Vita beati P. Philippi Nerii Florentini Congregationis Oratorii fundatoris in annos digesta. Auctore Antonio Gallonio romano eiusdem Congregationis presbytero

발행: 1600년

분량: 289페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

nus iureiurani

cramenta coninfirmauit.

sed cum is nihilominus rogatu Annibalis Capuae Archiepiscopi discessum remoraretur, recentibus adhuc eiusdem literis, utqui eum videre cuperet, Romam reuocatur : verum ille ubi nouis impedimentis recens exortis B. Patris imperio no paruit,paucis post elapsis diebus e vita Philippus decessit. Ecdem etiam tempore Petro Consolino,pridie sui obitus apertissime se breui moriturum significasse videtur: nam cum familiariter cum eo colloquens rogasset, sacrum ne pro se facere vellet, illeque id se ij-benter facturum respondisset, quamquam sciret haud opus esse,cum optime valeret, ut pro eius corporis salute precibus insisteretur: sacrum quod emagito, asiecit Philippus,id est, quod a defunctis nomen habet; quid porro his verbis significare voluerit , mors postridie secuta aperte indicauit. Alterum eodem mense admirabilius, Idibus Maijs erat eo anno alter dies Pentecostes Sancti Spiritus in Apostolos immissione celebris cum Ioannem Baptiastam Guerram, quem ego ipse in mei locum, dum rem diuinam facerem,ad curam B. Patris substituera, euocasset Philippus, quotus esset dies mensis rogasset, illeque diem Iduum dixisset ; decimo post die, qui dies erit octauus kal.Iunias,subiecit B. Senex,ego moriar. Cateriim veram seisie ipsius praedictionem docuit euetus;quandoquidem ea ipsa die, post sextam noctis horam e vita migrauit.

Sanctissime moritur. PHilippus interea triduo ante obitum diuina luce,

ac dulcedine uberius serte quam unquam antea delibutus, ut qui se se ad nuptias agni euocari sentitet, Sacrum

232쪽

CDUB ClimVIII. p. Aetatis astr UE ILSacrum incredibili animi l titia, ac voluptate faciebat quotidie .moctauo Kal. Maias, qui dies eo anno & sacratissimo Christi corpori sacer, & eius vitae postremus fuit, rem sacram quasi caneret gaudio, peregit. Initio

sacrificij oculos in villas ad Sacti Onuphrij Templum

sitas coniecit, tanquam aliquid oculorum effugiens obtutum cerneret: porro quid ille tum viderit, eo,qui solus norat reticente, Omnes latuit.

Magnam eius diei partem in consessionibus audiendis consumpsit, multosq; ex alumnis suis ipse manibus Eucharistia muniuit. Hoc perpetuo triduo ubi e lecto mane surgebat, in eo postea nunquam, quod firma uteretur valetudine, nisi noctu stata hora cubare visus est reo vero die, qui vitς supremus fuit, cum illum Angelus Victoriusadijsset ; non viso te, inquit, Pater mi, ut medicus, sed ut amicus: ex eius cubiculo egressus; Philippus,mihi, alijsque dixit, adeo recte valet, ut ne ab hinc decem

annos ita viribus valentem, ut nunc compererim.

Eodem die Philippus morte etsi imminentem sibi diuinitus nosset, vultu tamen laetitiam proeserebat : aduentantes amice complectebatur, Sactorum historias, quas Franciscus ZaZZara legebat, audiebat attentissime: eiusmodi enim lectione magnopere delectabatur. Interea cum S.Bernardini Senen. vita legeretur, venit

ad eum Augustinus Cusanus Card. Hieronymo Pamphilio Rotae Auditore comitatus: accessit ijs paulo post Spinelius Bencius integerrimae vitae vir, primus Politiani Episcopus: Hi diuino ossicio cum Beato Philippo recitato tandiu ibi mansere, dum dies in vesperum in clinaret ; nocte aduentante domum quisq; remigrauit.

Sub horam primam solita Vir Sanctus parsimonia

233쪽

do,sed ne leuissimi quidem morbi leuissimum 1ndicia radeo praeterea laetus erat,vi omnia alia crederes,quam

ipsum paucis post horis e vita migraturum. In lectulo cum esset, satis gnarus adesse sibi supremam horam, astantibus primum dicere coepit, en morimur omnes: Quota deinde hora sit,rogitat; cumq; tertia noctis horam esse didicisset, illico quasi secum ipse loqueretur, dicebat, tertia hora est, sed huic si addatur binae,quimia hora erit, si ternae, sexta: tum ad nos conuersus; abite vos cubitum: haec autem dum loqueretur ita se sortiter gerebat, ut satis ex dictis, gestisque appareret magna eum exultare istitia, ut qui caelestibus iam perfrueretur voluptatibus. Ergo nos, qui aderamus, nihil admodum periculi si spicantes cubitum discessimus: sub horai extam,

