장음표시 사용
2쪽
iad Serenis imum Principem Caesarem Ignatium
ERENffs1ME PRINCEPS. Antiquis mos fuit udicinae lamenta Apollinis Templo in tabellis appendere, SEREN. PRINCEPs, quapropter soc via non n a continens reperta, sed novo sive frumini fundamento, Tuo Seren. Nomiia consecrare decrevit, ut huic Celsitudo messa dignetur Apollinem esse, dum in omnigenae minutis illendore, in sicientiarum promoti ne , o Japientum existimatione tale e declarat.cum hac prefisagemma in fronte ΔΗ tamen reti tum meritis cunis, hoc solues ardenter exopta, quod hoc in meae humili FG
3쪽
1me siretitutis resimonium excipiat, quam benignismis complexibus, non meis meritis, sed Tuae Sereni sit me originis . extrema humanitatis debitis sibi deminxit; quando ad suospedes me recipere dignata fuit, ubi sirictiori viinculo omnes animi mei potentias es4b busibi subiecit, omnium minutum agmine facto, quo non solum ad ornamentum ,sed ad teram 'licitatem animum fluum munit, ut mere dicere liceat , quae divisa beatos ciunt, in sie collecta tenere. Doni paruitas subiectio tanto honore frui non prohibebit, dum Cel itudinis V estrae generositas, Alexandri aemula, in don militate norit diseinguere, . acceptare extremam animi demotionem, perquam toto tempore mitae gloriabor vliere Celsiitudinis Vestrae.
4쪽
4M Lectorem. MIraberis forsan , post assumptam Conciliationem Veterum & Recentiprum opinionem De Febribus, statim hunc Tractatum in eadem Materia, huic fundamento Al-
kali & Acido superstructum presto
Commiserim , quas ab intento in alio opere deviaverim: scias tamen hanc opinionem in piaemisso tractatu non Esse exclusam, cum sententia Sylvii dele Boe,ibi ponderata,hoc fulciatur, fundamento, Et si scire cupis cur potius in hoc tractatu exarando usus sim recentiorum terminis , quam Antiquorum, si ambo in unum finem conveniunt , dico id fecisse, quia mihi videntur per hos terminos magis distincte, clare & sensibiliter, Febrium natura, essentia & cauis dilucidari, cum effectus a mixtione Athali &
5쪽
Acidi prodeuntes, continuo nostris sensibus exponantur , unde facilestiam modum operandi illorum per .cipimus & investigamus, & ex hoc clarius sognoscimus quomodo Febris una cum suis accidentibus excitetur , & in hoc consilium Hippocratis secutus sum, qui in lib. de Prisca Medicina monet Medicum ut aegro fui morbi naturam , & causam persensibiles rationes explicet contra vero cum termini Antiquorum sint
Metaphysici & speculativi, talem claritatem & distinctionem non pariunt, quapropter priorum vestigiis inhaerere decrevi, tuae potius utilitati quam meae gloriis respiciendo, quam si susceperi;gratias Patri Luminum, a quo omnes bonum derivat, redde de te.
6쪽
Febres Curandi. FUNDAMENTIS ALLA LI& Acidi superstructa.
De Febribus Continuis. E Febribus continuis hic Ioquor
Rufi κέ a nullis sensibilibus distinctis ex v I eerbationibus, sed ab ortu usque M ad finem aequalibus, & quae
Continentes, Vel Synocha , a Medciis vocantur, non excludendo Febres malignas Mardentes, & eas quas Platerus Comitatas appellat,
eo quod comitem habeant alium morbum i qui ipsas vel excitavit vel ab illis prodiit, & si morbum praecedant primaria , fisequantur fluet a-
7쪽
ῆ Et quia communiter censetur, & alibi deis monstratiir effervescentiam sanguinis praeter naturalem, motumque ejus perturbatum, Febris essentiam fundare, cum nulla detur Febris sine motu in ordinato, & praeternaturali pulsi , ab inordinato & praeternaturali motu*nguinis pendet te, idcirco Febrium continuarum naturam innac radicariri egare non possumus, undς cprrespqndentem de cimus indbeationem, Prsternaturalem effervescentiam iactandi quod a remotione causis i Ilius habestri Haec vero codsistit in aliquo principio sanguineae massae constitutivo , naturae leges exce- qente, vel qualitat Vel quantitate, Vel motu .mieabilemque filixtionem cum aliis renuen
te, ex quo nobis se offert indicatio hujusmodi
principium ad naturae normam regulandi, Maliorum consortio amico 'mixtionis vinculo
consociandi. Et si hujusmodi principium taliter affectum sta causa aliqua externa, Vel interna fermentativa , his etiam providendum Temotione illarum, vel fermenti extranei praeri ipitatione & correctione. . ut autem fidelis ad praedictos fines via sternatur,atiqnth sunt examinanda sanguinis principia, eorumque vitia,Febrilis astus radices, per signa minutim distinguenda, ut contrariis remediorum virtutibus emendata, ad salutis ter, minos aditus succedat , .non omissa modi effervescentiae ponderatione . quae pro sui excessii
printipiorum solutionem promovet & auget in sanguine, & Febris solutionem vel retardat, Vel accelerat,vel mortem infert, Unde sit
8쪽
De Princi is sanguinis, unde de Al alio Acido.
