Šaʻar haṭeʻamîm šel ʼʺmt Introductio in accentuationem Hebræorum metricam ... Auctore Philippo Ouseel ..

발행: 1714년

분량: 171페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

5쪽

INTRODUCTIO

ACCENTUATIONEM

Vera Accentuum Consecutio. Periodorum Ratio certa. Analysiique ad mentem Scriptorum Sacrorum accurata, traditur. Cum PRAEFATIONE, in qua de

Auctoritate O Usu Accentuum,

operisque Instituto agitur. AUCTORE

7쪽

CIVITATIS LUGDUNO BATAVAE

CONSULIBUS

D. CAROLO CRUCI o. I. C.

& ex hac Foederata Rep. ad Res Brabantiae Flandriae & Harmoniae curandas Delerato Excellentissimo. PATRIAE PATRIBUS ECCLESIAE NUTRITIIS,

DOMINIS SUIS BENIGNISSIMIS.

GRATIAM ET PACEM

8쪽

N publicum prodeunti mihi

non multum laborandum fuit, quos eligere deberem Patronos , quum statim Vos Visti NOB

ET AMPLISS. animo Obversare

mini meo,quibus me meaque studia, omnia debere sentio & profiteor. Nam in urbe illa, quae Vc stris Consiliis regitur, cum sedem mihi concesserit providum Numen,

merito ad Patriae me converto PatreS,

quos omni honore & obsequio prosequi pietas jubet; in primis cum eosdem Ecclesiae Nutritios venerari liceat & colere, quorum Justii & Voluntate in munere Ecclesiastico constitutus, haec Otia nactus sum. Jure

9쪽

DEDICATIO.

Jure Vestro hac studiorum primitiae ad Vos

accedunt, quae non tantum in hac Urbe enatae , sed & ab eo tempore initium & incrementum Coeperunt, quo publico muneri admotus sui. Tunc enim id mihi negotii datum esse credidi, ut & ipse proficerem magis, profectuumque rationem probarem illis, quibus tanta deberem. Ad studia igitur Sacrarum Litterarum cum animum denuo appellerem, ipsam Linguam Hebraeam mihi esse debere commendatissimam facile deprehendi, sine cujus aliqua cognitione vix pedem Promovere datur. Hoc autem minime serendum existimabam, ut Distinctionum notulae mihi essent ignotae amplius, qui eas Vere adsensum rectius intelligendum appositas esse suspicabar. Nemo etenim nescit ab Interpunctione saepissime pendere sensum,dive famque ab ea oriri verborum sententiam. Illam autem nimium neglectam distingu-' 3 cndi

10쪽

DEDICATIO.

endi artem in usum revocare, hoc opus, hie labor est . Dignitate & utilitate rei equidem allectus, dissicultate tamen Operis a coepto fere desistere coactus fuissem, nisi divina. benignitas coeptis favens, animum adversus laborem Obfirmasset. In usum er go privatum nonnulla annotare, dein annotata in ordinem redigere, tum in ordinem redacta cum aliis communicare, & demum recognita, nonnullorum benigno judicio excitatus, haec in lucem publicam proferre sustinui. Hinc INTRODUCTIO IN ACCENT -ΤIONEM METRICAM HEBRAEORUM, tanquam primitiae laboris, enata apparet, quae istae& judicia expectans varia, Vestrae Tutelae sese committit, ut a Vestris Nominibus huic operi maximus accedat splendor. Exiguum caeteroquin esse fateor quod Vobis offertur, sive Auctorem , sive scriptionis genus attendatis neque satis dignum Summorum: in. Rep. Virorum Nominibus videtur

Quod

SEARCH

MENU NAVIGATION