Marci Hieronymi Vidae ... Christiados libri sex cum selectis hymnis de rebus divinis

발행: 1824년

분량: 370페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

custasTIADos Ac sensim geminas humeris assumere In alas. Tum suras gemmis IncluSit, caetera' nudus.

oris multus honos , gratique in corpore motus Haud nostri puerum generis testantur adesse , Sed caeli sob item atque aulae stellantis alumnum. Nec minus ipsa etiam mira spectabilis arte Vestis erat bacis superas illusa per oras. Textile Μaeandro duplici infra eircuit aurum

Admirabile opus. tres hic impune per Ignes' ' Laeti ibant pueri intexti, pariterque canebant Caelicolum regi eonversi ad sidera laudes. Cernere erat mediis acres fornacibus ignes Parcere corporibus , ' longeque absistere flammas. Mirabar tacitus, quum sic pulcherrimus Ore 'Assatur trepidum juvenis. sate sanguine regum Quod tantum irrepsit menti scelus omnia non te Siona movent haud diaec fieri sine Numine certoZ

Ne dubita, nam vera canit sanctissima Vixgo. Jam . nunC Congressus numquam Perpessa viriles .

Concepit, gravis aetherea divinitus aura , Nam pater omnipotcns caelesti .asilavit ab arce Atque . utexum implevit dilapsum Nume' ab astris,

Casta fides nobisi colituri desiste; vereri. Haec vates olim: vestri cecinere sutura, . Cuncta sed obscura implicuere ambage tegentes.

Namque haec illa quidem caeli in Penetralibus altis

Porta ingens clausa aeternum , nec pervia greεsu Ulli hominum. tantum omnipotens DE Us ipse per illam Itque , reditque viam , nec claustra immota resiguat Hanc tibi commendat summi eremator obmpi

92쪽

Coniugio adiungens stabili , sed coniugis usum

Effuge. securum' tecum sponsa exigat aevum, Quamvis tuta DEO iam nunc sit praeside virgo. Sic satus subito in tenues evanuit auras

Pernici liquida arva fuga per nubila carpena , Et simul incussit mihi blandum in pectus amorem. Utque rigor seret rutilo lentescit in igne ,

Sic mihi cor rapido sensi mollescere motu . Consurgo, et veniam conversus ad aethera posco. Meque ipsum incuso amens , et lux reddita menti, Inque dies magis, atque magis eaeli alta patescunt Consilia , antiquis quae vatibus omnin quondam obscuris vera involvens DEUS ostendebat. Haec virgo est rubus ille, procul quem in monte videbat Ardentem vates igni crepitante cremari Corniger, attacta quum nullo innoxia flamma Lamberet, et frondes illaesae tu stirpe virerent. Haec eadem nive e quondam impenetrabile lanae Nimbis vellus era , quum Iate cuncta maderent Imbribus effusis eircum , tellusque nataret Humida ; ni veterum vana est prudentia vatum. Haec mecum; et toto penitus nox pectore abacta est.

Haud mora , prodigiis tantis sarit ipsa fidem res Iam diffusa canit Galilaea' per oppida 'fama Inventam portentum ingens l) in montibus altis

Nuper auum , quae suprema iam assecta senecta Plena viro attulerit sobolis spem , quum tamen acta

Infoecunda illi fuerit, sterilisque iuventa. Tum mihi sponsa , puer caeli demissus ab oris Huc , inquit, mihi praedixit ; nam cuncta recordor

93쪽

Ilaec anus est, haec Helisahe mihi sanguinc iuncta, Cui sextum luna gravidae iam circuit orbem. Nec plura. extemplo placet ire, et stirpe propinquam Visere anum , gradimurque ambo super alta Iocorum, Tectaque Zacchariae petimur procul ardua vatis

Vix primum attigeram limen mirabile dictui

occurrit tremebund anus , intrantique puellae optatos dedit amplexus . DE Us amplexantem Invasit, subitiisque sub ossa repente cucurrit Ima calor , talesque dedit venerata loquelas rLonge una ante alias tu sortunata parentes Tuque , uterique tui , virgo sanctissima , pondus Unde repente milii tanta indulgentia caeli ZUndo h eo assuliit serae tam Clara senectae Tempestas 3 sis ecce . DE I vidisse Pareutem, Et coram assari lectam de millibus unam Dignantem has sudes, mea sine ultro in tecta prosectam.

