Vitæ quorundam eruditissimorum et illustrium virorum. Quorum nomina exstant in pagina sequenti. Scriptore Thoma Smitho, s. theol. doctore & ecclesiæ Anglicanæ presbytero

발행: 1707년

분량: 501페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

Haec omnia publicis Regni archivis, tandem aliquando ingerenda , ut inibi in omne aevum inque perpetuum Antiquariorum usum servarentur, pro amore cS patrias antiquitates magno animo destinavit. Sed generosis pioque huic proposito intercessit triste fatum, quod postea suo lo

co memorabo.

Ad nobilem Bibliothecae apparatum pertinebat non modica Instrumenis torum Mathematicorum & machinarum congeries : tum ea , quae vulgati usus, non ita pridem adinventa fuerant, tum quae ingenio suo re. ficta & resormata in meliorem ordinem redegerat, imer quae, ut Caetera omittam, erant quadrans & radius, illius semidiameter quinque pedum, huius vero decem, divisionibus accurate notatis, globi Mercatoris varum observationum ope emendati auctique , quibus inseruerat loca motusque Cometarum, qui suo tempore apparuere, sphaerarum instavae, nonae & decimae juxta hypothesim Purbachranam Theoricae , horizonte &meridiano aereo ornatae; pyxides nauticae, varii generis, & ad inveniendam variationem fabricatae ; dc denique horologium, quod isthoc aevo penὲ pro miraculo artis habendum erat, ad metienda secunda horae mi nuta adaptatum. De Laboratoriis sive officina Chymica postea dicendum

erit.

Anno Is 77. in coelo fulsit Cometa, in quo observando impigram Devus impendebat operam: sed observationes istae omnino periere, fortasse absque aliquo Scientiae Astronomicae damno , nullatenus post B henanas desiderandae. De illius vero peritia in doctrina coelesti, adeo altum in pectoribus Λmicorum insedit opinio, ut neminem hujus ostenti pra significationes illo melius interpretari posse putaverint, ct de quo disterentem R. non sine it genti voluptate famὲ audivit: cum panicus terror sese omitium animos occupasta, quasi, u non certa pernicies humano generi, talem exitialia Anglia reliquisque regionibus illius malignis influentiis propius subjacentibus mala tris illunique rerum eventus inde portenderentur. Anno sequente vir. Is 8. Cita Regina acerrimis doloribus ex immodico humorum fluxu ortis laboraret, & vix quicquam levaminis a Medicis suis percepisset, Draus ad quosdam celeberrimos Medicinae Proses.sores, tum in vieinis , tum in extremis Germamia provinciis degentes , ut cum illis de Reginae salute redintegranda verba dc consilia haberet, viatico & regiis literis munitus, mittebatur, centum diebus itineri complendo praecD assignatis. Quo autem successu, cum Devus id sibi relandum esse, pro prudentia sua judicaverit, facilὸ inducor, ut credam, Reginam ante illius reditum ex integro convaluisse. Qualitercunque se

. --. res

412쪽

res habuerit promptus Devi animus ad jussionibus Reginae obsequendum

non potuit non elle gratissimus. Devus omni modo studioaue , prout res quaquaversum circumspicienti sagax ingenium suggerebat, Reginae favorem & benevolentiam sibi masis magisque conciliare & augere satagens, duos amplos rotulos, pulchte in membrana descriptos, Hydrographicam & Geographicam quarundam transmarinarum Regionum chartam continentes, Reginae in manus in Palatio mense Octobre A. I 8 O. exhibuit: quarum 118o. possidendi jus ex scriptis testimoniisque in medium productis , atque argumentis inde deductis ibat assertum. Negotium istud, cum quippiam magni momenti in se complecti videretur, sapientissimo & illustrinimo viro, Baroni , Thesaurario tunc praesenti, explorandum& examinandum demandabatur. Ille Vero ut primo intuitu ita proposito parum favisse aut benevole indulsisse coram visus est , ita maturius strictiusque examen illius sententiam prius prolatam , judiciumque haud praeceps & temerarium postea firmavit. Rotulos igitur post paucos dies

