Historiae Frisingensis ... cum erudito orbe communicantur a P. Carolo Meichelbeck ... tomus 1. 2. Augustæ Vindel. et Græcii sumptibus Philippi, Martini et Joannis Veith, fratrum, 17241729 Posteriora quinque ab adventu S. Corbiniani 1. episcopi sæcula

발행: 1729년

분량: 562페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

nissime Rex, quod Princeps noster ac Dominus nos metu aliquo perculsus hue miserit, ut pacem flagitemus. Potius missi sumus, ut innocentium pericula praevertamus , ac Te moneamus, Ducem nostrum persequendo impios & utriusque partis provinciis noxios nebulones nulla pacis foedera rupisse. Quod si vero, uti fere apparet, Majestas vestra factum Ducis in alium sensium torquere, bellique conlilia amplecti velit, monere ausim Majestatem tuam, Ducem nostrum inermemnon esse, di multos fideles subditos numerare. Et quidem ego ipse addebat Rembertus paratus sum mille armatos meis sumptibus per unius anni spatium ad Ducis obsequia alere. Neque dubium mihi est, quin praesentes isti mei Legationis socii, ceu me validiores, tantundem, imo amplius sint praestaturi. De iis, qui ingenti numero domi remanserunt, nihil hic dixerim. Haec fere Remia

Perculit Regem ae Regios ea oratio. Et qui prius belli auctores Regi esse studebant, nunc mitiora suadebant. Itaque Legati cum honore dimissi sunt, belei r i lique ignis extinctus prius quam accensus est. Ebendormerus ad idem sere tem coL εas. pus scribit, Episcopum nostrum cum nobilibus quibusdam suisse missum in Siei-liam, ut Regiam filiam Ioannam milhelmo in sponsam expeteret, quam etiam impetraverit, dc magno apparatu Viennam deduxerit. Verum hanc Legationem censemus potius ad annum Christi I O3. esse retrahendam , cum milhelmus, qui anno Christi I o6. e vivis excessit, annis tribus cum Ioanna vixisse du

catur.

In eundem annum incidit celebris landatio Dominorum de Fraunberg, qua Funditio inclyto Monasterio mei henstephanensi pratum quoddam contulerunt, ex cujus V 'μ',' proventibus lumen perpetuum ad tumulum majorum suorum aleretur. Praeterea 3'' ' eonstitutum fuit, ut singulis quatuor anni temporibus defunctis Fraunbergiis N. 3on mei henstephanenses solenni ritu bene precarentur. Literas ejus sundationis in

Parte altera exhibemus.

Gabriel Ridiet civis Monacensis eodem anno ab Episcopo nostro impetr H 30 . vit, ut etiam duobus filiis suis Telonei Monacensis proventus, cum aliis consue. tis reditibus annuis ad vitae dies locaret.

ilhelmo Austrio anno Christi I4o6. desuncto superstites Duces provi Partitio cias suas inter se diviserunt. Et Alberto quidem Austria cessit: Leopoldo Suevia. ... ,. Alsatia dc Helvetiae para: Ernesto Styria, Carinthia, Carniola, ac Diderico Tyro

Austilicos. lis obvenit. Cum hi tres posteriores fratres de praedicti Alberti Agnati sui noniadum ex ephebis egressi tutela contenderent: Austriae Proceres Leopoldum dei gerunt, & liti finem imposuerunt. Bojariae Duces Ernestus, Oilhelmus &Hen Cistio Fri- ricus codem anno huic castro Frisingens absente Episcopo nostro imposuere prae singqnsii ' sidiarios milites, facta tamen sponsione, id non fieri dolo, & castrum ipsum nobi sidiui. mini traditum iri citra consensum eorum, quorum interesset. Suspicantur nonnulli, id factum esse, ne Ludovicus Ingol stadiensis castrum occuparet, & Mon Acta Aulae censibus atque Landishulano Ducibus incommoda afferre posset. Innocentius R' -- VII eo armo diem suum obiit. Eo rebus mortalibus erepto quatuordecim Cariadinales locum electioni novi Pontificis destinatum ingressi praestito juramento in articulos sequentes consensere. Primo, ut quisquis illorum caeterorum suffragiis Pontifex renunciaretur, is ad schisma demum abolendum Pontificiam dignitatem abdicare paratus esset, dummodo etiam Petrus de Luna similem conditionem admitteret. Secundo ut nonnisi sublato schismate quispiam in numerum Cardin Innocentio. tium cooptaretur. His juramento & chirographo singulorum firmatis Angeluso ...i ., Corarius Venetus Cardinalis, SS. Theologiae Magister eligentium votis Pontifex xu. est talutatus, qui Gregorii XII. nomine insigniri voluit, promissisque stetit, dum Petrum de Luna ad cessionem juris sui tum per literas, tum per Legatos iuvit vit, atque exemplum suum, licet frustra, obtulit.

