Io. Bapt. Ferrarii ... De florum cultura libri 4

발행: 1633년

분량: 542페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

' Liber 'artus. IPI adobruunt: ut caeteras facito vincant rose,quippe filiae coronarum, victores ornantium. Cum igitur halantibus e floribus iucundissimi sorem spiritus cognatae radices ducant; cumque corruptis deii de, atque conuersis in amicum pabulum rosis ala tur: odoratiore anima itsi partus impertiuntur. Illud vero cuipiam penitus incredibile videatur, ab assito foetore odoriferas filicius prouenire delicias. Testes tamen habeo odoris foeditate nobiles,& ablia & caepas; quae coronarias omnes herbas, & nominatim rosas, si iuxta inhumentur, Theophrasto ac Didymo assirmantibus, suauius inodorant: sue quia, cum unumquodque re sibi consimili nutriatur ac delectetur, quicquid grauis halitus

circa est, olida haec olera trahunt ac resorbent; qua summota graveolentia,defaecatus storibus odor acerrimusque relinquitur: siue etiam quia calida exhalatione inhalata odorem exacuunt, & locum exiccant. Siccis autem locis odoratiora omnia

proueniunt . Quapropter incoquente sile siccanea Cyrene flores parit odoratissimos: Nilo stainante humida Aegyptus abortiva foecunditato indit inolentes. Vsque adeo,ut oratorum,sic hortorum foecunda siccitas & acutius & iucundius

olet.

poetidis r bus assitis.

502쪽

Florum VIus I, Admiranda Ios

cAPUT VIII. QVis hoc unquam crediderit Z ingens no

stra etiam aetate miraculum, Proteus, in flosculis latet: necdum ullus inueniri potuit Aristarus, qui de florea illum latebra in pu- Ditear cognitionis lucem satis extraxerit, nempe a canam peruulgarit artem, qua flores,cum formatum foliorum numero insigniter aucti,vultum ii bitumque, variantis Protei more, demutent. Vidi

ego saepius Trans berinis in hortis Polydori Nemcch, suis ipsis lectissimis floribus amoenioris viri,

anniculas anemonas latisolia nondum e fictili cati, lorum seminario in capaciora vasa translatas, vix paucis degenerantibus, adeo soliosae amplitudinis,& iucundissimae varietatis laeta nouitate mirabiles ;ut una, spectatoribus uniuersis attonitis, ea voci plauserit admiratio, in eo florum genere conspici posse conspectius aut mirabilius nihil. Caeterum concinnandi ad hoc miraculum seminis ars, luco dignissim adhuc tenebras amat. Satorem entia , velut oraculum, cum aliquando consuleret curiosa& sipplex amicorum obsecratio: liberaliter patefactae artis arcanae loco vocem illam retulit, diuini consilij tenacem, Secretum meum mihi. Ego verb

503쪽

taber 'arim IOZia ambiguis missis ambagibus aperte alo,accurato, Quem praemonstraui, satu, & perspicaci propitij sideris obseruatione fieri posse, ut semen Proteo m tabilius inusitatas in florum Armas admirabili v

rietate degeneret Ut autem numerosa foliorum serie stipat. amplificataeque anemonae proueniant, semen legetur e floribus,qui praecoces inter ac sero tinos medij vernant. Hos enim neque frigoris, neque caloris inclementia praeuitiat;sed benigna tem peries ad felicissimum seminis educat prouentum. niam vero ex his quoque nonnulli vel nullo, maligno exitu sementant ; dessorestentium ii doles obseruabitur: ac, deterioribus decussis, si Unus aut alter e vegetioribus reseruabitur , cuius medium capitulum vastius intumescat. Comsimili caeteri flores industria proficient: si, praecipue amputatis praecocibus uniuersis calycibus tardioribus unum essiorescere patiamur, in quem tota vis genitalis,dc foecunditas essundatur. Eueniet

enim facile , ut fios amplior aut soliosior turteat, &simen generosius in spem pulcherrimae posteritatis. existat. Solertissimi coloni probabilis vox est: Si soream quincunque plantam breui vernaturania quintadecima luna, vel paulo ante,demessis soris germine ransferas, eidemque , dum compreti imderit , selem defendas ; fios erumpet folioso cona tu densissimus. Accepi, Germanum hominem , in hortensi cultionesius exercitatum, affirmari

