu

tinus VIII. Kal. Mai. RroiHarum occultatio IU. Non April. Arcturi ortus vespertinus XV. Kal. Mart. Hyadum occasus vespertinus XU. Kal. Maias contingere credebatur, ut ex Plinio

o XVIII. 26. 23. 3 a. & II. 47. Fastisque Ovidii patet, nec horum siderum significatio a veteribus Decembri mensi tribuitur , quo se in Hadria jactatum scribit. Rectius igitur haec ad

altera navigationis partem in mari AEgaeo referemus .. quod vero brumali luce jactare se profundo dicte v. 39. non est de mense De cembri presse capiendum, sed communiter pro die obscuro ac .re suo se , quales hieme eise solent, quem ad modum & brumalem nivem ,

7쪽

pro hiberna, & brumam pro hieme dicit ex

Ergo sub veris initium,anno V.C.DCCLXII. in Samothraciam venit, indeque navem suam

per Hellespontum Tomon petere jussit , ipse

in Thraciam trajiciens terrestri itinere eodem Pervenit , ibique ad annum aetatis suae LX. vi xit , & anno ab U. C. DCCLXX. obiit, postquam Roma & patria caruerat annos ferme IX. Tomis vero inter barbaros suerat annos VIII. cum paucis mensibus . Quae duo tempora si discernamus, & illas annorum notatio nes , quae Ovidium in Scithia futile docent , Non a tempore , quo Roma discest: t, set avere sequenti, quo Tomon pervenit , Compute mus , facile omnes cum his rationibus nostris consentient. Super vixit Augusto annos tres , dc in exsilio praeter Trasium, is Episolarum ex Poaxo libros, quaeque paullo ante demonstravimus,

carmina, jam perdita , Ibin quoque scripsit ,

& Metamorphoseon , Fastorum opera , quorum expolitio exsilio ejus interrupta fuerat, vel amicis commendavit evulganda , vel ipse edidit . Ingenii laudem, ac pramia etiam inter barbaros tulit, qui eum , ob carmen, opinor , de Augusto, lingua Gerιea scriptum , immunitate donarunt , & corona poetica redimi erunt. Vid. ex Ponto IV. 9. 97. Io 4. & Eleg. 24. 33. 36. Sepultum Tomis esse scribit Hieronymus in Chron. Euseb. quamquam poeta ossa sua Romam transferri olim optaverat , Trist. III. 3. 63. 76. quod tamen ne seret , multis potuit casibus impediri . Sabaria sepulcrum ejus reperis

tum , ut Bruschius tradidit, non satis probabile judicat Io. Masson. pag. 237. CHRO

8쪽

CARMINUM ,

. - . . . ia

Quae libris Tristium & epistolarum ex

Ponto continentur. Anno II. C. DCCLXI. Ch i mI. Dionysia-

. no , M. Furio Camilla , Sex. Nonio Quintiliano Cogia . t

RElegatus Ovidius , MAEtis anno LI, mense Decembri Brundusio solvit ,&procelloso

mari jactatus ex Hadriatico & Ionio mari pers num Corinthiacum Corinthum venit . In hoe itinere stripsit eluiam II. 9 LII. libri I. Tristium . Anno C. DCCLXII. Chrsi IX. m. Sulpicie Gamerino , C. Poppao Sab. Coss. Cum Pannonibus & Illyriis, Batone Ind ditionem accepto, debellatum est 'gutibus Tiberio & Germanico, in Germania vero accepta clades Variana , ad quam ulciscendam Tiberius contra Germanos imperator mi stus est . Hujus anni initio scriptae videntur elegiaeIU. V. VI. VII. M UIII. idque Corinthi , poliquam litteris nuntiisve Roma ad latis de amicorum quorumdam, eleg. IV. & VIII. & uxoris fide eleg. V. de exstantibus adhuc libris Metamorphos. eleg. VI. de auctis amici honoribus eleg. VIII. V. 4 I. seq. certior factus erat. Mense autem Martio Corintho digressusPoeta in itinere scripssse videtur elegiam Ι. qua velut prefatione priores illae , antea separatim missae, jam vero in unum librum conlisendae , & publicandae, ornarentur : tum mense Aprilii in

