Vita beati P. Philippi Nerii Florentini Congregationis Oratorii fundatoris in annos digesta. Auctore Antonio Gallonio romano eiusdem Congregationis presbytero

발행: 1600년

분량: 289페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

etiam accessit,ut orta mox inflammatio sinistrum oc tum rubentem iam sanguine infestaret grauissime: a cersitur medicus; morbo aptantur medicamenta; ieci frustra fiunt omnia; quandoquidem is oculus deterius habebat in dies: ab alijs itaque rebus petendum ubi esse auxilium aegra virgo decernit, idest B. Philippo, conceptaque spe sanitatis eum vesperi orat, ut qua eit potestate, & misericordia,medicinam faciat, tum laeto oculo eius admouens imaginem cubitum pergit, corripitur somno: cxpergefacta se plane per sanatam com tinuo intelligit, toto co morbo discusso. Hoc ubi mane medicus, alij que vident,stupore ait, ciuntur; Archangela interim Philippo, a quo te beneficium accepisse laetabatur, gratias quantas maXImas potest, agere non cessat. Simili beneficio multis in locis affecti non pauci, quibus cum aegrotarent grauissime exigua spe valetudinis,melius est faetiimi sed n5 possumus singula Beati viri miracula recensere . Miracula igitur ad oet is rei iura- ginta silentio praeterimus .In his, ut caetera sileantur, moribulidos habemus decem,surdam ' feminam Vnam k'h ' μ Theodosiam Lucatellam Faventinam. Iuvenem prae ri cep vi 'terea, quem ille dum viveret, ad percipiendam, ciniendamq; virtutem adiuuare cupiebat , cum Q alaerm Mi . non audietem monstri horribilis fiat pectu in illum mi-ΡZup rabiliter immissit perterrefecit . . v umisi. si Eodem anno Alphonsus Vicecomes Ceruiae Epi-

z. ἡ, scopus, qui subinde in Cardinalium Collegium in

istreo sestrius cooptatus, vestem holosericam villosam , cocineam

et Vi ' eu spolijs SinanTurcicq classis Presecti,opere phrygio sane mirabili,flosculis aureis, atq; argenteis pulchre, sciteque distinctam Philippo donum tuli P. e

t ius esse

272쪽

VIRTVTITUS.

V M superioribus libris de quibusdam Beatis Philippi virtutibus, ut sese occasio dedit,

sermo habitus sit,nuc de caeteris cursim dicendum. Ab humilitate igitur initium faciam de qua etsi admirada praedicantur multa, eX eis truinen ne longitudine sermonis lectorem taedio afficiam pauca seligam, quibus narretur aliquid. Humilitas.

HVmilitatis studium in eo eximium fuit: hanc

perpetuo amauit,hanc amplexus est,hac costan- ter tenuit: humilitate virtutes conseruari, contra ea

perdita deperdi,destruiq; omni asseveratione affirmabat, hac ipsam praeterea alijs comendare consueuerat,

caeterarum caput, sontem, custodemque uirtutum.

De se ipse, suisque rebus ita abiecte,& demisse semtiebat,ut se mortalium omnium infimu putaret: nihil perserebat, audiebatque grauius, quam se coram la dari, ac sanctum dici, hisq; respondere solitum scimus fixit Deus, ut is sim, quem dicitis. o me miserum l Quot uirgines, quot rustici homines apud Deum maiorem Philippo gloriam consequentur*nullarum prorsus uirium, nulliusque sanctitatis se esse praedicabar. Cum se stipatum ciuium agminibus, cum stud ijs hominum florentem uideret, affici se summo dolore di-χebat. quod excitae de sua sanctitate hominum opinio- mi non responderet: quid cesin caulla erat,quod tanto cum animi sensu, ac dolore in illas persaepe uoces ue

273쪽

a sa

rae humilitatis indices irrumperet Nihil unquam

egi dignum beata vita: sentio me unum esse ex omnibus Deo ingratissimum, & omnes mihi esse ad uirtutem ,ac pietatem incitamento. Aeger dicere solitus erat ; si uita superstes erit, ad meliorem frugem me conuertam; Diuinam potentiam satis mirari non poterat, ut quae eius opera, cui nulla ut dicebat, unquam fuere uires,ad animorum conuersiones usa sit.