Devo reddi curavit: non tamen sine ingenti illius industriae re reli lauade & commendatione, quam sanε optime promeritus est Inventor. Tanti autem aliis, maritimas Africa & America oras exploratissimas habe. re, quantum Nautarum & Mathematicorum experientia & peritia suppeditare poterant, cupientibus videbatur, ut istius chartae graphicam delineationem, oblato centum librarum steriimicarum munere, redime. re vellent et quod tamen ille generosa recuravit. Hanc ipsam autem chartam post mortem Devi acquisivit vir maximus, D. Robertus Cottonus, Eques auratus & Bamnetius, diligentissimus, si quis unquam, Britamicirrum Antiquitatum , aliorumque quantivis pretii cimellorum indagator & promus condus, in sita incomparabili Bibliotheca reponendam ; ubi jam exstat sub Augusto I quam hoc titulo in Catalogo, Oxonii A. I 696. edito pramotavi: Tabula Geographica Americae, Africat, Regionum intra polum Arcticum sitarum: per Ioannem Dee , annor 18O. Stabilita, conjunctis Lilii aliorumque Mathematicorum operis consiliisque ex auctoritate & jussit Gregorii decimi teriti, Poivificis Romani ,

Λ Is 82. Glendarii emendatione, chm cerib constaret ex praecessioni . bus aequinoctiorum, quas Patres Nicani & Alexandrini penitus ignorarunt, & lunationum in singulis cyclis decem noverinalibus recurrentium,& cum veris annis selaribus collatarum disparitate, novilunia dc plenis iunia , ex quibus si lenne Paschatis festum unich pendet, coelestibus apparentiis in emnium oculos incurrentibus non respondere, Draus ean- Cccc 2 dem Diuitigod by Cc oste

413쪽

dem compuli Ecclesiastici rationem, si fieri posset, subductis acoet

tius calculis in i i oportere ratus, ut illa in Angliam admissa in commisnem publicumque usum adhiberetur, & flagrantissime cupiit & intentis. simo studio conatus est. Qua de causa Regio jussi au storatus, ille bre. vem librum, sane perquam eruditum Anglicano idiomate scriptum , ecertis Astronomiae principiis deductum, cujus exemplar iritegrum, una cum schemati simis & tabulis, apud me habeo de vulgaris Kalendariis 83. 9 reformasione in anno crassi in Fusiano Reginae Elsinthae A. Is 83.

exhibendum curavit methodo proposita ut undecem isti dies a tempore Epochae Christiariae, quibus versus interiora anni praegressum anticipabat aequinoctium vemum, non simul omnes eximerentur, sed ad evitandam confusionem, nimiumque hiatum, qui non sine gravi incommodo contingere potuit, ut istorum dierum imminutio sensim fieret quin. que mensibus decurtatis hoc modo . ut Maius tantum viginti octo dies

contineret, Iunius vijnti novem, Iulius viginti octo, totidem Augustus, eptember denique viginti novem, absque aliqua dierum sestorum, sive mobilium, aut fastorum, in quibus serenses cauis in termino , uti arpellatur, S. Trinitatis proxime sequente, e suis sedibus mutatione. Pr positum hoc, sive documentum, sive consilium, cum Regii Consiliarii neque ex praecipiti festinatione admitti, neque prorsus rejici debere pro prudentia sua statuissent, illud tribus praeclaris Mathematicis , vidi

tiem

. Titulus is se habet.

A piam infraurie anae humbis A rose, for ore gratious Quem Elisabeth , herms exultor Madiem to perest anae eoa re , as concerning the nee Ivlireformarion Urbe vulgar Xalendar, for the civitreares and aenei areompti V verising aecordine to the time ιrudispent. Inscriptus est nude line aliqua Epistola dedica.toria, honorarissimo Baroni Burisio, Avia Thesaurario. In fine adduntur sudistiees libelli ad Reginam Elisabetham in quibus humillime petit, ut reΕrmatio ista, edito ex auctoritate publica edicto , stabiliretur. Deinde exstat separatim Mus anni reformatisms, incipientis a Majo Is 83. appofiris κατα πλαΤ singulis diebus, & festis, una cum locis Solis & Luriae in Zodiam, & utriusque ad invicem asjectibus & soratis. olim erat peculium Thoma Auevi, Mathema. tiui Oxiniensis Dri lamiliaris Amici, qui illum celeberrimo Equiti D. Mnelmo Digbao, Equisi aurato, una cum reliquis eodicibus Manuscriptis, quorum non ica erat copia, ultimis tabellis moriens legavit. Horum Vero magnam pa tem D. Digbaeus Bibliothecae Rodisiana in publicum Iheraraim usum postea iano dediti aliquibus sibi in proprios usus reservatis: inter quos librum hune Ioania sorbero x x63s. benevole elargitus est. Iam vect in magna praeclarissimorum Collectaneorum mole Mia Asemolii Armigeri, qui Devianas lucubrationes, quae reperiri poterant, aut pecuniis redemit, aut exscribi euravit, ut Musta suo nomine iure merito nuncupati, Matris reponitur. Digitigoo by Cooste