I. Mnia sanguinis principia , integra ejus anatonae facta, hic declarare non est in animo, sed solum ea attingere breviter
'uae effervescentiae praeter-naturalis sunt causae, haec autem tribuitur non primis & simplicibus principiis massae sanguineae , sed secundis, & compositis , omnibus mixtis persectis ocommunibus, ab Acido & Athali emergenti
. II. Acidum es ignis elementaris, seu caelestis, se- cupdum suarum particularum magnitudinem, numerum, liguram, situm, motum & quietem, ita modificatum ut rationem principii seminalis induat ; ita ut semen cujuscumque determinatae speciei nil l aliud sit quam ignis elementaris, secundum praedictos modos Varie dispositus,quibus materiam,cui applicatur, ducit ad eum statum, dc configurationem quam exigit individuum in tali specie, quod 'gperte demonstravit Aristoteles quando de semine Ioquendo dixit, inest infimine omnium, quodD-citur faecuniaseisiemina, videlicet, quod calor rocatur, i que non ignis,nec talis aliqua facultas est, se spiritis qui in semine dumoseque corpore continetur, ct natura qua in eo semis est,proportione respondes elemento sella-
9쪽
ram, nempe istud cui anima, ct virtus plastica proxime insumine que husenseu deprehenditur, neque ejusemodi humor est qui in coitu prodire cernitur, verum qui φιritus-s m ct caelestis naturae in eo latens. Clarius non poterat exprimere Aristoteles virtutem seminalem,
Fasticam dictam, per quam saecunda sunt semina,consistere in solo spiritu elemento stellarum correspondente, & coelestis naturae, qui ignis Hementaris ab omnibus habetum&quando dixi acidum esse ignem elementarem,de coelesti illo spiritu intellexi, cujus principium est Sol, ex quo syderum agmen quidquid hujus habet mutuatur. Talis asserti fundamentum dedu-Cebam, eX eo quod existimandum sit, illum esse ignem elemmiarem , ex quo mixta intrinsece componuntur,per quem etiam conservantur, & eorum semina actuantur. Et quis non
videt a calore solis coelesti mixta conservari, dum in hyeme vegetabilia a suis functionibus cessant, flores & frondes vitali succo otiante, profracta hujus ignis actione deficiunt, semina terrae consignata torpent, animalia tarda sunt in operationibus, & eorum sanguis condensautus, spirituum copiam denegans, inertes reddit facultates, ubi in vere Solis approximatione, liquefacto sanguine , quanto spirituum proventu ditentur corpora, animalia tunc temporis venereo aestu turgentia erudiunt, semina
germinare incipiunt, hyberno pertae si otio, flaveterno excusso, ad motum se accingunt, Vegetabilia foliis & floribus coronata , tanquam de superato frigoris hoste triumphant , & terra hyemali senio aggravata, jucunda metamor
10쪽
phosi delitiosae restituitur juventuti. Si ergo ab
igne Solis omnia conservantur, omnia etiam componuntur: debet autem hujusmodi ignis Solis, ut elementi componentis rationem mereatur , esse rarus, mollis, & in motu moderatus & placidus, nam densus, rigidus, & in
motu violentus, potius destruit quam componat ; sic quaelibet mixta a Sole distantia , suo calore conservantur, quae si approximarentursiae sphaerae, in cineres reducerentur, quia uni ta ejus corpuscula , & citatiori motu vibrata, ctivitatem destructivam inferunt, in distantia vero disgregata, & in motu remissa, conservationi conducunt. Idcirco ignis culinaris non dicitur elementaris, quia plurium particul Tum agglomeratione violentam, cum pari motu , in objecta exercet actionem dissolventem; hae rationes ristoteles in citata definitione apposuit illa verba idque non ignis: Ignem esse acidum probat experimentis Tachenius in sua clavi H pocratisa cap. 8. & David Candrebeche in suis experimentis circa rerum naturalium principia fol.
36. & sequentibus; nec solum de igne culinari loquuntur, sed de mixtis intrinseco , di si de illo aciditas verificatur, isti non est deneganda, eum & ignis eulinaris sicuti ille mixtorum intrinsecus constet particulis, quae prius in Sole fuerunt, sunt enim particular a mixtis solutae eaedem quas a Sole in eorum s nine & nutritione receperunt.
III. Et si multa intense acida non calefaciunt , hoc provenit a pauca ignis quantitate , sed multum coadjuvata a partium