504쪽

1 o I Florum VD s-Admisanda sellium,fieri posse, ut simplici flore ignobilis atque

inglorius caryophyllus multiplici foliorum ornatan ilitetur; si trigesimum intra diem a diuinae, Matris in caelum sumptae sextilibus serijs eius ca- ryophylli frutex in vase fictili, optima terra oppi

to,aeponatur, ac tepente loco ab hiberno frigore vindicetur. Sin generis eiusdem duo vel tria semisna in cerae tubulum , pinnaeue calamum,ima quam

sinama parte laxiorem, clusas bio committas: s rem itidem foliosum elicies. Alia, & quidem a

tificiose confiis Asatio inter hortorum ad randa

spectacula speciosissimam tibi asseret floream Clibestus . maeram. Quod igitur de olerum miscellineo satu Didymus tradidit, ad consimilem florum sationern sic traducito. Ouilli aut caprini fimi fabam , quamuis exiguam, subula excavato: diuersa deii de semina in ipsim cauum consertim indito: ubi tenerum & rarum fimum fibstraueris, optime cul, to in solo parua scrobe demergito: tenuem terram superinijcito: leniter irrigato: ubi exire in solia se- . mina caeperint, aquillam irrorato: assidue laetamen inspergito: post excitatum caulem vigilantiorem curam impendito. Sic e pluribus coalitum soriabus amabile monstrum habebis. Proderit quoque ad hunc usum binas vel ternas eiusdem stercoris baccas contundere: varia cum ipsis semina permus cere: pθyro detritoue linteolo inuoluta, & deligata defodere: reliquam denique diligentiam ad

505쪽

Liber marisu. Io shibere. Quod si crispulae placeant florum comae,

a Graeco Florentino tradita de apio crispando ars ita transseratur ad flores. Ante in pila leuiter lambna tundantur, atque cylindrus ipsis inducatur , quam eadem inhumentur. Volubili enim compressione praetorio seminis meatu,conuolutus fumditur sos, veluti sexo in spiram siphunculo tortilis aqua.Conducet fortasse nonnihil ad florum magnitudinem variandam animaduertere, ex qua solliculi parte semina colligantur, dc quo situ collocentur . Nihil sane obest in floribus periclitari,

quod certo euenire Columella testatur in cucurbitis . Nam graciles e tenui collo, vastiores e medio ventre collectum semen affert. Ut a satione iam ad insitionem transeamus, ipsa nominum monet

amnitas . Angustiorem igitur florem amplific bis , si foris amplioris Hitici vel arbusculae adium mini pronuba maritet insitio. Sic ob animam suauissimam grandiore digna corpore Damasce na rosa, quam delicato odoratoque vocabulo Muscitatam seu Moschatulam appellant, si latius purpurantem aut albentem inseratur in rosam; a felici coniugio pleniorem habitioremque trahet sermositatem, & florei paludamenti pompam ornatius ac fusius explicabit. Plura posuini ad florum so mam demutandam perficiendamque in olerum arborumque mangonio iam usurpata traduci, aut etiam noua seleris ingenio coloni excogitari.Pa

camoerispi.

Quo varia

506쪽

ca nobis praemonstrasse sat est, ut Uaod supra monuiὶ florum studios ad nobiliorem culturam einperiscantur. Scio esse, qui liberalius quam verius doceat. d arbitrium docili cereaque esse indole t neros flores: &, sicut naturae artificio inscripti nomina regum nascuntur, sic artis magisterio posse in seminali tyrocinio erudiri, ut facile fiant e rudibus litterati. Scio etiam esse, qui, poetica scilicet

fide, de se illud assirmetr

Vidi ego cultoris, medicato semine, flores Versicolore coma nomina ferre sei. Verum haec iste somnia speciosa clausis, opinor, oculis vidit rimassi, in hortulis, quorum flostuli tibellae sunt. Nam qui fieri potuit, ut medicamine natas floreas litteras unus poeta, nisi semians, legerit : cum uniuersi tum veteres, tum recentes cinioni seper hac arte caecutiant λ Nimirum noui praeco miraculi pro vero simile veri poetico verit quio , idest canoro mendacio, praedicauit. Est a tem vero proximum,ausam fuisse imitatricem a tem, quod artis magistra natura persecerit. Videmus nos quidem constanter ludentis naturae manu

complures flostulos isdem semper distoloribus

notis figurisque distinctos, easque a varijs qualita tibus,certa lege in semine ordinatis,existere intelliagimus. Sed quanam ipsis arte natura in seminis perpusillo sinu ordinet, atqur in versicolores&-

507쪽

Libis manus. sit inde ductus explicet , penim ignoranius: hoc est

inscribendorum florum artificium comperium adhuc non habemus . Licebit sane discolores nilipae flore notas & sermas, non tamen ad ha, redes bulbulos transituras aut perennes Vip

te non ab innata , sia aduentitia causa prostatas sexprimere; si quemadmodum in floribus colora dis indicauimus innoxia inciso rasilem bulbo impresserit, atque altior pictura colorarit. Athid Λ:upe Ela habeo in floribus forisque pii hirae genus, ab

aliis praemonstratum, ostendere. Sal Ammoni cus, di candidi exiguum sacchari cum aceto te ritur in lapideo mortario; eaque intrita in usi asseruatur. Cum libuerit , cumque per floruia tempestatem licuerit; rota vel caryophylli folia isc cera glutinantur, Vt aequata prorsus appareant: prae ldisto deinde liquore litterae, aut alia quaelibes signa praesormantur: post horam, intra quam lis quor ille siccescere Blet, aurum mentumue insoracteas tenuatum applicatur, & gos ipio leuites apprimitur: eodem tandem abstersis, quae non hae rem, reliquijs, in floreo Volumine aurea velar gentea legetur eruditio. Si velis aquai. pingereue scribere, quae quamuis acris, innoxia tame floribus sit; hoc modo facies. Sumes tibi gummi Ammoniaci partes tro, Arabici partem mania, Mapeni partes quatuor: omnia per scobisi, M.