Nam milii vix primum attiger s haec limina pectus

Emicuit, saliensque utero signum edidit insans. Felix di, a parens , superum gratissima regi , Syncera spectata fide , quae credere veris, Dum tua nondum animo praesagis gaudia , dictis Haud verita es. promissa manent pueri alitis ecce . Certa tibi. jam nunc ades, orbisque aspice casu o caeli regina, li ominum miserata labores. Dixerat; at teneri qualis rosa Plena pudoris , Haud animis elata tumentibus aurea virgo Caelleoli1m regi laudes laetata canebattQuod se tam prope sidereo aspexisset olympo Indignam bonus, atque humilem , nil tale merentem .

94쪽

LIBER I 11.vxsultatisque suos sibi vaticinatur honores Promissos atavis , priscisque parenti hus olim . Ex illo quanta immensum portenta per orbem I orruerint hominum mentes , praesagaque Signa 1 Limina dum vitae omnipotens attiugeret insans, Ι.onga renarrare est mora. iam tunc' Caspia regna Responsis vatum horrebant i jam Nilus , et omnis Aegyptus trepidare , omnes Orieulis et urbes .

Vestri etiam audierant si vera est sema per oras

Ausonias jain iam venturum lucis ad auras Invictum regem , cui passim cederet orbis Regnandus , qui se patria virtute Potentem. 'Eque , suumque genus sublimi inferret Olympo . His tandem certus signis ego, Numinis instar

Plenam utero supplex sponsam venerabax, et ultro

Parebam victum gravidae , et divina serebat Pocula de caelo volucer puer. illum ego saepe Intrantem thalamum manifesto in lumine ,idi. Iamque optanti animo divini tempora partus Expectabam ardens e sed spem mora iniqua trahebat Et saepe haec cupido repetebam pectore mecum e

Si modo , si mihi caelestis se ostendere coram Non fugiat puer ante obitus , quando omnia de se Rettulit ipsa mihi virgo pulcherrima vera . Purpureus flores metite , et candentia plena Lilia serte manu e venienti ad limina' lucis Dona parate DEO , puerumque invisite regem . O mihi si quoque tam lorige suprema senectae Pars maneat , quantum valeam tua conere' facta 'Sancte puer, quum sublata 'semidine. mundum

95쪽

CHRISTIA DOS

Pacabis , patrioque DE Us r guabis olympo Tum pax alma colet terras , pietasque , fidesque , Quaeque labat nunc relligio, atque resurgere ubique

Iustitiam in melius versus mirabitur Orbis . Tum serus in Rices curvas conflabitur ensis , Aureaque incipient mulido succedere secta . Sic ego saepe moras mecum lenire solebam ;Et magis usque animo mihi spes accensa vigebatis Forte recognoscens populos numerare iubebat Augustus Caesar , rerum cui summa Potestas .

Ipse igitur veteris repetebam moetita Bethles , Unde genus duco , quo me quoque civibus urbis

Insererem , nomenque meum , nomenque meorum

Sponsa sequebatur Nagarae ab sede prosecta . Vix patriae intraram muros , et rara domorum Tecta, soporiferis quum nox caelum abstulit umbris.

Est sedes deserta humilem ingredientibus urbem Horrenti culmoque , et earice tecta palustri , Agrieolis olim statio gratissima , siquos Bure procul patrio nox deprendisset in urbe . Namque aliis procul a tectis summota recedit. Huc igitur sessi pariter succedimus ambo

Seu casu , seu sic rector sortitus Olympi, Ut potius reor, et potius sis credere duc . . Natum etenim nou solum exti'ema per omnia vitam Ducere , et in terris indignos volvere casus, Verum etiam tecto voluit sub paupere eundemi Nasei,humilique domo miserabilem et omnium egenum.