222쪽

Episcopus XXXVIII. Hi g. g. 3. Ι 83

Ad annum Christi I o . plerique Austriae Scriptores sequentia reserunt. Soco Apad p. lius, ' gente Moravus, sexta feria post Pentecostem aliqua nebulonum Societate conis rar tractatum per aequaductus,tum per scalas applicatas, oppidum Laa, in limitibus Au. Ω-ω.

striae versus Mora viam situm, clam & noct u occupaverat. Ejus rei rumor brevi per- Austila rur-crebuit, & in Socolii societatem multos e Bohemia, Moravia dc Austria pellexit, pΣ:..,ά,

homines deperditae famae, Iatrones, proscriptos, dc ut semel dicam, patibulari- inViditur. os, qui moenibus oppidi steti infestis excursionibus ingentia damna igne ferroque accolis intulerunt, di praedas innumeras egerunt. Contra eam hominum nefandorum insolentiam conflatus est justus exercitus, dc Leopoldus Dux iple cum Bera

tholdo nostro Frisingensi Episcopo in aciem prodiit. Exspectatae fuerant aliquanto tempore etiam ex Styria suppetiae: dum denique quod indecorum & Duce in dignum videretur adversus latrunculos pugnam inire militum praesectura , seu Qvibu potius rei gerendae cura Bertholdo Episcopo commendata est, Leopoldo Vien- obi et u nam reverto. Berthoidus itaque castra movit, & oppidum p d ictum die Do- fiet tholdu, minica D. Laurentii festum praecedente obsidione cinxit, atque sequenti sortiter ip s aggressus est. Erat inter militum praefectos vir sortissimus meiekhardus de Poll. heimb, qui ad aliquam Urbis portam hostes terga vertere coegit nonnisi unico famulo stipatus. Poterat porta illa jam aperta occupari civitas, si ii, qui alibi insultum secerant, Pollheimbio opem inclamanti venissent suppetias. Id dum negligitur, Pollheimbius telis, lapidibusque obrutus cedere cogitur, eoque pacto actum est nihil, sed Episcopus cum exercitu tertia post Festum assumptae in em Ast infeli- Ium Virginis die obsidionem solvit, & exercitum retraxit, pestime deinceps a con- glomeratis illis latronibus habitum. Ex Laa oppido posthac non discessere nebulones, donec Socolio triginta ' fiorenorum millia numerata suerint. aeu qui

Eodem anno Ernestus Dux de quo supra Viennam venit. Causia adve

tus erat . quod Austriae Proceres metum concepissent, ne Leopoldus obtentu tuia Novae Autelae pupilli Alberti provinciam in suam potestatem ac proprietatem converteret. Leopoldus itaque fratri Ernesto, omnibusque, qui cius factioni adhaerebant, bel. Ium illaturus, Neostadium secessit, copias contracturus. Bertholdus quoque Episcopus, Leopoldo conjunctissimus, Enuinorifium contendit, & equites ac nobiles in fide Leopoldi confirmavit. Hi deinceps tantis itis in Abbatum & Pro. Et rixae. cerum Ernesto addictorum colonos saevierunt, ut nihil deterius Austria unquam experta fuerit. Hyems dirissima insecuta tandem belligerantes domum retraxit. Iitibus vero finem non imposuit. Haec ferme Ebendoriferus scripsit, qui totius catastrophes spectator fuit. Alii tradunt, eodem adhuc anno Claustro- Neoburgi Status Provinciae convenisse, ubi causa Leopoldi equidem praevaluerit, paxque conclusa fuerit, at minime duratura. Nam sequenti statim anno, Christi I o8. rixae asperrimae recruduerunt, adeo, ut, licet authore potissimum Berthoido saepius de turbis sedandis tractatum fuerit, nihil tamen efficeretur, donec tandem Georgius Episcopus Tridentinus, ex illustri familia de Liechtenstain natus, malo reme. Sedantur. dium invenit, & pacem per arbitros quinque, quorum supremus erat Sigismundus Hungariae Rex, restituit. Scriptae in rem fuere tabulae , sed quibus Berthol- hersu 'dus Episeopus & Viennam de Cancellarii officium relinquere jubebatur, quippe nostri. qui Leopoldo author fuisse dicebatur, ut tanta severitate causam suam proopugnaret.

Longe mitius de Bettholdo eodem adhuc anno senserunt Bolariae Duces; quippe quem una cum Friderico Burggravio Norimhergensi constituerunt arbi. ' trum residuarum litium suarum, quas illi etiam seliciter sopierunt. Literas arbitrii S concordiae fuisse conscriptas Frisingae feria secunda post Festum Inventionis Sanctae Crucis, Adetraeitterus memorat.

223쪽

R3Py. Magnorum Principum

funera N. 3lo

scopi no stri. Successo

Tumulus.

aeterum eodem anno BenhoIdus Episcopus noster I Leo Ido Duce facul.

talem obtinuit Castri Holenburgensis aedificium absolvendi. Litem quoque, quae de Castro Haberberg a multo tempore vertebatur, feliciter evicit. Λliam insuper controversiam, quae inter Garmicenses dc Partenkirchenses super pascuis alis pestribus & vectiara mercium agitabatur, insigni dexteritate composuit. Annus Christi I 4ro. plura illustria funera vidit. Decessit enim mense Maio Alexander U. Papa, qui Donationes Collegiatae Ecclesiae S. Ioannis hactenus factas