508쪽

yrr. Fimim usi' Admirandaque in aceto patieris esse, donec emolles,t: dminde contundes , percolabis, sesuabisque in usus .

- Sic praeterea non compositionem conficies. Gummi Amnoniaci unciam unam, Ar

iaci uncias tres per horas quatuor & viginti ac to macerabis & emollies rcadijcies flaui mellis quantum nucis magnitudinem aequat, & aliij d

eorticati contusique caput unum cum aloes hcp ticae momento: ea itidem commiscebis, atque aliquandiu ex aceto coques: exinde colabis, totumque bene succum exprimes. Sin autem is videatur liquidior, eundem recoques, donec iusto lentore seissetur: atque ita praeparatum in vitreo vase costodies. Quando autem uti volueris , quae fuerint obducendae auro in floribus notae, eo medicamine

praeducentur : ubi deinde siccatae, calidoquetoris halim satis humectatae fuerint , auri ora mola penicillo aut Pssipio applicabitur. Aliam pingendi floris artem Hieronymus Cardanus tra dit, ipse periculo exploratam. Ficulneo lactei flore solioue arbitrariae figurae notaeque praes gnantur : ubi lac concreuit aruitque, lactea scibptura colorato puluisculo inspergitur, aut auri a gentiue bracteola contingitur: siquid alibi superua caneum haeserit, gompij globulo decutitur aut d tergitur. Ita prius adumbrata,praeclare signa emonebunt: ita floribus M solijs cum res, tum verba

509쪽

non inutiliter mandabis . Sunt praeterea , qui lacteum fici humorem oui album ine temperandum , aut unum allij siccum adhibendum existiment . Sed utinam liceret arti natiuis atque indelebilibus notis flores inscribere , sicut

licuit colorare . Tuam enimuero , Francisco, tuis tuorumque laudibus Princeps eminentissime , gentilem gloriam praedicaturi , iucundi simo nomine Buberino gloriose inscripti nascerentur. Quid enim floribus iucundius, quis, eo nomine insgniri, quod ab amicis Vrbanis Apiabus profectium prorsus melleum estZ Quid vero

etiam congruentius, quam eius nomen storeis litteris commendari, qui cum eximia floreat litteratura, tum impense faueat litteratis Uenim unis fas est aut naturae viribus, aut mendaci, poetarum flores inscribere , & quodammodo erudire: ut re

dum pueri nomen in hyacintho, atque in vetitae Flamini Diali fabae flore lugubres litterae appareant. Aetamen, quod ars nulla possit, virtus vestra perfecit : ut , si minus flores , multo certe nobiliores hominum animi nominis Barberini cutitii inscriberentur . Quanquam in obse uium Ddibreuiuii,

vestrum arte selicior natura Barberinae tamiliae lite V insigne, iuxta gloriae, ac mellis diues, in floribus uniuersis quotidiano facilique lusu exprimit ;dum in ipsis Apes, volucri studio properantes , sistit. Hoc ego naturae miraculum dum albΚ E quin

510쪽

334 Florum VIusHAd raΘΔ quando contemplarer attentius, gauderemque esse non posse mellificium sine stemmate Bariatino , quo flores ipsi exornantur: eruditam mihi fata,

lam, nempe veteris Atum erga flores amoris orti

mi, Caelum ac Tellus. Illae cum genere, tum beneuolentia coniunistissimae,sbadijs tamen longe dis uersis dissidebant.Florilla enim florum,quos amore magis quam nomine compleistebam colendorum studiosa , floriferi cultus inuentricem Floram tadulo sectabatur;& eiusdem elegans imitatrix, amc nitatum omnium delicijs florentissimos honos ibi extruxerat,quos diligentia infatigabili excolebat. Ex illa deinde ad omnis aetatis, nostraeque praese tim,principes viros siauissimae huius culturae nobile studium propagatum est. Melissa vero musici diligens & perita concentus, atque adeo inter Mu- frequentissima omnibus beatam numeris minsice agebat aetatem .Haec alictuando Musarum famuliarem chorum,ipsumque choragum Apollinem ad sororis hortos congruentis voluptatis ergo inuitauit ac deduxit. Floridorum enim Praesides ingeni rum sinillimos honorum flores amant; nec libentius in Parnassa scabritie, quam in hortensi amoenitate,commorantur. Omnibus igitur humanitatis

ossicijs, hoc est pluribus animi, quis terrae, floribus

SEARCH

MENU NAVIGATION