장음표시 사용
5쪽
authore recogniti , compluribusque in locis aucti, ad Henricum Franciae Regem Christianissimum.
EDITIO POSTREMA PAR Is II S, Apud Andream mechelum , sub Pegaso,
6쪽
CAutum est anthoritate Regia, nequis alius praeter Andream mechelum iuratu in alma Parisiensi Academia Librarium hosce Ioan. Fe neth Ambiani de abditis rem causis libros duos, postremo ab ipso autore emedatos, ante decennium ab aeditione proximum, in hoc Francoruhegno imprimat, neve alibi impressos vendat: Ac si Regirum diplomatis sententia operis initio praefigatur, finive postponatur, ut omnibus clarum , notum,indicitam habeatur. Secus qui faxit,& libris ipsis, dc mille librarum Paris . multa poenas pendito. Datum Rhemis,Regio consensu sub signatum , D o. Villamoro supplicum libebiorum magistro praesente.3ad. Iun. I J J T. Coignet.
7쪽
I C v I unquam scriptori Christianissime Rex,mihi certe uni cunctandi mul tumque dubita li occasio incessit, num has de abditis rerum causis lucubrationes diu stippressas ra apertum proferrem, par rerque in ulgus emanare.Id enim saepe mihi in animo versabatur,non leuis esse momenti in a te omnium praestantissima, & quae in totius humani generi, salutem comparata sit, abs rusum quiddam&recoditum depromere,quod a vul-
8쪽
gari genere philosophadi, & a popularibus sen
tibus abhorret. Non paucos idcirco esse,qui sue dendi artem veterum labore inueniam satisque consummatam rati, non Vltra progredi conten dant , velintque posteros omnes uno quasi filo
deductos , iisdem semper vestigiis insistere , de quibus nefas sit, vel transuersum (quod aiunt
unguena decedere. Viam illi prorsus obstrinunt inueniendis nouis , & eos impudentiae grauiter accusant, qui in eo omne studium collocarunt, ut aut nouum quippiam conderent, aut traditas ab antiquis artes iam quasivetustate collapsas fulcirent,aut illis adderent, quae partim diligentia, partim aetate essent progrediente consequuti, quae temporibus magis quam scriptoribus de fuerant. His ex causis ab hac editione deterreri poteram, Omniaque lubens silentio obruissem nisi quae de re medica seorsum a nobis tradutur, hanc quasi interpretationem desiderarent, sine quibus obscura illa manerent, de no satis tuta ab improborum voce. Caeterum si hanc vetustis. simi philosophi viam tenuissent, ut semper maiorum pressis vestigiis antra eos de terminos sub sisterent, neque penitus in intimam naturae cocgnitionem penetrarent, demersa adhuc lateret multis in rebus veritas: Sc vix dum ullum in ab , ita naturae scientia lumen effulsisset. Si omnem laborem poster collocassent, ut eas solum artes de disciplinas exaedificarent, quam fundamenta priores iecerant, nunqua tam multa disciplina
9쪽
PR EF ATIO.rum copia creuisset Si quae in veterum mentem non Venerant, iuniores non aperuissent, neque illorum industriam suis vigiliis excitassent: noua ingenioru lumina minime lucerent. At quo niam philosophis alia via aliaque studiorum ratio placuit, neque obtrectatorum lingua, neque veterum ornata grauitas, dc amplissima authoritas posterorum quenquam a scribendo deterruit : omnes certatim sic elaborarunt. ut aetates prope singulae, magnam Sc authorum nouorum de artium copiam profunderent. A tque vi interim de hac nostra syncere loquar, disciplinae 3c
artes quae annis prope mille ac ducentis sepulotae fuerant, aut quae verius extinctae occiderant, iam plane reuixerunt, pristinum, ne dicam in iorem , splendorem adeptae , ut nihil fere docto illi seculo debeat haec aetas inuidere. Dicendi ratio summaque eloquentia nunc passim florescit,philosophiae genus omne excolitur: musici, geometrae, fabri pictores, architecti sculptores, aliique artifices innumeri sic mentis aciem ex tulerunt , ut artes quique suas praeclaris magnificisque operibus exornarint, quae vetustioribus illis uno omnium ore celebratis nihil cedant. Neque inuentis solum ornamenta de incremen, ta adiunxit temporum excursio, sed dc artes nouas protulit, ad quas priorum nunquam vel inis genium vel industria penetrauerat. DemetriUm admirata est antiquitas, atque illum ab reperta
machina quadam bellica, appellauit obsesstorem.
10쪽
Quanto ampliore nomine donandi nobis stat hoc seculo machinarum inuentores , quibus ab ardenti quasi bombo,nomen bombardarum est
inditum i quae dii boni, quanto vel ballistis vio
lentiores, vel tormentis rapidiores, vel catapultis concitatiores feruntur Arte librorum chalcographica quid utilius ad omnium distiplin
rum propagationei at illam protulit nostra haec aetas, Vc & paulo superior, cerae, corticis, aut papyri vice, chartam hanc quam fabianam primi appellarunt: atque istorum ope in tantum fastigium evectae fiant literae. Quis ignorat non tam nouarum rerum desiderio quam nauigandi peritia, classe perlustratum Oceanum repertaS Insulas intimos Indiae recessus apertos maximam continentis ad occiduum partem , quam inde nouum orbem appellant, priscis ignotam, nomstris magno suo comodo cognitam fuisset Haec, ut cuncta astronomica, Platoni , Aristoteli, veretustioribusque philosophis non satis perspecta,
Ptolemaeus dein plurimum auxit Sc illustrauit: qui tamen si nunc redeat, Geographiam non agnoscat,adeo nouus orbis inductus videtur huius seculi nauigatione . Ad quam nos non dico
adiumentu attulimus, certe excogitauimus horarum aequinoctialium obseruatione, qua ratio,
ne quacunque sis orbis regione, illius eam possis internoscere, quam Geographi appellant longi tudinem. Quod quidem de fontibus antiquo, fum non hausimus, sed de nostris rivulis primi