comprobavit: & Rex Romanorum Rupertus. Solimannus quoque Turcarum Imperator a suis interemptus periit. Tandem etiam Epistopus noster eodem anno vivendi finem fecit. Alexandro suffectus est Balthasar Costa Neapolitanus, dictus Joannes XXIII. Rupertus Regum mitissimus nactus est Successorem Sigismundum Hungarorum ac Bohemorum Regem sortissimum i de cujus rebus gestis plura deinceps. Dies emortualis Episcopi nostri erat septimus mensis Septem-htis, quem obiit Claustro. Neoburgi in Austria, ubi etiam sepultus jacet in tumuinto elevato. Lapis sepulchralis A. pedibus iupra pavimentum editus exhibet figuram ipsius Episcopi, vestibus Pontificiis indutam cum hac inscriptione: Anno Do mini M CCCC decimo, si tima dis Menstis Septembris obiit Reverendus in M. Pr Di Brethuldus Dus ' men. Ad partem pedis dexteri cernitur aethiops Frisingensis: Sinistri vero gentilitia insignia. Prope Berchioldum sepultus jacet fiat et ejus Reinhardus de Wining , jam antehac anno I 39 . et tumulo illatus, Locus illorum sepulchrorum, hodie Sacellum Frisingense appellatur. Fuit Berchia tollaus insignis Ecclesiae suae oeconomus, dum tot castra & urbes adversus praedones sui temporis munivit, resecit, muris ac sossis cinxit, Canonicorum proventus auxit, casulam pro more ejus aetatis pretiosissimam Cathedrali Ecclesiae donavit, anniversariamque sui memoriam fundavit. Author etiam suit, ut in annivers tio Saetatissimi Corporis Christi Festo Eucharistia per Urbem circumferretur, certa praesentibus Canonicis Capellanisque pensione assignata. oblaturus etiam erat Melesiae suae mitram, quam pretio ingenti fabrefieri jusserat. Verum eum morte esset praeventus, ejus Consanguinei illam Mellicensi Monasterio aoo. aureis Humgaricis vendidere. Extat etiamnum VVahingiorum Apocha , quam ex Austria illustrata, quae Q. V. P. Philiberti liueber Mellicensis Opus est, in Parte II. reponimus.

Quinam eo tempore Ecclesiae dc Imperio praefuerint, siupra retulimus. Sali burgi Ebethardus de Neuhausent Brixinae Fridericus de Ne ing, Patavii Geo sius de Hohenioe dc Ratishonae Albertus de Stauffsedere Pontifices. Extat in Frisingensibus scriniis relatio quaedam, in qua asseritur, Bettholdi Episcopi animam primum anno Christi I 689. die χ8. Augusti e flammis piacul tibus fuisse liberatam: cujus rei vestigia aliqua viri insignes oculis conspexere. In secunda huius operis parte recensemus gratiam aliquam a Si phano Comite Palatino ac Bavariae Duce Collegio S. Λndreae circa hoc tempus factam.

CAPUT

224쪽

CAPUT VILConradus V. tricesimus

Episcopus Frisingensis.

g. UNICUS. Compendium totius Regiminis.

BErtholdo Episcopo viam universae carnis ingresso Canonici Frisingensis Eceleis

sitae elapsis viginti tribus diebus in sedem Episcopalem e suo Collegio eve. Plectio D here conabantur Dominum Degenhardum de melchs, Canonicum, Scholasticum ac Praepositum Mospurgensem, quem nonnulli etiam Cathedralis Augu- hoo adnite. stanae Ecclesiae Canonicum atque Praepositum fuisse scribunt. Sane qua de causa huius viri electio a Sede Pontificia comprobata non fuerit, nobis incompertum II ε est. Ioannes Pontifex anno insequente, I Ir. die 23. Martii Frisingensibus prae- d. fecit Conradum, non ex Trautimanstorma, ut quidam suspicabantur, sed ex gen- CVR ROR te Hebenstreithiana, ut literis Gurcensibus edocemur, oriundum, quos ipsos na- ' 'tales etiam Historia Salisburgensis eidem assignat. Erat is antehac Curcensis Epi- me. iascopus, ordine vicesimus sextus, cui Ecclesiae aliquot annis praefuerat. Translatus xv : est ad Frisingensem Ecclesiam non anno I o6. ut Gurcenses memorant: eo enim cure.,si, anno Praedecessor illius Bertholdus e vivis neutiquam excesserat, ut supra vidimus, sed primum I II. uti literae ex Archim Romano excerptae recte monent, quae sic habent: Anno I 4 II .dis Luna, a 3. mensis Martii D. N. Afioisit Dominum Com

dum Dei gratia Dificopum Gurcensim a vinculo, quo diriti Ecelesia tenebatur, i mrque transistit ad Mesessam Fristiagensim tae. Porro Degenhardus Pontificiae Sedi morem gessit, contentusque fuit ea annua pensione, quae granarii praesecto conrado. numerari eo tempore solebat. Alibi legimus, totum Frisingense granarium ebdem fuisse attributum, ex cujus proventibus Degenhardus Episcopo Conrado numerosam pecuniam annuatim solvere debuerit. Ast non diu tenuit Conradi re. gimen, imo is nunquam Frisingam venit, sed post siti institutionem Lacopoli con. sedit. Missi ad eum fuerant duo Frisingenses cives, qui oblato Foo. florenorum Conradu Rheinensium aere collatitio juramentum fidelitatis ei praestarent. Verum ille laudata Frisingensium fide, pecuniam civibus restituit, eosque benigne dimisit. At I. ' eccet nondum Viri illi Lacopoli discesserant, cum Conradus a Cubiculariis suis, Obtronea- qui penes eum ingentem , quinquies mille aureorum summam latere noverant, Ozi:, noctu in lectulo suo eonitissus est. Truculentissimi nebulones, ut facinoris cru. iii,. delissimi suspicionem a se dimoverent, cultrum cruore tinctum manibus ejus inseruemni, & sole oborto populo persuaserant, Episcopum ipsum cruentas sibi manus intulisse. Credidit plebs, at latrones pecuniis ablatis e conspectu sese proripuerunt. Cadaver Episcopi, qui seipsum interfecisse credebatur, non in loco sacro, sed in horto, qui Castro vicinus est, tumulo fuit conditum. Verum

elapsis I 8. fere annis Roma nunciatum est, latrones illos in alma Urbe consec innorentitisos esse . se mortem intulisse Episeopo, eumque non sua, sed ipsorum manu