vix me somnus complexus erat, cum repente eXcitus,

Philippum deambulare sentior timore perculsus o lectulo celerrime surgo, non minore celeritate semin dias propemodum sola talari tunica ad subuculam compertus accurro,iectuloque insidentem reperio,cui sei ces sanguine, vel pituita ita repletae erant, ut eorun impetus iure,meritoque timeri posset: id ego cum ce nerem, quid sibi accidisset rogo: qui mox,ultima mihi ait, instat hora, emori iam incipio . Caeterum cum solus apud eum essem, nec solus ope indigenti serre possem, ad Alexandrum Alluminatum illico aduolaui : is nulla interposita mora secutus cst me: interea dum medici expectabantur, quoniam vis morbi urgebat,cucurbitulas sine ferro ei admouimus, ad sticationes recurrimus, a brachijs, cruribusque in coepimus,

234쪽

Cissi Gem. III. Pap. Aetatis ars

ecepimus, a thorace abstinuimus, fascia demum ad sanguinem supprimendum coxas, brachia, & crura adstrinximust medicamenta quamquam multa adhibebantur, nullum tamen erat, quod ei prodesset tremedium Philippus respuebat nullum i intra quadrantem horae,aut paulo plus eo pituita,quae in fauces descenderat, manui: fluxio nulla erat, fauces liberaerexpedite , & perfacile currens oratio, mortis periculueum euasisse crederes: sed hςc breuia fuere; quandoquidem ille ad nos conuersus; si alia, inquit, vobis medicamenta non suppetunt, manete, quippe quia cum morte iam luctari incipio. quibus dictis, ut sibi ipsi vacaret,conticuit. Verum quo plus supremis appropinquabat, hoc magis se morte cotemnere palam indicabat astatibus, s per lectulum .n. ubi iacebat,quasi eam ad pugnam prouocaret ,sedentis instar alleuat se se: durauit tandiu in eo habitu corporis, in quem se tum composuerat,d nee spiritum halavit. Aderat iam Philippo suprema hora,cum Patres Omnes accurrunt, & quem paulo ante vivum, atque incolumem reliquerant, pene mortuum praeter opinionem

offendunt: Hinc lacrymς illico cunctis cadere incipiunt prae dolore quasi pueris. Tanti viri iacturam nullus erat, qui non Iugeret; de quis morientem Philippum intuitus lacrymas tenere potuisset de qui selipsius oblitus nihil amauit magis quam alijs prodesse.

Interea Patribus communem parentem insolabiliter plorantibus, eius animam Caesar Baronius Iacrymas precibus miscens Deo, Sanctisque de more commendat:quo peracto adminitus a medico, Philippo Vitae lib. Tertius. Ff mortem

235쪽

aa. Cisini GemVIII.Pap. Aetatu U L in ortem instare,ad ilIum mox conuersus; heus tu, ater init clamare coepit : quid causae est, quod nullum n hi erbum dici stalloquatur quaeso , Pater filios,quos Christo tanto labore genuit aeripiat rogo,filijs tantum desorem, aut minuat saltem:vbi benedictionem filijstribuerit Pater,ium eorum minuet dolorem. His Phi- Iippus auditis,oculos confestim in caelum tollens alia quantulum orauit pro filijs: supplicatione completa uastantes intuitus, quasi sua eos benedictione muniret,nullam pastis vel minima membrorum distorsi nem,sine ullo molestiae signo ipsa iam morte,cuius cς- teri vel nomen horrent, fortior, placidissime essiauit animam,octavo kalendas Iunias: erat eo anno dies sa- ' cra Corporis Christi solemnitate celebris, intra hora sextam,ut praedictioni responderet euentus, anno D mini millesimo quingentesimo nonagesimo quinto. Iesse ChriHi anno Clem. VIII. p. anno

Multis vita functus paret.