Principio in stabulis paudum ad praesepia sisto Quadrupedem, auxiliumque viae, onerumque levamem

96쪽

quem iuxta in stipulis se se locat inclyta virgo.Quippe alia interior domus ulla haud Parte vacabat.

Bos erat a laeva tepidum satis Ore vaporem , Quem pauper campis luce exercebat arator tPauca soli curvo suspendens iugera aratro e Nec sera nisi uocie domum repetebat ab agro Conducto , vitam ut possct tolerare labore Ipse suo, atque famem Parvis avertere natis. Et i am nox medium spatium consecerat horis Quum mihi , qui saxo haerebam jam lumina victus. Somnus abit; ueque enim mersum hunc me altus habebat. Ecce oculos fulgui e novo lux occupat ingens.

Dissulgent intus late magalia , quaeque

Stramina tetra modo horrebant, nunc aurea Cernas.

Exsurgo. aspicio iuxta Praesepia nudum Itisantem radiis illustrem, ac luce coruscum , Quem virgo tenerum in duris modo Pauper aveuis Ediderat nullo nixu , nullo aegra dolore. Astabant taciti hos hinc , hinc tardus asellus , Pabulaque obliti pariter capita alta tenebant . Ipsa etiam radiis fulgebat mater , utroque Poplite subsidens , oculos demissa nitentes, Ab nudum lacrimis parvum spectabat obortis, Tendebatque manus sussuso lumine iunctas. Astrorum qualis facies rorantibus umbris

Post imbrem, siccis Boreas ubi frigidus alis Ingruit, ac eaeluru populans cava nubila dissert; Talis virgineo.species accesserat Ori. iuuid facerem 2 partem subieci ambobus amictus Ipse mei, at inu Olidae subst yi terga hidentifi . n

97쪽

CARIATIA Dos Pro picturatis cunis, pro murice, et Ruro. Caetera Pauperies, noxque intempesta vetabant.

Nec dum clara dies merso diluxerat orbi , Iam conserto aderant Pastores agmine , et antri Floribus, ae variis auxerunt limina sertis , Rustica multifori landentes sibila canna. Ut stabula ingressi , ad praesepia lumina vertunt Summissi , terramque petunt, et Numen adorant. Mirabar mecum tacitus , sama unde per Rgros Haec subito exisset, deque ipsis quaerere coePi.

Unus quaerentem sic est assarier orsus rPastores sumus. in vicinis saltibus omnes Pascimus. insomnem ut nobis mos ducere noctis

Haud partem exiguam , atque gregem servare coactum, Nocte sere media vigilantibus astitit ingens Lux cunctis supra Caput ῆ attonitisque Pavore Ingenti talis vox est audita per auras:

Ne trepidule , viri; vobis nova gaudia porto. Ille piis toties promissus vatibus olim Finibus his hodie natus DEL s. eximet ille Ε tenebris hominum genus, atque in puistina reddet. Illum vicina fas vobis cernere in urbe Εssultum stipula, atque humile ad praesepe iacentem.

His moniti viciuam oculos torquemus ad urbem. Ecce autem volucer pietis exercitus alis Caelestes supra pueri toto aethere visi i

Nubibus impositi liquidas equitare per oras ,

Et mirum in morem celeri proludere coetu . Atque Ohi ter caelum ternis toto agmine versi Lustravere choris, ter lustravere choreis ,

98쪽

LIBER III.

Contentu petiere polum .longe ardua olympi Responsant . laetis dissultat plausibus aether . Talia narrabant, nec se se explere cor ei Insantis iacie poterant, fixique manebant Haerentes oculis, haerentes pectore toto . Fulgebat puer ore, oculis, ac corpore ab omni Divino longe circum loca lumine complens; Qualis puniceo se pandens Ore , rosarum Quum primum dias flos visit luminis oras; Aut ubi sole novo roseis orientis in oris Euituit verni species patefacta diei. Nos vero interea, quamquam indubitabile Numen