225쪽

186 Conradus V. Episcopus XXXIX. Hi g. S. I.

petiisse. Monitus ea super re Nicodemus Episcopus, qui post Hermannum ei iuccesserat, facinus horrendum propalavit, Ossa Conradi e tumulo profano leva Conditur vit, & cum pompa funebri in parochiali Ecclesia condidit, in cujus choro visi ἀάi. ' tur eius lapis sepulchralis, cui insculptus est lituus Episcopalis cum mitra stiperi us: inserius vero Frisiingensi aethiope apposito. Literae lapidi incisae se habenti me jacet Dominus Conradus Dus 'fign. per D-m Nicodemum Successore suum Hl sepidius anno Chrissi CCCCXXX. Ubi advertet Lector, omissum fuisse nume.

tum Majorem M. seu millesimum. Verum ea aetate in his saltem partibus non erat infrequens, millenarium numerum non exprimere. Scimus, alibi legi, Conis radum fuisse primum anno I 433. in Ecclesia sepultum; verum nos lapidi credimus, qui majori utique attentione sculptus esse censendus est, quam librarius adhibuerit. Internectio Conradi reponi solet ad annum Christi I I a. dies non exprimitur; ut adeo Episcopus ille non integro biennio, imo sorte nec integro anno praefuisse dicendus sit. quo tempore Anselmus de Neningen Canonicus Frisin pit. I.pa.. gensis Sedem Episcopalem Augustanam conscendit, uti in Hierarchia Augustanatasi, admodum R. P. Corbiniani Κhamm perhibetur.

CAPUT VIII.

Hermannus XL. Episcopus

Frisingens IS.

Genus, s Promotio Hermanni; ubi de Concilio :Consantiensi.

. a s E. Urbs est Marchiae Venedorum ad Savi fluvii ripam perquam antiqua,M-. quippe in qua plures veterum Romanorum Inscriptiones hodieque repertin. untur. Ad Saeculi XVii initium ei dominabatur Hermannus Comes, Pa-eutabisti.' ter Barbarae, quae Sigismundo Imperatori nupta est; item Annae, quae Iagellonem Poloniae Regem habuit maritum. Et quidem duae hae proles legitimo thoronatae sunt, nempe ex Hermanno Comite & Anna Casimiri III. Poloniae Regis filia. Tertiam prolem, & quidem masculam Hermannus ex pellice suscepit, atque assidnomine Hermannum dixit. Iuvenis hic laborabat hernia, neque aetatem habebat ex Canonum Decretis suscipiendo Episcopatui parem. Nihilominus Romae haec Promotio. suere annotata. Anno MCD XII. die Mariis VII. Calend. August. dripensatum estis aetate Ue. eum Hermanno filis Comitis Cilia. Eadem die proviseum est Fert a Fri-ge per mortem de persona disi Hermoni. Credibile est, Pontificem motum fuisse ad promovendum hunc Hermannum authoritate Regum supra dictorum, quibus is utcunque propinquus erat. Fortassis etiam accessere ingenii, ac Doctri, nae merita, quae Ioannes Pontifex respicere potuit. Certe aliquid simile etiam Martinus V. in eo suspexit, ut suo loco dicemus. Cur huic promotioni Frisingenses Canonici durante schismate se non opposuerint, suspicamur, id in Caesaris grati

am esse factum. Geor

226쪽

Hermannm Episcopus XL. Hi g. S. I. 187

Georgius Fraunberger Haagae Boiarum Dominus eo anno ipsis Calendis Iuttia ΜΟ- Octobris recens construendo Ram saviensi Monasterio manus adjecit, primumque

lapidem locavit. Biennii spatio absolutam fabricam RR. Patribus Ord. Eremitarum S. Augustini perpetuo habitandam concessit, & praediis quibusdam ditavit. Fundationis litteras in Parte altera recitamus. Eam fundationem compro. N. in

havit Albertus a Stauis Ratis nensis Episcopus, eo quod eo tempore collatio Parochialis Ecclesiae in Κirehdor in cujus districtu Monasterium fuerat aedificatum adhuc ad ipsum pertineret. Diximus vero, collationem, seu jus Patronatus Parochialis Ecclesiae in Κirchdoris ad Episcopum Ratis nensem eo tempore perti. nuisse, non vero Iurisdictionem Episcopalem. Haec enim absque dubio erat Episcopi Frisingensis, veluti discimus ex Matricula Parochialium Ecclesiarum hujus Frisingensis Dioecesis, anno Christi I 3Is. conscripta, ubi sic legimus. αιν dorf, semis XVIII. libras Rarisbonenses. habet XIIII. filiM, Moringem 'rimaringen, Atevat, Odrendos, Imnden, Perg, Missu, Levenmor, med , MN ut , --beria, mhaus, cum sepultura. Capellam Hobenburch , s Cantam in Caino Hatavisscopus Rathbonensis confert. Et sane Parochia illa Κirchdo ensis hodieque non alium ordinatium, nisi Frisingensem recognoscit. Id, quod ad dissolvenda quaedam dubia, e quibusdam Instrumentis oborta, hic Leuorem monendum esse existimavimus. Tres eo tempore de Cathedra Petri contendebant, Joannes XXIII. electus