414쪽

tiendum commisere. Hi vero longε melius fuisse , si aequinoctium

vernum ad tempus & statum, quo circa natalem Christi annum consistebat, reductum fuillet, praesari, utranimes censiuere , dies tantum decem ex reverentia Synodi Nicana quae hane Paschalem Blemnitatem statuto tenmore observandam sacra sua auctoritate sancivit, & ne, deminio ex mense Septembri supei fluo die isto undecimo, communis ratio Κalandarii in reliquis Orbis Christiani regionibus recepti turbaretur demi rite statui, & cum coelestium motuum ab Astronomis supputatorum veritate congruere, & formam typumque Kalendarii pro isto amo vidi Is 8 . exceptis excipiendis, a D. Devo compilatum, admodum verhadmitti poste, sine aliquo manifesto in suturum errore , modo regulae quaedam de annis bissextilibus in quibusdam integris centenarius, ne aestuinoctium jam ad pristinam sedem restitutum, in longa annorum serie it rum inde dimoveatur, omittendis, certa supputatione sancirentur. Caetera, quae hujus loci non sunt , exscribere vipersedeo. Quorum a censuram & judicium D. Euricius cili Consiliariis retulit, qui freque ii consultatione habita , politicis rationibus inducti, malebant inveterato errori adhaerescere, ubi tamen nihil, ut puto, incommodi aut periculi metuendum erat, quam cum Romana Ecclesia in re innocentissima tecth sic enim tava omni reverentia erga viros hosce set lientissimos , quasi quisquam in favorem arrogatae in universam Eccle Christianam Papae potestatis inde accederet, dicendum arbitror sapere. Ita erant decretis & placitis ejusdem, pariter ac superstitionibus, corruptis, quibus Relidonis Christianae veritas fidesque immanem in modum laruuntur, dogmatibus , dc denique tyrannidi de usurpationibus in Principum de Epis porum jura maxime infesti, de planὲ irreconciliabiles. De hoc autem opusculo ita magnifice sentiebat Auctor, ut postea nolglectum sui Episcopis exprobrare ausus sit, quin munus istiud , quod erat ipsis ex veteri Ecclesiae instituto proprium, dc quibus ex ossicio imcumbebat, res quoquo modo ad eandem spectantes curare, expendere de

moderari, vicaria opera explevisset.

Clim veto Devus in curiosis Artibus de steretioribus Philosephiae timeturalis arcanis venandis, praecipue in elixire conficiendo , inque myste riis coelestis sapientiae, supra quam mortalibus aspirare licuit, investiga dis hactenus solus occuparetur, ineunte saperiori anno aut circiter, ut

C ccc 3 ex

la) Hane relationem um eum viri doctissunt, Damias Graviἰ, Astronomiae in Academia Oxoreos Professeris S inani, in illam animadversionibus , in Actis Philosophisti Londi Ubiia pro mense Octobri A Iisy. eura i insere

415쪽

ex collatis temporum circumstantiis conjecturam facere par est , neque enim tempus praecish definire possum Edra ardus Keilaus, Iuvenis viginti quinque aut sex annorum, Devi lama accitus , illius amicitiam ambiebat, ad quam ex silmilitudine studiorum, hujus novi advenae fide, industria , & peritia , praesertim in Chymicis operationibus & experi.