9쪽

in Samothraciam venisse, ubi scripsit eleg. IX. ac paulo post in ipso trajectu maris inter Samothracen & Thraciae littora proxima elegiam X. Inde pedestri itinere Tomon petiit, quo deportari eum jusserat Augi istus. Eo delatus librum II. Tristium, quo se purgat Augusto, composuit, flagrante etiam tum bello Illyrico, ex quo triumphum Tiberio auguratur

V. I78.ante cladem Verian.,cujus nullam mentionem facit interea arma,qua metum Prςbeant V. 226

Circa idem tempus, aut etiam ante librum II. exarata est elegia, II. lib. III. Trist. qua se in Pontum pervenisse indicat . Post aliquanto secuta est elegia III. quum ex insueto cclivictusque genere languorem contraxisset eZ-demque aestate deinceps catera hujus libri usque ad elegiam VIII., quam auctumno jam inclinante scriptam puto, ad quem adludit V. .29, 1O. ac mox subjunctam elegiam Ix.

A. U. C. DCC. LAUL. Christi X. P. Corn. Do- ωella , C. Iunio Silana Coss.

Tiberius in Germania res prospere gessit c deinde Romam regressus aedem Concordiae , inscripto siuo & fratris Drusi nomine,dedicavit, Hujus anni primis mensibus scripta est elegia X. lib. II L quum proximci anno jam Vidis.set rerram relictam eessare , nec uvas , nec poma δε actumnum in ea regione ferra : Vid. v. 7. 7 73. quae certe non potuisset tum , ut expertus scribere, nisi jam priorem auctum num in Ponto egisset. Tum po elegiam XI. scripta est elegia XII. vere hujus anni ineunte, V. I. quadTiberio, jam Germanorum fines ingresso , Victoriam & triumphum precatur . MOX poeta die natali suo XIII. Kal. Apriles , sive d. XXI. Martii, cecinit elegiam XIII. quum priOIe an

10쪽

no natalem diem suum nondum in Ponto , sectin itinere , egisset. Primam vero elegiam ejus dem libri, & ultimam XIV. scriptas existimo post reliquas, ut consectum jam ex pluribus epistolis librum Romam mitteret publicaretque.

Eumdem ad annum pertinere videtur VI. priores elegia librἰ IU.quarum sextam ejusdem anni auctumno scriptam adparet ex V. 9.& 2 P. Ruum biennium nondum integrum patria carui Ilet. An. N. C. DCC LXIV. Christi XI. M. AEmilis Lepido, T. Statilio Tauro Cois

quo Tiberius & Germanicus bellum in Geramania sne magno aliquo praelio produXerunt. Sub hiemis exitum scripta est eleg. VII. lib. IV. , quum alteram in Ponto hiemem poeta egisset,' v. i. 2. Quam ob rem ultima quoque hujus libri earmina, totusque liber collectus ante hunc annum Romam non potuit mitti . Eodem anno scriptas arbitror priores aliquot ιib. V. elegias s nis primam velis, ut libro jam conlecto prescriptam, in alterum annum rejicere. Eleria certe III. indicat hujus anni diem XVI. Kal. April. qui Baccho festus erat : &eIegia ri natalem conjugis celebrat, incertum quo mense, nisi quod tempus graminis virentis atque ob id veris adulti aestatisve ineuntis exv. 9 licet suspicari. Reliquo forte anni tempore compositae lunt seqnentes VI. VII. VIII. & IX.

An II. C. DCC LXV. Christi XII. Germanico Casare , C. Fonteio Capitone Coo.

Tiberius triumphum de Illyrico, quem ob bellum Germanicum distulerat, egit. Hujus anni initio scripsit Ovidius elogiam X. l. V. Trist. quum tertia ipsi in Ponto hiems

ageretur, V. I. quo Vederat vere anni DCCLXII. Porro cetera huyus libri elegia eodem an

SEARCH

MENU NAVIGATION