anno MCDX. Bononiae: Gregorius XII. nuper a Pisanis Patribus rejectus, & Be- Ee lesia rei nedictus XIII. seu Petrus de Luna, Avenione creatus Pseudo - Pontifex. Ex his c*p . Petri causia erat manifeste mala: reliquorum duorum vero videbatur aliquanto esse melior. Sed utcunque demum se res habuerit, schisma gravissimum tandem

tollendum erat ex Ecclesia: Idque Sigismundi Imperatoris planE admirabili,

inaudita industria feliciter consectum est. Existimabat Sigismundus, cum Ioanne potissimum agendum esse, ut Con- T libem iacilium convocaretur. Hunc igitur monuit, rogavit, contestatus est per districtum A i. Hi

Dei iudicium, ut locum, & tempus Concilii Generalis sine dilatione statueret, tr. si

di eo pacto naufraganti Ecclesiae tandem succurreret. Victus itaque nimia Caesa- si,mundiris importunitate Joannes duos ad eum Cardinales misit cum plena , atque irre. t y- provocabili potestate Caesari data nominandi locum, & determinandi tempus Con 'cilii celebrandi, addita solenni contestatione, serata, Ac grata habiturum omnia, quae Imperator cum duobus illis Cardinalibus pro Concilio indicendo , convocando, & celebrando conclusurus esset. Habita itaque inter Imperatorem , &Cardinales deliberatione electa est Constantia Sueviae Civitas, & annus proxime suturus. Id ubi intellexit Pontifex, dici vix potest, quantum doluerit. Malui se set enim, ut aliqua Italiae potius, quam Germaniae Civitas pro Concilii celebratione eligeretur; siae enim rebus suis securius prospectum iri praeviderat. Verum quod semel placuerat, displicere amplius non poterat. Itaque nolens consensit:& siae Pontificia & Caelatea authoritate Concilium per orbem Christianum in lo. Initium cum ac tempus memoratum indictum fuit, etiam Gregorio, ae Benedicto illuc concilii

invitatis. ' ur

Anno igitur Christi MCDXIV. ingens sacrorum, ac prosanorum Principum, &Praelatorum numerus Constantiam properavit. Inter hos etiam numeratur Udatricus Hochenkircher Ettalensium Abbas. qui postquam annis XXX. Monasterio messo- fontano pra fuit, eo anno petentibus B ariae Ducibus ad mitram Ettalensem translatus fuerat, ut ex Fastis messosontanis moniti suimus. Mense Octobri ejus anni etiam ipte Ioannes XXIII. Bononia Constantiam versus movit. Resert Di. H. Misina. themius, Pontificem illum, scelerum suorum probe conscium, cum in monte Ornitatus Tyrolensis Arte ετ dicto, ob glaciei lubricitatem currus ejus esset siu, Iter Iointi. Vcrius, accurrentibus famulis, & interrogantibus, an ex casu nihil mali pertui. XXlll. adlisset respondisset hie jaceo in nomine diaboli. ais Bononiae non mansit Erectus VR'-- '

227쪽

postea suorum manibus, & in montis cacumen, unde Constantia Urbs jam videri poterat, delatus ingemuit, suisque dixit: sic vulpes capiuntur. satis Iuculenter demonstrando, quanta eum subiisset poenitudo, quod Concilium indixerit. Sub inde in viciniam Urbis die XXVII. veniens, in Creualingano Canonicorum Regularium Monasterio pernoctavit: sequenti vero die, M. Apostolis Simoni, &Judae sacra, ritu, qui Christi Vicarium decebat, susceptus, ct in Cathedralem Ecclesiam deductus est, ubi praemissa oratione populo solennem Benedictionem impertivit, ac postea in Episcopali Palatio diversorium accepit. Multa deinceps in deliberationem fuere tracta, quae ad Concilium celebrandum praemittenda videbantur. Verum communi Patrum, maximo numero congregatorum, sententia nihil decernendum videbatur, donec Sigismundus Imperator adveniret. Hic ubi adesse Ioannem Pontificem intellexit, non diu abfuit, sed nuntios ad Ioannem misit, qui adventum suum nuntiarent, & simul rogarent, ut ipsa Dominicae Imperator Nativitatis nocte adventum suum praestolaretur. Venit postea eadem nocte Im. Comp- ςt perator, armisque in suo hospitio exutus, vestes cultiores sumpsit, statimque in 'μ Episcopali Palatio Pontificem salutavit, di cum eo ad dictam Cathedralem Ecclesiam se contulit. Ibi Ioannes ornamentis Pontificiis media nocte indutus ad sacris ritu solenni operandum processiit Caesar vero Diaconi habitu indutus, Cois ronam Regiam capite, manu vero gladium gestans, tempore competenti Exam gelium legit: Exiis edictum a Castre Augusto, ut destriberetur universus Orbis. Sane quaenam cogitationes pronuntiatis illis , Caesare Evangelii verbis in au dientium animos ascenderint, Lector prudens judicabit. Rem serio agi nemo non intellexit. In tot Cardinalium, Praelatorum, atque Principum numero etiatam comparuisse Hermannum Episcopum nostrum, tametsi aetate minor esset, cer tum est Suspicamur, eum ab Amne Caesare illuc suisse ductum, ut suffragia Patrum augeret ad Ecclesiae utilitatem.

