De undecemviris Atheniensium [microform]

발행: 1828년

분량: 24페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

COPYRIGHT STATE MENT

3쪽

TITI E me undecimviris

AthenienSium.

5쪽

es m

riga

7쪽

Se et ob id t

Praefatus est

Gymnasii Mollega.

Duffera Orf, sebruet in erra. G. Panher id e Euthbrufferet. 1828.

8쪽

a . . t

9쪽

DE UNDECIM VIRIS ATHENIENSIUM.

ANTiqui TAT is disciplinam qui nostra potissimum aetate recte tractare voluerunt, ut in illustrandis veterum scriptorum monumentis non tu minutis quaestiunculis solvendis, in syllabis accliterarum sere apicibus conquirendis, in erroribus denique librariorum redarguendis, quamquam haec quoque studia suum habent honorem suamque dignitatem, subsistendum esse crediderunt, ita, qui tradendae Graecorum Romanorumque historiae provinciam susceperunt, non satis habuerunt ieiuna rerum terra marique gestarum enarratione audientium animos fatigare, aut mera annorum enumeratione memoriam implere, sed in eo inprimis operam suam collocare coeperunt, ut docerent, qualis esset interior rerum publicarum status atque conditio, quae vitae

domesticae consuetudo, qui sacrorum ritus, quae rei militaris ratio atque diseiplina, qui vectigalium percipiendorum modus, quae denique iuris legumque constitutio Quo factum est, ut recentioribus inprimis temporibus, quibus scholae plura et graviora sibi vindicaverunt, ii,

qui veteris historiae docendae munus per se gratissimum et iucundissimum susceperunt, aut in interpretandis antiquis scriptoribus operam collocuVerunt, querantur, quod, quum doctissimorum virorum studio et labore sines, quibus antiquitas ad nostram usque aetatem ei umscripta est, in dies proferantur et amplificentur, tempus vix suppetat tot tantisque rebus non dico explicandis et expediendis, sed narrandis Et recensendis. Mum vero nonnulla ex iis ita comparata sint, ut vix iis supersedere possit, qui interiorem aliquam cum antiquorum populorum vita et moribus Contrahere cupiat costa itionem, multa subsecivis

horis relinquenda et in otium beatius transmittenda sunt. On male situr ii mihi facere videntur, qui ex hac ingenti antiquitatis copia unam alteramve particulam data opportunitate depromere et uberius de ea coram discipulis exponere suscipiunt. Quos enim diligentius oportet docere praeceptores, quos requentius alloqui, quos denique omni eruditionis, quae

ad humanitatem pertineat, genere instruere et quasi armare, quam discipulos suos Quod igitur praeeuntibus doctissimis viris, qui de iure Attico scripserunt, equidem quum Gymnasii nostri solemnia hoc quoque anno rite celebranda indicere miratoris mei ratione et auctoritate iussus essem de Undecimviris apud Allienienses disserere statui, hoc non eo consilio secisse milii videor, quo mea eaque nova et prorsus inaudita proscitem, scd quo ea,

quae ab eruditis viris explorata et exta a omnem dubitationem sunt posita, tum discipulis,

10쪽

quorum necessitatibus subveniendum esse arbitrabar, communicarem. 9 At quum iam in campum apertum Icurrere et altum etere coepissem, iusto serius id ham maioris

ambitus hoc opus futurum esse, quam ut intra angustiores libelli scholastici fines confectum et absolutum iri possem sperare. Iam igitur velis contractis brevitati studendum suit. Continetur omnis de Undecimviris disquisitio duobus potissimum capitibus, quorum

alterum quae carceris, Vinctorum, capitis damnatorum cura iis commissa fuerit, demonstrare, alterum de eorum iurisdictione agere debet. De utroque separatim dicenduin est. Munus Undecimvirorum apud Athenienses duplex suit. Ut enim cura iis mandata erat omnium eorum, qui in Vincula publica coniecti erant, ita certam quandam iudicandi, puniendi, accusandi vim et auctoritatem habebant. Quamquam enim magistratuum, qui in civitate esse possunt, duo sint genera, alterum eorum, quorum est videre, ut iudicum sententiis reliquorumque magistratuum imperiis obtemperetur, quos αρχας φυλαττουσας Aristoteles nominat, alterum eorum, qui On solum vigilando et Custodiendo, sed agendo et laborando reipublicae prodesse cupiunt, quos αρχὰς πραττομενα idem Aristoteles dicit, neque utrumque munus in uno eodemque homine recte coniungi posse Videatur, tamen Undecimviros, ut omnes fere Atheniensium magistratus duplici huic muneri praefuisse invenimus. Sunt fortasse in nostra aetate, qui hoc minus bene institutum esse censeant. Nolunt enim eosdem viros et ius dicere et videre, ut ea fiant, quae iudices iusserint. Atii cogitent, longe ni iam fuisse veterum rerum publicarum rationem ac nostrarum Athenienses enim, quum certos eosque aue Os homines , qui scientiam Causarum agendarum litiumque

dirimendarum ad artis cuiusdam normam redegerint, iudices esse nollent, quippe quibus non solum iudicandi potestatem, verum etiam totius rei publicae curam tradiderunt j quam Plurimos, Dori sexcentos, ut dicunt, homines, sed sexies mille, interdum etiam, ut in εἰσαγγελιαι , universu in populum n suffragia serenda convocaverunt. Unde apud Aristophanem trepsiades, quum in tabula geographica Athenas quaereret in easque digito incideret, miratur qui cistae sint thenae quum iudices non videat aucianus vero

1 Disputaverit ut de Atheniensitim Undecimviris post BΠDAEu Comment. . r. p. 252. Uaao NEM MMiuredo Republica Atheniensium c. 10. in rono v Thes . . . p. 1332 sq. et AnoLu Sico Niu de Be publica Atheniensium in rono v. Thes T. VI p. 2692 sq. Luix Estus in Lectionibus udocideis Lugduni a. 1804. editis p. 254. Laicus in commentatione Dialogis Platon Menon Cliton Alcibiad. et II in liriguam vervaculam Berotini 1821 translatis annexa Passim de iis egerunt eiEaus et ScuOMANNUs in Doctrina actionum forensium apud Athenienses, Halis 1824. EiEaus in istoria iuris. attici de bonis damnatorum, Berolini a. 1819. in lucem emissa, cDTwALx Enus de diaetetis aenae,1812. MATTHi AE de iudiciis Atheniensium in Miscellan philon. Vol. I. p. 249 sq. TiTTHAN Nus in libro suo Darstellian griachis cher Maais Dormiassiangen, Lips 1822 et HEPPTEnus in libro die athenaische Gerichis ueri lassinit inscripto atque Coloniae a. 1822. edito.2 CL de summa iudicum apud Athenietis es auctoritate esster. I. I. p. 11 sq.3 Vid. de hoc εἰραγγελι υ genere et de o&ω ἰζαὶ γελrικέ a meter. et Scbo m. p. 265 sq.

SEARCH

MENU NAVIGATION