mentis, quam supra vulgus Philosophorum magna cum ostentatione quem spiritus artificem sive operatorem natura, inspectis terra convivibus,sore

ea praedixerunt, prae se tulerat, prius explorata, hospes , quasi de coelo clilapsus, brevi admittebatur. Iam ergo Draus secium , genio &vitae instituto, quod per tot vitae retro actae annos continenter sectatus est, maximε conformem & opportunum auisicato nactus, nihil inaccessum, impervium nihil conjunctis operis consiliis e fore, gratissimo mentis erro. re, &nox impiaeque curiositatis praestigiis irretitus, somniavit. De XH-laeo autem, qui in hoc dramate planὸ obstupescendo non minimam egit partem, quaedam, quasi per saturam hic necessario interponenda sunt. Reliqua autem, quae ad illum spectant, ad calcem hujus narrationis reservabuntur. 1, 11. Edwardus Aellatis natus erat , gornia primo Augusti A. Is s s. , Hunc ciliqui Pharmac tam in urbe natali, alii vero quod mihi minus verisimile i videtur, . p fessione scribam ordinarium esse volunt. Adscribas vero syngraphas , obligationes, & testamenta describendi fa -cultas pertinet. Hic ingenio suo mala usiis, dc manifestae fraudis reus, praecisarum autium poenam Lancastria luetati qua prae dedecore relicta, alio divellens, se ad studium Chymiae, Ex qua immensas opes accumulandas esse sibi blanditus est,' utpote artis Chry poeticae studiosus, appliesiit. . Nec intra fines honesti dc recti substitit illius curiositas. Consitabat enim illum H cadavere cuiusdam recens mortui h sepulchro sis citato . spiritum infernalem immissum de rebus, quae proponerentur, an 'essent eventurae, conssiluisse, ut de pacto cum da one inito nihil dubii reliquum siti λ Ab hoc autem tempore, ex quo se in De νι amicitiam instaraverat, crebrae apparitiones malignorum spirituum, utrisque praesentibus factae erant, quos Devus horrendum in modum delusius, prosiluietate summa'. pet totam deinceps vitari duravit, bonos e Dei Angelos, ad mentem illius clarioribus divinae sapitaliae radiis & futurorum evem tuum cosnitione illuminandam, coelitus dimitas crediditi Deum enim serventissimis orationibus repetitis deprecari selabat, ut sapistia donaria

. sa) vide praeelarum elarissimi Viri Dannis Inave siserum, mi titulus, feni funerati Monuments, Londini A. I 63I. editum pag. ubi ad fidem, eamque indubiam huic rei siciendam multae probationes 3c documenta exstant. Diuitigod by GOrale

416쪽

arcana natura, hominibus nondum revelata, intelligeat facultatem acci peret; nec palam profiteri absistebat, Deum ipsius veritatis ratam crinsatiabile dsiderιum ab illius juventute cordi indidisse ι hunc esse storiim i ludiorum scopum & finem, ut tandem, Deo inspirante , veram

Phιlosopbιam edosius , caelestis sapienιια thesurum , puraiaue veritalis scientiam attingeret. Hinc se divinae voluntatis hominibus de novo re

velandae fore nuncium & administru .n, suis indefessis vigiliis , ingenio, studiis Philosophicis, dc Mathematicis, imo & pietati, alliduisque precibus, non Dei gloria, uti clamose, & instanter obtendebat, sed potius sui ipsius quaesita, nimium quam confisus , facile sibi intolerabili arrogantia persuadens, justo Dei judicio, cum intra modum, juxta rectae Rationis & sacrarum scripturarum dirumina sapere noluisset, sed humanae mentis vires supergredi illicita & impia ambitione expetiisset, sibi relictus, & in arbitrio voluntatis propriae positus . daemonum fiebat tu.sus, ludibrium, dc praeda, quorum praestigiis & illusionibus, sine aliqua dissidentia, imo avidissiis amplectendis, se prorsus aptum & facilem

tanta prensatione reddidisset. - Λctiones istae, quo nomine collationes cum malis spiritibus habitae nuncupantur vicesimo secundo die Decembris A. Is 8 I. incipiebant, quinque libris mysteriorum adhuc ineditis, in quibus Devus modum se .crae mensae fabricandi de accurate efformandi a Spiritibus didicisset , delineandi Sigillum , ut appellatur, Dei, & quibus praeviis ritibus de praeparationibus visitationes de colloquia oesinere possit exertim dc singillatim describit, comprehensae , una cum appendice, quae vicesimo tertio die Maii A. Is 83. desinit. Schedas hasce in secreto cujus dam cistae, quae a fatali illo urbis incendio salva evaserat, ut mihi, D. Elias Ah mole, ejusinodi rerum avidissimus investigator, olim retulit, loculo abditas, nescio quo casu, ille adeptus; studios ε conservavit equae jam in Museo Oxoniensi servantur. In nisce vero , ut in reliquis schedis, quae in Bibliotheca Cottoniana reperiuntur, dc quas Vir reverendus dc coqissimus, D. Mericus Casia onus, Isari fit ius, Londini I 619.