Novimus, atque DEUM nec opis, nee Iactis egentem, Parvum alimus tamen, ut mortali semine cretum, Ubera siccantem matris tenerumque fovemus , Invalidumque artus e mortalem quippe creatus Mortali matris traxit de e Orpore partem. Atque ideo , ut veterum mos est antiquus avorum , Imprimimus generis signum: Samiaque putamus Exiguam testa pellem genitalia circum, Addimus et nomen , memoresque Vocamus JEsum, Ut quondam admonuit puer actus ab aetere praepes. Idem etiam quod sit regum de stirpe sacerdos, Gentibus est grajo dictus de nomine CIIRISTus. Quin etiam, quamvis nullo intemerata remansit Concubitu mater , tamen intra tecta morata est , Usque quater denos dum Solis cerneret ortus. Tum demum sacram ὐOlymorum advenimus urbem Cum puero, quo se lustraret regia virgo rToxquatasque arae attulimus de more columbas.

99쪽

stabat sacra serens ait ria ad ipsa sacerdos Succi uctus lino albenti , capitisque bicorni . Tegmine pervigilem adservans penetralibus ignem.

Hunc circum aute aram natorum intonsa corona i

Fuudebant pateris vituli, ut tunc sorte, cruorem, Quem pater , ut sontis populi commissa piaret,

Ilaetarat superum regi, veniamque precatus Suppliciter solitos aris adolebat honores . Circumfusi aderant primores gentis , et omnes iTempora tangebant dextris vittata iuvenci . Iamque levi susum delibans ille cruorem . . Terque, quaterque sacram digito irroraverat aram , Araeque impositam flammam,et septem ordine ire linos,

Linteaque ampla, quibus sacrorum arcana teguntur. Et jank sinis erat sacris, sessusque sacerdos

Cum gnatis dapibus se. se accingebat Opimis. Tunc humili gressu virgo procedit ad alam Insantem lgeFa gestans , dextraque volucres . Quid. memorem, quae signa polo pater edidit alto

Testatus veram hobolem Z quantum ipse sacerdos Horruerit pueri qspectu Z quam mira reponte Ignibus insolitis circumsulsexit aram 7 Ter ιura acc*nsos: venexau , csiniecit in igues , Ter .ubjecta, tholo subito iugons flamma xcluxit. ille tκmeu collo patrio de moxe Volucscsi . . lImmolat intorto , atque essu udens, rite luruorem Porricit et plumas . et aperti gutturis exta , . Solis ah occasu nitidos. eouverzs ad Oxtus, Diffringitque, alas . . tum sacros suggerit igura , . . ' b isceribus. gr to vapor it Super aethera sumo ,

100쪽

LIBER III.

Araque banchaeos flagrans exhalat odores . Ecce hominum subito turbantur pectora casu. Nomen avi Simeon reserens erat obsitus annis, Quo nemo tota urbe suit servantior aequi.

Huic , ut erat longe venturi praescius , olim

Aethareae vis omnipotens promiserat aureae Visurum se se ante DEUM, auctoremque salutis Exspectatum orbi , quam lacis linqueret auras . Iamque erat hunc vitae pertaesum, aegerque senectae

Optabat duros laeto finire labores. Sed spes illa animo cupido usque infixa manebat. Ergo urbi adesse DEUM praesensit Numine plenus, Qualis ubi gressum per agros comitatus herilem Forte canis leporem xi longe seniat odora,

Continuo intenditque aures, atque aera captat Naribus , et coeptum rumpens iter avius errat, Atque oculis incerta serae vestigia lustrans 'Nuuc hos, nunc illos cursus seri, atque recursus Incertus . longe latratibus arva resultant e 1 ιTalis erat senis in templo exsultantis imago . Tum puerum tremulis correptum amplectitur ulnis , Atque arcte premit. hinc lacrimis ita satur obortis Alaete insans virtute , DEI indubitata propago , Μ undi opifer, qui nostra venis, veterumque parcnturii Sponte admissa tui largo lavere amne cruoris, Et Ii quidas aperire vias ad sidera caeli , Exoptatus ades , nee me tua maxima saliunt, , Summe pater promissa. mori me denique fas est. 'Nunc o me nunc ad requiem, finemque laboruin

Corporis exutum vinclis dimittis ut olim

SEARCH

MENU NAVIGATION