Deinceps ipsis Calendis Ianuarii anni MCDXV. Concilio datum est serium

initium. Quinta ejus mensis die adsuere Cardinales aliqui, quos Gregorius XII. creaverat. Inter hos eminuit Ioannes Archiepiscopus Ragusinus, ceu Gregotii Legatus a latere, qui Ejus nomine Concilium ratum haberet. His adiunctus est Carolus Malalesta, vir magni nominis, quem ipse Gregorius constituit Procur torem suum ad abdicandum suo nomine Pontificatum, dummodo etiam reliqui duo Pseudo- Pontifices idipsum praestare parati essent. Petrus de Luna, seu Ben dictus XIlI. tametsi ejus causa longe deterior esset, quam Ioannis, ac maxime Gregorii, nec ipse tamen comparuit, neque suo nomine quemquam misit, sed in sua perversa obstinacia perstitit. Die ejusdem Mensis septima Ioannes Papa Episcopo nostro sequentes notatu dignas litteras misit. Joannes Dissopus Semus Semorum Dei ad perpetuam rei memoriam. Ea qua

pro Dioini cultus augmento , is praesertim pro permis Ecclesias is in Ecclesiis Cisu drantas Domino famulantibus provide facta siunt, vi sigibata perfflant, libenter, eum a nobis petitur, Apsolica Confirmationis Aeseretio communimus. Sane petitio pro parte diis Horam filiorum Hermanni Electi, fae Capituli Frisingensis continebat, quod dudum bonae memoria Conradus Dissopus Frisingensis volens majori Ecclesia Frisingensi inieralias GHUM CHis His cs Dioecesis Frifingensis speciam honoris praerogativa proυidere,

ipsamque inter Mas Ecclesias extosi re, auctoritate ordinaria flatuis sordinavis, quod Praepositu- ex tune in antea, quMuscunque aliquam ex S. Andrea Frisingem Sancti Johannis Asom eis. ἡ: ' tδs Frifingen. Sancti miti extra muros Frisingem Sancti Cassiai in Mospurg, Sancti Rees Cith. Zenonis in Isin, Sancti Stati in Mers, Sancti Priri Montis Maisan, Sancta Marga- conceden- reta indicen. c Sanctorum Primi es Febriani in I redea, s Sancti Candidi Intirem in ' Helesiarum Praepositurae, quarum singula dignitates principages inAngulis eisdem Ecel . sus existunt, squarum cuilibet cura imminet animarum, nee non ιn sdorff, inguitiis. . M a cnhmen, ac in v est, sin Gries ' parochiatibus Ecclesis, Frifingensis, PMaonensis,

Legatio Gregorii

228쪽

-μ, Salewburgensis, Brixinensis es videntis. Diarcesium, quaFum omnium omni. moda dispositio ad Episcopum Fringensim pro tempore exsentem pertinere dinoscitur. vacare contingeret, alicui vise Canonico dicta majoris Ecclesia praebendato, assignari de-iare , quodque praefata ordinatio a tempore edicionis hujusmodi inconcuse fueris obstrivata, licra nonnulli praetextu quarumdam Merarum Apostolicarum eandem ordinasionem interrumpere prasium erim, setiam praesumam in Heta, Majoris Ecelesie cae Capi. tuo pria, urum prae deium atque damnum. Iuare pro parie dictorum Eseriti caeca.

pisub suis nobis humiliter Appherium, ut pro Fub entia firmiori eorundem Miuti sordinvitonis, ne quaqua etiam paris conditionis satia per ae eontra ea leviser v nire praesumant, eisdem statuto cs oriunationi robur Apostolita Confirmationis adscere de benirnitate Apsol ea dignaremur. Nos igitur hujusmodi Anticationibus ines nasi ρ fata sutum-ordinationem, somnia inde secuta, rata habentes strata, ea auctoritate Apostolica eonfirmamus, praesentis stripti patrocinio communimus , seu plenus omnes defectus, si qui forsan intervenerint in eisdem ransitutionibus Apostri eis,lae atiis compartis non ob niabus quibuscunque. Nussi ergo omnino hominum liceat hane paginam nostra ratilabitionis, confirmationis, communicionis, laesupplesionis imfrangere, vel ei ausiti temeraris contraire. Siquis autem hoc attemptare praesumpserit, indignationem Omnipotemis Dei cs beatorum Petri cae Pauli Apostolorum ejus se no-ns incursuram. Dat. Constantia VII. Ianuari Pontificatus noμι anno Punto.

A. de Reate

extra

RVra gratis

Ex his litteris consipicuum est. magnam eousque apud Constantienses suisse Ioannis authoritatem. Verum ea duratura non erat. Cum enim Imperator, &Concilii Patres diligentissime collaborarent, ut schisima abominabile tolleretur ex Ecclesia, tandem prima die mensis Martii suasione Sigismundi Imperatoris, &Patrum Joannes conceptis, & in chartam redactis verbis, etiam jurejurando M. matis spopondit, se Pontificatu cessurum. XXutabdi.

eat ponti.