edidit, istorum annorum historiam, singulis accurate pro more adnotatis rim rerum, tum temporis circumstantiis, Devur, propria manu

descripsit: Cottoniana autem quibus praefigitur hic titulus, L. ter sextus Mysteriorum G saricti parallelus novalisque, initium a vicesimo octavo Maii A. Is 83. sumunt, quintiduo post ultimam actionem,

,icesimo tento die ejusdem mehsis , appendiem Paulo supra memoratum recto ordine I entes. Hae aut , non simul in unum volumincompactae, sed in varias partes diversae pro ratione materiae ibi tractatae

417쪽

& excussae, seorsimeonsuuntur, situ & madore sparsim deturpatae, ut pote subtus terram in cistula diu prius reconditae, & vix legibiles futurae, nisi eas nescio quis casus opportunus in apricum protulisset. In harumce praecedentium Actionum una, a) quae vicesimo primo die Novembris Λ. I 82. contingebat, lapidem lucidum dc diaphanum orbicularis fornis, ut saepe appellat, sive crystallum, in quo apparitiones in stiturum faciendae, dc voces, pro oraculis venditatae , proferen dae erant, ab Angelo hisce mystis traditum hiisse pertinacissime conten. debat Pragae A. Is 8 . sanctissimum Numen sub horrendo anathemate obtestatus, sumara cum fiducia , coram Rodolpho Imperatore , adseverast: addens, Crystallum istud tanti valoris Q virtutis fuisse, ut nullius terrestris regni opes cum illo aquiparari mno digni.

tale conferri possent. Quod postea D. Gulielmo de sancto Clemente Le-pato Regis Hispaniarum . producto quoque libro quarto manu scripto , in quo quibus modis, donante Angelo, in illius potestatem devenisset , fuse dc singillatim pro more literis mansuris consignarat, itemque librum sextum mysticum: utii de Facobo Curtet , Corviliario Casiareo , ostendit. Qualem ambitum habuerit, non describit De s , ted largius lese habere, in quo tot dc tam variae figurae, variis motibus agitatae, tanditaque spectacula interdum simul repraesentarentur, a verisimilitudine non

abludit. Si vero non prorsus idem esset, altem illi par dc geminum , iisdemque diabolicis , sic enim tunc praesens credidi) usibus desti tum videbatur, quod cum multiplice sepellectile magica librisilue magicis in

auctione publica Gndim Novembre Iis . habita expositum venditumque, me vidisse memini, forsis ejusdem cum vasculo vitreo, insita cavitate dimidium gallonae, si ita loqui liceat, continente, intumescentiae de rotunditatis selis tith initiatis, non omnibus promiscue, si quid intus apparuerit, intuendi facultatem dari posse, horum horribilium musteriorum Magistri pertendunt: cui muneri apprimὲ idoneus Lellaeus videbatur , a Devo, jam insulsissima eredulitate dc deliratione inde menti inducta eorrepto, in conjunctissimum comitem sociumque assiduum, monente Uri te, mutua Uonsione inita, de annua pensione quinquaginta librarum aD

signata, adscitus est, ministerium dc ossicium Inspectoris, Anglich Mπον Moer, in actionibus suturis obiturus.

Estain

a) Ad finem quarti libri mysteriorum. Dieit ibi se isto die Angelum, magnitudine pueri versus oecidentalem Muset fenestram, manu Lapidem istum te-

mentem vidisse: a quo, ut illis eundo acciperet, jussus, illum frigidum 9 --m , sed splendidum , claram , O glorioum esse sentiebat. Disiligod by Coosl