Congregationis auctorem, ut erat , se haudquaqua iactabat :quod dicebat, hanc Societate condidi,quod multos a miserabili errore ad uerum salutis iter reii caui, ne putetis id mihi tribuendum esse, imo in hocae meam imbecillitatem magis, & diuinam potentiam agnoscite, quae uilissimi famuli opera, & nihilo ut ipse aiebat perfecisset haec Omniar quod factuna est, Deus ipse secit; nunquam Congregationem instituere mihi in animo suit. Rogatus postremo uitae tempore, ut Martini instar Dominum in hanc sententiam rogaret ; si populo tuosum necessarius, non recuso laborem: absit a me, n-

festim respondit,ut ita orem non enim is ego sum, qui mortalium saluti prodesse me posse confidam. Baronio, qui eius consessiones excipiebat,id sibi ex animo dolere dicere solitus erat, quod tanti ab hominibus fieret; illud adiungens frequentissime se Dominum rogasse, ne per eum miracula patraret: quod si

aliquod fieri obtigisset, id non sibi, sed fidei illorum,

qui experti erant, acceptum referendum esse.

Ex hoc ipso fonte sui ipsius despicientia fluxit, qua mirifice in omni uita delectatus est . honores, dignitatesque quam qui maxime, omni tempore fugit: sci bat

274쪽

Virtutibus. asybat enim nullos honores animum satis explere, bea. tumque efficere: praeter paupertatem enim, & sui ipsius despicientiam, rerum omnium contemptum, Vitamq; priuatam, nihil sibi repererat,quod placeret. Admiranda quamqua agebat,admirandus tamen videri noluit. Eius rei illud certissimo est argumento. quod magna cum operaretur, stultitiae simulatione instituto suo tegens sapientiam, hominum plausus subterfugiebat, Apostoli sentetia secutus; Qui Vult sapies cc. Aissis. esse,stultus fiat.O hominem verE diuinum i qui magis

bonus esse magni Ephrem Syri'imitatus exemplumo, quam videri voluit, amauit,omnioue Ope contendit. νriis, Nus , Verborum simplicitate delectanatur: composita , blanda, atque aulica verba minime cupiebat; secum enim sine suco,more maiorum agi volebat. WAegre admodum serebat, cuiusque ordinis homines etiam infimae sortis vel aperto capite coram se stare,vel ad manuς sibi deosculandas accedere. Tandem ut ad pauca redeam, ac mittam multa is,

quae enarrare possem lectu, scituque dignissima: Hoee firma eius erat intentio, hoc animi propositum, ut

n5 modo amicos externos, sed domesticos etiam seria iocis interdum permiscens,quantum posset, suam colaret sanctimoniam. Paupertatis amor.

Γ Aupertatem & Iaicus,& sacerdos perpetuo coluit.

A Florentiae cum esset, magnam rei familiaris iacturam,quam repentinum incendium abstulerat,constanti animo tulit. Romam ubi venit, nihil unquam neque a suis, ne-Vitae lib. Tertius. LI que

275쪽

as De B. Philippi

que ab aliis petijt, paupertate ipsa ad frugem captandam usus. Paupertatis demum quanto desiderio teneretur, &in adolescentia significauit in contemnenda auunculi haereditate,& in ultimo vitae tempore,cum oraret Deuassidue, ad eum paupertatis statum ipsum adduceret, Vt nummo argenteo egens non reperiret,qui illi daret; quod tametsi consecutus non est, meritum tamen eius

rei apud Deum, quod operi respondet, non amisit.

Orandi assiduitas.