Proxima itaque post Dominicam Palmarum die universi Patres convenere in Cathedrali Ecclesia, in cujus choro loco superiori conspiciebantur tres sedes eminentiores, & comptius ornatae, in quarum una Ioannes Papa, in altera Carolus Malalesta Gregorii Procurator sedebat εἶ tertia pro Benedino parata vacabat. In eo Conventu communia vota eo spectabant, ut Ecclesia, & praesens Concili. um haberet Caput unum, quod Concilio praesideret. Ceterum cum inter se ea de re conferrent Patres, patuit, Joannem Pontificem esse hominem criminibus fusi. obsitum. hinc male sibi conscius Ioannes e civitate clam auffugit ope Friderici Austria: Ducis , quem idcirco Sigismundus omnibus bonis ac dignitatibus privavit, & proscripsit. Quare ut Friderieus sibi consuleret, Imperatorem accessit, veniam petiit, quam etiam obtinuit, postquam Ioannem, jam usque in Burgundiam dilapsum, Constantiam reduxit. Qui statim in nostro Divitis Augiae st./uesti, nobio, quod vicinae insulae lacus Acroniani insidet, custodiae mancipatus est: dum constantiis interim in scelera illius facta est inquisitio, quibus diligentissime eraminatis, at-

229쪽

I9o Hermamus

que detectis a Papatu, quem jamjam prius ipse abjecerat, depositus Sc ad carcerem

damnatus est.

Is eum sententia Concilii ei per Notarios esset suggesta, in haec verba prorupisse fertur. Iuse hae patior, qui nomine solo Pontifex, moribus fui semper in Dus. Ludovicus Comes Palatinus volentibus Patribus eum deinceps in arctam Gregorius custodiam suscepit. Interim Gregorii Procurator nomine sui Pontificis Papatum politizi v. sponte, Voluntarie, ac libere deposuit, non sine summo gaudio Patrum, qui eapropter eum non solum Cardinalitia dignitate, sed etiam perpetua Legatione

Agii Piceni remunerandum censuerunt.

Supererat, ut etiam Petrus de Luna, seu Benedictus XIII. imaginariae digni- Benedictus tali renuntiaret, cui Hispaniae, Aragoniae, Galliae, & Angliae Reges adhaerebant. hu E. Id ut obtineret Sigismundus Imperator, Zelo vere admirando sociatis sibi quibu Mi ibili, dam Concilii Oratoribus ingens iter aggressias Reges illos omnes adiit, tanta diu Zeiu Ι - cendi vi usius, ut omnes in vota sua felicissime pertraxerit: omnes enim Petrum P ' V illico abjurarunt. Iitterasque Imperatori consignarunt Concilio exhibendas. R diit ex laborioso itinere Sigismundus anno Chrilli MCDXVII. & Concilii Patres gaudio inenarrabili replevit. actum deinde suit etiam de Petro abrogando, cujus Benedictu, crimina interim magis, ac magis Concilio innotuerunt. Facta itaque diligentic Pseudo- sima discussione cum nemo non agnosceret, eum esse verς schismaticum, ritus . . 'hi' solenni ceu haereticus anathemate perculius, condemnatus,&omnium Nationum, quarum Legati praesentes erant, ore abjectus est, publica ejus rei denuntiatione

secuta.

Deinceps a Cardinalibus praesentibus in Pontificem electus est otio de C Eligitur Ilimna Romanus, Cardinalis S. Georgii ad Velum aureum, qui, quod eius Et ' '' ctio in Divi Martini festo accidisset, Martinus V. dictus est. Ita demum Ecclesiae iterum legitimum Caput post tanti temporis schisma recepit. In eo Concilio novus Pontifex immunitati Ecclesiasticae consulturus gravi Dsmum ex Patrum Sanctionibus desumptum decretum edidit, cujus verba initialia sunt: Martinus Disicopus simus femorum Dei Abati Myonasterii Scoιαrum in IVienna Pataviensis Diarce sis, s Augustensis, ac Salaesurgens Ecclesiarum Decanis salutem, slsoluam Beneactionem. Sc. Ex hoc decreto nos nonnisi ea, quae Frisingensem Ecclesiam concernunt. delibamus. Sic igitur habet Pontifex: Cum autem, sicut lamentabili querela Menerabilis Fratris nostri N. Disicopi Friis Consulit fingensis, caediactorum filiorum N. Praepositi, N. Decant, s Capisuli Ecclesia Fra gem, ac taera, Ecclesiarum, ac Ecclesiassearum Personarum civisatis, s Diaeresis

snge usi. 'fingensis nuper accepimus, nonnubii Principes, Duces, Comises, Barones, ου alia saeculares Pot sates earundem Constitutionum, caeSanctionum Canonicarum, FLegalium

forsan ignari, caecontra ipsis ab Disicopo, Praeposito, Decano, Capitulo , ciero, sPersonis, ae Ecclesiis , re Ecclesia uis Personis madinis forsan tribas, U Dbestas, ac

alias exactiones Assicitas hactenus extorserunt, es adhue extorquere nisuntur, ae Niam