418쪽

aestate A. Is 83. in Angliam venit Alberius a Lasio, Polonus, Pa- isti. latinus Siradiensis , ex antiqua & illustri stirpe prognatus , & regiis animi dotibus literarumque studiis excultissimus , R. Elisabetham , cu-j is summae sapientiae laudes consentiens fama per liniversam Europam propagaverat, visurus, & illius admirandas virtutes submississimis obsequiis prope & coram veneraturus. Ab illa omni honore comitate &gratia, quam aut jura ho halitatis erga nobiles Peregrinos exhiberi sisti. ta, aut leges decori moresque Principum vendicaverint, erat ex eptus: cujus sive exemplum sive jussionem , secuti Oxomensis , illum eruditis elegantibusque colloquiis, & orationibns, exercitationibusque Scholasticis, thesauris ingenii dc eruditionis, in bibliothecis reconditae, in tanti Hospitis gratiam, itidem promptissime reseratis , pro illius dignitate &merito, ne dicam, supra meritum, cumularunt. At ex omnibus doctrinae famae tunc in Anglia inclarescentibus, neminem pluris, quam Devum, aestimavit, aut cujus amicitiam impensiori opera excoluit, sive illius blanditiis, sive immodico arcanorum naturae quae Devus, idoneum Auditorem jam nactus, si comperta esse jactaverat, amore irretitus. Dum vero Devus in Aula duodecimo die Iulii forte adesset, illum adortus Comes Dicestriensis , se post biduum , una cum D. Lasco apud ipsum pransurum dixit; Devus illico non sibi pecunias, quibus epulum tantis convivis dignum erat apparandum , nisi argentea suppellectile prius oppignerata aut vendita, suppetere ingenue fallus est. Quod quam primum Regina rescivisset, illa citra omnem moram quadraginta aureos, vulgo Angelos, ob ess iem Angeli olim in aversia parte impressam , nuncupatos , quo lauti prandii expensis melius sustineret, pro regia sua liberalitate elargita est. . Ab hoc tempore Lassovius Devi blanditiis, ut dixi. irretitus , vel potius praestigiis dementatus se totum in illius potestatem dedit, qui inde mox venia a Spiritibus prius impetrata , in hanc mysticam impiamque Societatem admissis , actionibus Mortia iensibus intersuit. Λdeo vero prae credulo errore jam factus sui impos, & mente captus, ut Damones, quo arctius horrendis hisce Sacris adhaeresceret illius ambitioni vana summae potestatis in Patria adipiscendae spe & exspectatione lenocinantes illum non solius Poloniae sed , aiserius quoque regni, id primo Polomae , deinde alterius, vi 2. Mold viae Regem fore , O sub quo magna universi mundi mutationes incepimras esse, Fudaeos convertendos, ab illo Saracenos in Estaicos vexit Io crucis superandos , facile ludificarentur.

Postquam Devo ex metu, ne, silui illi a seductoribus spiritibus persuasum fuerat, structis a DD. Cecilio & mal ghamo , quem adversus

419쪽

illum uti δc adversus Lassovium, capitali odio ferri fingunt, insidiis,

morti adjudicaretur, de itinere in Poloniam simul instituendo cum supra dicto Palatino convenisset, ille clam sine venia exeundi h regno prius impetrata, Mortiaco Septembris χΙ. I discessit, una cum uxore alte

ra, Pana Homonda, femina generosae indolis & prosapiat, quam secundis nuptiis Februarii quinto I 378. duxerat, filio sa Ghuro puero quadiienni, aliisque liberis, Xeliao symmysta illiusque uxore, ' quam Mortiari isthoe anno duxerat, famulisque; D. L covio ejusque asseclis in medio Thamasi, prout condictum erat, ι ad fugam melius celandam, in cymbas unam & alteram receptis, Londinum, mox intempesta nocte Grenovicum petit, deinde sep cm aut octo milliaribus ultra Gravesendam, ubi naves ex Anglia illinc solutum sistuntur, a Portitoribus pro more explorandae , navim Danicam altera famulis, sarcinis, equiL. que majori cum commodo recipiendis destinata, comitante quam etiam

conduxerat) ascendit, in Holiandiam illico trajectiirus. Navibus verbadversis ventis in Syrtes penε impactis, naufragium , quod imminebat , non sine summo nautarum labore evaserunt. Illinc in ostio Sinus suemsburgensis in oris Cantii maritimi siti, scaphis piseatoriis vecti , cum a latere navis essent discessuri, velis illius , in qua consederant De--, Lassovius, Ac Xellos, ex agitatione utriusque antennae alteri innexis , mutuoque implexis, parum aberat , quin omnes simul demersi fuissent i scapha aquis ad illorum genua surgentibus, quas Keluus vase quodam exhaurire & inundere conatus est, oppleta e tandem verb m gna cum difficultate nee minori cum periculo, oppidum , in quo, d : nec desaevierit tempestas, erat conquiescendum. salvi laetique appulere rPost quinque dies Brisiam in Hol dia , peragrato freto , attigerunt.