ΡRecationibus intentus ea assiciebatur voluptate, ut si libitum illi suisset, nunquam ab orandi studio cessasset: Hinc quod habebat vacui temporis, totum obsecrationibus impendebat ; quinimo Hue staret, siue sederet,siue inambularet, aut quid aliud ageret d mi , sorisque, orationi ita deditus erat, ut non solum quicquid in se erat corporis, & cordis, verit etiam operis ,& temporis precationi dedicasse vide

retur .

orandi assiduitate illud consecutus erat, ut Iam partςretur niagis diuina quam ageret. Deo ubi per contemplationem se coniungere volebat, eius amore vulneratus, hominis instar viribus infirmis , Iectulo plerumque cogebatur decumbere, facieque ad caelum versa, & spiritu psallebat, & mente rcumque in meditatione eius exardesceret ignis, totus, ut dictum alibi est, commouebatuae, totusque vi flammae caelestis incalescebat. erat eius corporis infirmitas

si diuini Amoris vim imbecillitatem dicere fas est quae ex diuino , caelestique ardore procederet, non Vbrium

276쪽

Virtutibus

assrium imbecillitate. Mos illi erat vel orationem ad multam noctem protrahere , vel totas etiam noctes insomnes producere. Loca ab arbitris remota, sublimiaque, utpote comtemplationi aptiora libentius incolebat. Donum lacrymarum

L Acrymis adeo abundabat, ut in singulas propemodum preces confestim erumperent.

Ex Christi Domini Nostri vitae, mortisque meditam tione tantos percipiebat luctus , quantos ferre vix posset. Aliorum delicta non secus ac si sua essent, deplorabat grauissime. Acerbissimae Christi mortis nomen audire vix potωrat, quin fluerent ex oculis lacrymae. Ei demum fletui perenni quidem, atque uberrimo sese dederat, ut qui illum ita deflentem deprehenderint, pro miraculo habuerint, eum oculorum aciem non amisisse. o Sed absoluamus caput hoc exemplo. Gregorio Decimo quarto Summo Pontifice grauissime aeger cum esset, cyathum succi gallinacei,que manu tenebat, ori nunquam admouere potuit; namque repentina de Christi Domini nostri morte cogitatio adeo eius per cussit animum, ut illico magno cum lacrymarum imbre clamaret: Tu mi Christe, Tu, qui Dominus es, in cruce, ego qui seruus, in lectulo tu sine ministris,consolationibus spoliatus in cruce pendes, ego hic in

lectulo iaceo tot stipatus filijs , qui mea solius soliciti sunt causa, ut me unum expleant i & haec cum diceres Vitae lib. Tertius. LI a ID

277쪽

De S. Philippi

lacrymas,quae ubertim ex oculis manabant, iletumo cum singultibus cohibere non poterat.

: i l. r. u 2 EA erat animi mansuetudine, ut irasci nesciret: suos,aliosque ubi opus erat,maxima lenitate , dexteritateque corrigebat: ad eam quidem, ut uno verbo absoluam, animi moderationem deuenerat, ut ipsos irae motus compresserit,vicerit,compressosque in sua habuerit ditione,ac potestate. . Si quid praeciperet, roganti similior erat, quam i benti; nihil enim aspere imperabat: quippe iubere sic selitus erat: hoc agito: fac amabo te isthuc : hoc ego pro te faciam, si tibi graue videtur; vellem tibi hoc munm imponere,quid respondes Amicos tam domesticos, quam externos ita laeto intuebatur vultu, ut vel ex hoc uno quiuis facile cognosceret,quae esset eius erga omnes humanitas,quae- .ue mansuetudo. Vultus hilaritate omniu ad se animos comitatis dulcedine adiuncta alliciebat. - Cum ijs,quibuscum erat, iucundos temper, gratosque miscebat sermones. Verum in his rebus, quod arduum est, id a Domino munus acceperat, ut quicquid vel faceret, vel diceret , totum sanctimoniam re

ORnauit Deus Philippum summa prudentia,quae

maxime rebus ad Dei gloriam agendis, atquet consilijs dandis eminebat. Hanc illevirtutem ut Occultaret,simplicem se, stultumque simulabat ut tan-

-ii a ita . n et . . . . i dem

Mansuetudo .