mento reiaaii furata

Eo ipso momento,quo Philippus expirauit, mutis ostendit sese. Virgini cuidam, quae pietatem egregie sequitur, se simulac e vita decessit per somni u obtulit: sed semin de nescio quibus scrupulis sermonem cum eo in longius protraheti ; sine me,ait,in itinere enim sumsatis ia,&plusquam satis illi alumnos suos significabat me

remorati sunt. Haec effatus sublimis abi jt. Hora eadem, atque etiam puncto temporis eodem Virgo altera Deo sacrata vidit in quiete Beatum P trem candida veste indutum, cauesti micantem luce

duos inter iuuenes medie qui sibi diceret, ego ut via des

236쪽

des ad meoru laborum prςmia in o lum evehor:tu ergo cura pro viribus, ut Quam coepisti vitς rationem,adobitum usque teneas: id enim si feceris, eiusdem mecum felicitatis particeps eris nec est quod metuas, ego pro te Dominii precabor assidue: et his dictis, ab oculis abijt.Tum virgo somno excita simul admirabunda,

simul l la ubi diutius, quid id visum portendat, frustra secum animo agitat;tum demum quod reliquum erat noctis tota in eius rei cogitatione defixa traducit insomnis r sed albescente die, ut nuntius venit, qui

diceret Philippum ea hora obijsse,qua. Virgini oblata fuerat visio, intellexit mox semina quid nocturnum visum monstraret: Quamobrem hilarior facta Philippum

ex eo die tanquam sanctissimum virum Beatorum coe-

tui iam ascriptum magis,magisq; suspexit. Vir quidam pietate nobilis, cuius nomen, ne eius modestiam offendam, silentio prς tereo, qui in una ν nidisisse . . ex Ciuitatibus Italiae domicilium habet, quae ab Urbe millia passuumcirciter centum distat:hic eodem momento, quo Philippus cessit e vita, incertum in tio,vigilans,an somnias, Beatum Patrem dilucide perspicueque vidit,qui sibi diceret; pax tibi frater, augustiorem in locu mihi nunc iter est: vix haec effatus erat, cum is somno experrectus, haud la dubitans quin non dormiret, eudem sibi videre uidebatur,qui laeta fiote,

ac vultu, illas frequenter iteraret uoces, augustiorem nunc peto locum, ad amoeniorem locum nunc pergo r& his dictis ex oculis elapsus est. Corpus in Ecclesiam aduebitur. PHilippi interea corpus de more lautum, ac sacer

dotali vestitu rite indutum Patrum humeris ad Vitae lib. Tertius. Ff a Ec-

237쪽

Ecclesiam sub horam noctis septimam defertur:Feretrum prosequebantur omnes e Congregatione; qui in eo gestando impediti non crant,corpus ardentibus cereis cingebant. per viam psalmi per vices canebantur :i id erat spectaculum,ut lacrymas cunctis cliceret. Vulgata Philippi morte maximus confestim omniuordinum hominum ad eius corpus visendum concursus ifieri coeptus est:qui veniebant,iucundissimo Beati viri aspectu neque animos, neque oculos satiare po

terant .

Venerabantur S. Patris corpus in se retro iacens

Amplissimi S. R. E Cardinales, Archiepiscopi, Episcopi, omnisque generis Praesules, Religiosi, Principes viri, semin que primariae quamplurimae . Nemo accedere visus est, qui sacrum Beati senis compus no veneraretur: seretro circumfusi qui aderant iucundissima Philippi specie , memoriaque semetipsos mirifice pascebant: nec defuere qui assiduis lacrymis , crebrisque singultibus tanti viri obitum, tanti pare

iis iacturam misere lamentarentur: neque tam duro quisquam animo fuit,quin venerabsidus maximo pietatis affectu eius manus exoscularetur,sacra'; reliquias Rosarijs, manu,osculoq; cotingeret. Videre erat sanctum corpus totum rosis,floribusque constratum:qui mox a confluente multitudine ablati , domum pietatis ergo exportabantur; nec tot Patribus rosae erant ad illud exornandum , quot erant , qui eas sibi ad morborum remedium auferebant. Mirum erat praeterea quantum omnes certati paululum saltem vestis habere contenderent, ut reliquiarum hominis Dei aliquid apud se retinerent, nec tantam Patres adhibere diligetiam qui vere in eo custodiendo

238쪽

Christi Cym. VIII Fq. . a a stodiendo,ne quid surriperetur,quanta fatis fuisset, ut postea cognitum est. Interea nocte aduentante clausis sub tertiam horam Ecclesiae valuis defuncti corpus tum inspiciendi, tum exenterandi causa dissectum est sectioni interfuere u cati a Patribus Angelus Victorius, Iosephus Zerlatas medici, Marcus Antonius Bellus, Alexander Allum, natus horu administri: interfiterunt e nostris Germanicus Fidelis,Iulius Savera, Ioannes Baptista Guerra: ex externis Franciscus ZaZZara, Spinelius Bencius, N., . , si is . alijque: sectioni ego non adfui,non modo quod id spe- conroctaculum sustinere haud potuissem , sed etiam quod ' Vt repentino morbo initio sectionis opprimi me sensi. Illud inter sectionem mirabile accidit, in quo maxime Deus illius confirmasse virginitatem mihi uidetur. Conuenerant iam eius corporis exenterandi gratia se- ctores. aderant multi ex Patribus,cum defuncti corpus

quo dissecari facilius posset,denudassent, exaguis illius corp his manus,& spirit testituti miru dictu supra naturae uires h moueri, easq; corporis partes , qua .- uindecorum ostendi uiuo fuisset,occultare coeperunt id Lyectaeuis in.