Non lono post Darei discessum, incolae & vicini, quibus de veneficio & Magia in s magisque sispectus reddebatur, in illius aedes irruebant ; quorum aliqui Bibliothecam , ereptis quam plurimis codicibus , typo exclusis de manu exaratis; aliqui Laboratorium ejusdemque conclavia , esstareis fomacibus visisque cotalibus, vitreis, de metallicis, expl-larunt. Gravissimum hoc damnum, ex ista barbara spoliatione illatum,

nunquam a) Natus erat Mortiari Iulii I 3. Isso. hora 4. 36. b Cambrinus in Annalibus regnante Elisabetha ad A. E Polonia Runsiae virina hae a te venit in Angliam , ut Reginam inmiseret. Albertus a Laneo, Palatinus Siradiensis vir eruditus, eorporis lineamentis , barba pro-ssis a , i vesitu duore O pervenusto, qui per benignὸ ab ipsa Nobilibusque magno honore o Autitiis, or ab Aeademia moniensi eruiatis oblectationibus atque variis pectatam ou exceptus , pos quatuor menses aere alieno oppressus, clam recelsis. Diuitigoo by

420쪽

nunquam non amarissimὲ deplorabat ille, qui immo scissumptibus, &improbo labore per tot annos bellum istum collegerat apparatum: dolebat vero maxime, utrem continentem quandam culcem subtantiam quadrilibrem , instar gummi, subsusci coloris, ibi tunc petiisse: an Med

camentum, aliosve in usus paratam, penitus tacet. Tanta indignati

ne in illum prae execrandi sceleris, sub cujus infamia laborabat, odio exarserunt, ut vix ipse pratisiens salvus vivusque evasisset. Ita nimirum efferatae plebis furori in primo aestu frustra obsistitur. Interim ille sibi temerariae ex patria fugae math conscius, quid Regina & Consiliarii de illa statuissent, nosse maxime sellicitus, oraculum crystallinum, quod secum tulerat, jam in alienae ditionis regionem transvectus , Brivi consulere

gestiebat.

Non hic totius itineris a Brista ad Cracoviam continuandi rationem exscribam , ' neque urbes locosque, per quos necessario transeundum es set, referam aut adnotabo : cum ea omnia ex propria ipsius Devi Relmtione edita quivis petere possit: ex qua tantum, quae sunt praecipuae nOtae, & quae ad illius vitae historiam illustrandam non parum conducunt brevi compendio recensere & memorare proposui: hoc unicum praemo nere contentus, festinatum istud iter , modo alicubi duos tresve dies, prout res tulere, erat consistendum, quo minus hae sacerrimae actiones a

Devo i iisque peragerentur , neutiquam obstitisse. Tandem post quatuor menses, magnis dissicultatibus periculisque quibuscum in aspera hieme erat necessario conflictandum, defunctus, De viis castellum de sesco, sedem haeredhanam' La covii Feb. 3. Is 8 .ap pulit, ubi cum per quinque septimanas non sine ingenti taedio & incommodo, pecuniiis a Lastoseo , aere alieno oppiMo, qui nondum praedia oppignerata redemerat, parch admodum suppeditatis, substitisset, omeovians, urbem Regiam, Martii 9 . petit, tui majora vitae commoda novasque revelationes praestolaturus. Heic quoque, ut alibi frequentantur actiones, in quibus daemones illum vocibus barbaris prolatis, deinde consuetis altissimi sensus ambiguis, omnemque intellectum exsuperantibus, oraculis, miserrimὲ delusere, multa de universi orbis. terrarum distributione sub ductu dc regimine duodecim Angelorum , dc praesertim de variis, qui aeris triginta regiones incolunt, Angelis, illorumque numero & de ejus odi nistis misteriis h quibus cuncta naturae arcana erant eruenda, referentes: & quo illum praestigiis hucusque irretitum magis magisque captarent, quicquid olim in Mochi libro exstabat, denuo exponere & explicare in se suscipiunti Ne verδ Lassovius sive exerta Ratio.

nis vi, dc interiori mentis sensu ab hoc veterno expergefactus, ab illo- Dddd a rum

SEARCH

MENU NAVIGATION