278쪽

aiaest Virtutibus. a s dem cum Apostolo diceret r Nos stulti propter Christum. Hoc ergo unum manibus, pedibusque obnixe conabatur, ut summam prudentiam specie quadam assimulatae simplicitatis, atque stultitiae tegeret.' Tanquam ad magistrum, ducem, auctoremq; consiliorum ex omni hominum genere ad ipsum confluebant quotidie . Illum e prima nobilitate viri, illum Religiosi,illum Principes de rebus grauissimis, ac plane dissicillimis considebant. Consilia, quae ille dabat,non prudentiae magis pie na, quam salutis erant. In dignoscendis animis hominum, promouendisq; ad Christianas virtutes prudentia valebat plurimum, unumquenq; regebat, cuiusq; naturae primum habita ratione: ad omnium quippe voluntatem, ut omnes ad Christum alliceret, se se,quoad liceret, accommodabat. sua quippe, ut aiunt, escae quenque piscari contendens.

De spirituum discretione, deque affectibus moderandis scientiam habuit maximam, ex qua eius in rebus spiritalibus iudicandis, ordinandisque dignoscebatur peritia, subtilitas,atque perspicacia. Harum rerum plurima habemus exemplar sed cum de omnibus longum sit dicere, ea missa facio. Multus essem,ac taedij plenus, si per singula virtutu genera ire vellem, eo vel maxime, quod quae alibi dixisse me memini, iterare cogerer . ergo in id vitium ne incurram, taceo hominis virginalem integritatem , in aduersis tolerantiam, in susceptis negotijs constam tiam, demumque caeteras virtutes plane heroicas. - Vnum hoe adi jciam de illius in proximos charitatec de eius enim in Deum amore satis iam a me dictu est

279쪽

asst De B. Philippi

tanto peccatores ad Christum adiungendi flagrasse

desiderio, ut postremo vitae tempore flagellis se caedere, poeni'; voluntarijs affligere, eos modo Christo lucraretur,cuperet: fiagitiosorum hominum ita frangebatur misericordia, ut eos intuitus se continere noquiret , quin multas profunderet lacrymas internarcharitatis prae larissima testimonia.

Atq; haec de Philippi vita dicta sint satis,cuius narratione hoc anno Iubilei millesimo sexcentesmo Deo iuuante cocludimus;anno inter csteros insigni,& m morabili, tum quoniam hoc tempore maiora quotidie Romanorum ciuiu, Principii virorum, Praesulumq; insignium opera pietatis existunt: tum praecipue quod Clementis Octaui Pontificis Maximi in excipienda ex totius Orbis terrae partibus confluente ad Vrbe multitudine , subleuandaq; pauperum peregrinorum in pia paterna charitas Ciuibus iam ante notissima,nunccxteris gentibus, ac nationibus magis, magisq; inn tescit: Ad quorum etiam commoditatem nouum aduenis Sacerdotibus hospitiu aperuit: ibi eius,cuius ubces gerit,exemplo,conuiuis frequenter pedes abluere,

abstergere, deosculari etiam, & discumbentibus illis mensae benedicere non dedignatur. Sed haec leuitera nobis percursa aliorum industriae exactius perseque da relinquimus. Respice tu interim de caelo Sancte Pater ste enim nunc alloquor ex illius Montis celsitudine in huius Vallis humilitatem dii ex illo quietis, & tranquillitatis portu, in calamitosum hoc mare,di vide illis benignis simis oculis,quibus huius saeculi discussa caligine clarius omnia intueris,et perspicis,ct visita custos diligetissime vineam istam,quam posui t,et plantauit dexte-

280쪽

ietis

vitae nostrae deserimus gubernacula, r iri alto collocatus auer uitae nostrae deserimus guuernacura, rege nauiculam illum aeternae selicitatis portum peruenire possunus.

Libri Tertij Finis .

SEARCH

MENU NAVIGATION