De egregio, quod in rebus corporeis constituit Plotinus, pulchri principio [microform]

발행: 연대 미상

분량: 49페이지

출처: archive.org

분류: 철학

1쪽

Nationat Enoowm nt orans Humanities

3쪽

AUTHOR Vitringa, A. I. TITLE De egregio quod in

rebus corporeis constituit

Plotinus pulchri principio

5쪽

pulchri principio

6쪽

ora E

ω γω

m ad

in m

comi

8쪽

DE GREGIO, QUOD IN REBUS CORPOREIS CONSΤΙΤmΤ

PULCHRI PRINCIPIO.

10쪽

duaerenti, qua re adductus, post tot egregia scripta de rebus aesthetiris imprimis indo a saeculo XVIII medio a viris doctis in lucem editis, nunc antiquum illum Plotinum de pulchro docentem apud viros doctos nostrates introducam, responsum paratum habeo. Est enim Plotini philosophia quum caeteris partibus, tum in exponenda pulchri natura tam praestans, ut non viderim hac de re a recentioribus sententiam prolatam esse, qua quaestio ad meliorem finem perducatur et acutius dirimatur. Attamen nec pauci eandem viam, quam phil sophus noster secutus est, ingressi sunt, nec dubitaverunt, quin pulchrum in forma quaerendum sit 1 . At non viderunt, et in his restrictionibus praecipuum philosophi eoplatonici meritum

positum esse arbitror, necesSe esse, ut una modo forma quum materiae tum imprimis caeteris in eadem re occurrentibus Ormis seu ideis imperet, nec formam praestantissimam ac gratissimam per se solam minime sufficere, ut pulchra res fiat at omnino materiem eam esse oportere, quae a forma domari possit. Non qualiscumque materia, v. c. res unice ad vitae commoda et propter usum ipsum acta, ea est, quae se ita a forma subjungi sinat, ut animi spectatorum vel invitia Ocentur a materia, e qua res composita, aut ab usu, cui inservit, verbo, ab omnibus quae hac

forma continentur. Quod quum recentiores perpetuo sere neglexerint, nil mirum est profecto in infinitum usque disputari posse de pulchro in ejusmodi rebus, quibus neutiquam inesse possit, licet earum partes exteriores tam artificiose confectae sint, ut eodem artificio in aliam materiam adhibito sponte eximia pulchri species nasceretur. Diu multumque disputari potest de pulchro in aedificio, quod architectus ad amoeniorem vitae cultum ita instruere jussus est, ut conclavia sint spatiosa, hieme ut frigus facile arceri possit, aestate, ut nec solis radii nimis in ea penetrent

1 Satis notum est viro egregio in rebus aestheticis emino pulchriun ita in formis solis positum fuisse, ut etiam doleret in pictura usum olorum introductum esse. Nullus autem inter recentiores est, qui propius ad Plotini doctrinam ae dat quam Sehillerus Ueber die sinetlache niehun des enschen. In eine Rethe on Helan. Operum ML MI quamquam satis liquet eum latinum nec legisse ne hujus placita novisse.

SEARCH

MENU NAVIGATION