cum semel, iterumque fecisset quo praesertim tempo- ri re corpus mouere opus erat exclamauit Angelus ./Victorius,qui id aduerterat,clarissima uoce, ut omnes qui aderant, audire possent; O egregiam hominis puritatem l o castitatem eximiam l Videte quaeso uirum, quem anima defecit , sua sibi tegentem vo

Idem quoque accidisse prorsus dum eius lauaretur

corpus,a Patribus,qui interfuere obseruatum est. Aperta anteriore parte thoracis inuentae suere, mirantibus qui aderant sinistri lateris costae duae mend

239쪽

la, ut vocant, fractar: erant hae quarta, & quinta. fra ctura in anteriore parte pectoris apparebat , ubi costae

in cartilaginem desinunt: costae adeo eleuatae erant, ut eas pugni magnitudinem non aequare modo, Veriun- superare etiam profiterentur omnes e ren)edium profecto id fuisse diuinum quis neget ρ quo palpitans cor non letderetur: nam neque lapsus, neque percussio, neq; vis vlla praecessit unquam, qua id estici potuisset,

neque dolor quantulumcumque minimus fuit, neque inflammatio exorta. Hanc ipsam porro costarum πω cturam contra omnem medicinς rationem totos quinquaginta plus annos absq; ullo sensu doloris sustinuit. Habuit ea initium a nimia liuini amoris vi, summoq; cordis eius ardore, quo inter contemplandum vel maxime afficiebatur. νώ. . ί abi. Haec medici' diu, multumque animo agitantes ,innius Portus, eam tandem unanimes venere sententiam , ut iurati hi, k, verbo, scriptisque affirmarint eam costarum fracturam Beato Patri diuinitus contigisse, idque mul's deca subμ δ - sis; primum ne contemplationi vacans ex diuini cal ris vi , abundantiaq; repentina morte extingueretur; ' deinde ut Cor ardetissimos amoris aestus sustinens a . - - gustiorem sibi locum acquireret; tum ut pulmones facilius , ac praeter consuetudinem dilatarent se se : p stremo ut beneficio loci augustioris tantum noui aeris pulmones ad cor deserrent, quantum ad illud refrigo. ' randum satis esset. ra m .diei, qui Aperto Thorace nullum in praecordijs vitium' apparuit . Cor cum in j iceretur,magnum apparuit,& mu- Iosephu Z. M. sculosius ultra qua esse soleat: a calore. n.ob struentiu

. ... zἡὸ is spirituum. Vim supernuente ita effectum esse Andreas Eis .... Cqsalpinus, atque Antonius Portus iurati publico i

stimo

240쪽

stimonio confirmarunt. Vena deinde arteriosa ut a medicis,alijsq; ex astantibus accepi cuius actio est sanguinem ad pulmones serre, quo ibi attenuatus cum aere ad sinistrum cordis . ventriculum eius nutriendi, restigerandique causa transserri possit, duplo maior reperta est, quam natu ra soleat: ea quandoquidem Philippus frequentius uti opus habebat ad nouum aerem, nouosque spiritus ad cor deserendum,quo caelestis ignis summos illos ardores, quibus astidue abundabat, sine valetudinis detrimento , ne dicam mortis periculo, sustinere potuis

Corde dein, cuius incisa cutis sitit, inspecto,inperi- k' . . cardio, quod veluti'capsula illud inuoluit, Angelo Victorio, & Iosepho Zerta testibus , aquς nihil repertum fuit, quam ardore contemplationis consumptam fuisse nobilissimi medici iureiurando firmarunt. In ventriculis autem, quorum partes duet sunt in utramque partem sits quasi aures duς, duo sinus,seu ventriculi, nihil sanguinis, eodem Leria auctore,arparuit.

Absoluta demum pectoris inspectione sine graui

odore, sanctum relinquitur corpus intestinis vacuum: Haec,nempe cor, pulmo, iecur, lien,& exta, catino terreo inclusa in sepulchro sepeliendis Patribus coinructo condita sunt, terraq; obruta: illud vero ad sequentem diem, quo populo satisfieret, in Ecclesia omnium oculis expositum relinqui oportuit. Concursus postero die facti prioris diei concursum Ionge, multumque superarunt: quo enim magis Beati Patris obitus diuulgabatur, eo fiequentior ad cum visendum omnium ordinum multitudo confluebat.

SEARCH

MENU NAVIGATION