bona Episcopi, Praepositi, Decani, Capituti, Curi, Ecclesiainum, , Personarum pradictarum inυasierint, arre ierint, occupoerint, nec non occupare. invadere, are

sare , detinere, seisdem siris usibus applicare similiter de facto prasiumerent, inanim rum suarum periculum, nec non Episicopi, Praepositi. Decani, Capituli, Cleri, Person rum , σε esiarum Wias ctarum non modeum praejudicium, atque damnum. Nos in praemissis Dissopo, Praeposito, Decano, Captiuo, Gero, Persionis, re Mesessu praedinis opportune providere volentes, distrationi vestra per Apostolica scripta mandamus, qu

tenus vos, vel duo, aut unus vestram per vos, per altum, seu alios Epistopo, 'Vo-μo cc. contra quoscunque transgreseres, cae violatores Constitinionum earundem,

cujuscunque satus, dignitatis, sexcellentia fuerint, e eaeis defensionis auxilio assissemus . non permutatis eos eontra canonicas, ae legales Conintutiones, s Sanctiones h

230쪽

dis itis, solemuter publieantes faciatis transgresseres, re vioiatores hujusmodi, si, sprout justim fuerit, ac ubi ta quotiens expiaurit, tamdiu excommunicatos, aut an ibemisatos publice nuntiari, donee ab earundem talliarum, collectarum, inpositionum,

Squarumlibeι extorsionum, nec non bonorum Epimpi, Praepossit, Decani, Capituli, Cloi, Personarum, cae GH arum invasione, arrestitione, occupatione, detentione, es applicatione omnino de iant, nec non etiam e Miser restituant eisdem visiopa, Praposto e. praedictis, occasione praemiserum per eos laesis, siu gravatis tallias, gabens, Nexactones ipsas, M etiam bona Disicopi, Praepositi e c. arrestita, occupata, detenta, eae anticasa ipsis, aut qua per se, vel alios illi praetextu quomodolibet receperint, imo υeritis temere, sis uite Uurparint, a st libere. s omnino relaxent, ae in manibus -- siris juraverint, quod de ratero talia non committant, s ea committentibus non pra-sent auxilium, eonfiamm, vis morem, contradictores per rensuram Eees agitam, salia juris opportuna remedia eo sendo, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit. --xitio brachii seularis &e.&c. Datum Constantia IO. Calend. Januarii. Pontificatus nostri anno primo. Haec novus Pontifex Martinus V. in favorem Frisingensis potissimum Ecclesiae atque Dioecesis: Ex quibus prudens Lector facile intelliget, qualis merit eo tempore in Boiaria rerum status. Caeterum qui prolixum illud Decretum voluerit totum legere, illud apud Goldastum Tom. 2 pag. IO . poterit reperire. Concilio finis demum est impositus anno Christi i 18. postquam Sessione XXXIX. pro evitandis futuris Schismatibus constitutum suit, ut a fine ejus Concilii quinto anno i post illud septimo, & deinceps decimo quovis anno Generalia Concilia celebrarentur. Haec paucis exponere placuit, ut Lectori ex more nostro publicum Ecclesiae per id temporis statum ob oculos poneremus. Caetera Acta Concilii recensere non est instituti nostri. Id unum hic adhuc monemus, doctrinam de fallibi litate Summi Pontificis, quam Galliei quidam Doctores ex Sessione IV. Concilii Constantiensis eruere coisnantur , fortassis hactenus a nemine nervosius fuisse expugnatam, quam nuper a Reverendissimo Domino Matthao Petitdidier Ahbale S. Petri Senonensis Ord.n

stri. Unde libellus illius, Gallice primum conscriptus jussu moderni Summi Pomtifieis Benedicti XIII. in linguam etiam Italicam fuit translatus. Eum denique superiori anno R. P. Gallus Cartier latinitate donavit, & typis Augustanis commisit.

Dum haee aguntur Constantiae, Frisin Gerlochus de maldech Canonicus, Ec Custos Frisingensis Ecclesiae anno I 4rs'. nobile praedium ad custodiam ejusdem Ecclesiae donavit. melchenstephanti de iuncto Abbati Leonardo Vlto magni nominis, Fridericus loci Ptior successit anno Christi I 4r6. cui eodem adhuc anno agentibus mulieribus quibusdam veneficis, dum balneo utebatur, haustus medi catus fuit propinatus, unde deinceps lepram Abbas contraxit, & tandem animam emisit. Una Sagarum comprehensa viva sub patibulo tumulum accepit. Catheis diale Collegium Frisingense eo anno Conrado Rotiensi Abbati e granario, quod Frisingenses Canonici Gettingae in Praefectura Schvrabens pro condendis ibidem

Decimis possidet, certum annuum pensium Advocatiae titulo annuit. Episcopus noster Hermannus, ut primos, quos vocant, fructus Pontifici persolvere posset, a Domino suo Parente Hermanno, decem florenorum aureorum millia mutua accepit, & ei Lacopolim in pignus assignavit. Inter Bojiriae Duces eo tempore nova semper ac nova iurgia exarsere. Boehemia quoque surore Hussitarum miserrime fuit exagitata. mencestaus vero

quondam Imperator inertissimam animam efflavit. Martinus Papa singulati gratia eo tempore Collegium S. Andreae beavit, quam alibi exhibemus.

S. II.

sius. varia. N. 3 s. N. 3I6.

N. 3 7.

SEARCH

MENU NAVIGATION