Epistolarum centuriae duae perillustris reu.mi domini Ioannis Baptistae Lauri Perusini S. D. N. Vrbano 8. à cubiculo

발행: 1624년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

66 Io. BAΡΤΙSTAE LAURI&Galatam Constantinopolitanam tuto ad te perferendum curet. Quamobrem dc hanc scriptionena, Fontio transmittendaria, haud peritu- iram ratus, de industria longior esse statui. Nec tantum iacturam illam, licet omnium grauis simam, fatis erit indicasse: vulnus aliud testate anteacta nos transfodit,&quidem biceps Chri stophorus patruus, & Bernardina huius Soror supremum vitae diem obier e. Atque huc quar tum 3 octogesimum annum agens, Viro super-

stite nonagenario. Alter in Calabris, cum ed se recepisses per caussam declinandae parumper inuidiae, deposita ultro Vicaria Mamertini persona, graui oborto dissidici inter HieromtymitanOS Equites, quorum gerebat symbolum, &Hispanienses. Ad quos ictus haud imparatum habui pectius, qui didici carere omnibus, eXtremus scilicet meoru , in hoc natus unum, Vt eis ram uniuersos; meque serio ad migrationem, . quae mortalibus quotidie immineat,comparem.

Sed enim mitto flebile argumentum, & desino de infortuniis loqui.

Recentiora portenta ad se Vocant, quae totum terrarum Orbem incerta futuri lance suspenderunt.Postremos vertentis Anni menses Trabs ex igne conflata primum; duo deinde Cometae: insignes fecerniat ; quamquam matutinus tan- tum se nobis liquido videndum obtulit. Emer sere subitb diuinaculi simultates, praelia, aegritudines, funera pronuncianteS. Iam, ne penitus,

absit dictis fides, feruet in Germania bellum

102쪽

insurgunt in Caesarem ij, quibus famular i obsequio nihil antiquius, nihil sanctius esse debuerat. Pestis, forte ultura perduelles, apud Bohe- mos grassari coepit ue in pagis aliquot Helvetiorum Christiana res labefactarur. In magnates quoque nonnullos, qui ad amplissimos hono

res cum errore hominum, tum commendatione

fumosarum Imagitium obrepserant, sartiar felicitatis exempla, lanista Nemesi, proferuntur cuinterea Seianus ille Gallicus, deterrere posset eos, quibus foret pecunia potior, quam fideS. Quod si par non obi jciatur reflantis fortunae

mucro: infulis, ac verbenis tribuendum est: tametsi alterius inauguratrices manus, ab Ope ratu adhuc calentes,audierimus costrictas vinculis,&Satrapem ipsum veloci essedo Oenipontem abductum. Idcirco maioris Exarchi itissufestinat hinc in Noricos, quo &ego invitor, ire Duodecemvirali Collegio delectus. Quare

dum in Germanijse Bellonae Fano arma furialia educuntur,& odiorum incendia exaggerantur; in Gallijs hilare cantat HymenaeuS,&Nuptiales in Sabaudiam adportat faces. Propediem&hic excitabuntur Burghesianae, initaqtie societate, Aquila, Draco, atque Vrsa tuter sese amicissime coibunt. Aderit Nupta ex Etruria;

speramus omnia plena plausus, & tripudioru . Legati Helvetiorum heri perbenigne ab Urbe dimissi. in Regno Neapolitano tumultuatum est in Gironium ; sed citra sanguinem compres

103쪽

68 Io. BAPTISTAE LAYRI speciosa fraude captae, direptaeque: sumpta ab

his mutuo instrumenta , atque ornamenta. Nauarchos enim turbamq; nauticam barbaro riis tu, Petrus obarmavit. nostri exertis brachijς, contento arcu, appensa ad latus pharetra. abra

sis mento ; turbinato pileo, linis circumplicatis obuoluto, incedebant. Quid multa fefellit ex sententia delatos improvide per nostra maria, mendax habitus& sermo. Tormentis vicissim naues se salutant: dum pleriqtie hostium, qui e puppi desiluerant. aquatum tendunt, Prorex fit

propior, amice excipitur: interea caedes cooritur, magna in imparatos,nihilque tale metuentes,editur strages. Maxima pecvmiarum vi potiuntur Neapolitant; magnum Turcarum numerum obtruncant , longe plures captiuos ducunt in his Virginem sermosissimam, quam in Gynecaeum Turcici Imperatoris, adhibitacustodia, abducebant sed quid istinc proxime est allatum de foedere cum Rege Persarum icto Permulta apud vos sint, de quibus nos queas facere certiores, si animum intendas , nec tribus dumtaxat versiculis semper velis nos dimittere. Ego nihil praeterea adiugam;quod ita implerim quaternaS paginas, Vix ut nomini subscribendo vacet locus. Uale Frater amabilissime, . & Ischiade illam tuam, qua te laborare etiamnum scribis, alicui Turcarum liberaliter imperti: ad

tuos, cum primu liceat,reuertare, meique inter orandum, sacrificanduque assidue memineris.

104쪽

Roma: EPIST. XXIX.

Io. Baptista Laurus S. D. Gregyrio CIbo V.C.

Hoc Gregori, Vere esse aulicum ; rationes vivendi suas alieno arbitratu moderari, ab alterius praescripto hilum non rec dere. Quam. sancte dieraueram, postquam hodie mane cum Cardinali tuo era locutuS, mansuriam me domi, &aduentum tuum a prandio

praestolaturum,cui grandia latentium Disciplinarum volumina ostendere habeba: in his Fortunati Scacchi Augustiniani Sacroru ut nunc quidem titulum fecit , nequedu edidit Eleochrysmatum Libros quinque, quos ad me misit, eosque,rara eruditionis fruge respersos,ad miraculum usque suspexi: inspecturus postea una tecum alios aliorum, si venissem in Vaticanum, quod constitueram. Cum ecce tibi horis pometa ridianis Vincentius Suardus, Mantuanus Epiccopus,imminet,Cardinalis vocat,adest Currus, in Hortos Iansculenses imus, ubi diem ferme solidum condidimus. Domum repeto, Iacobi Vectiani Nuptiale Carmen ab eius populari accipio, quod secum Vir humanissimus attulerat, cupiens nobiscum congredi a quem ego si allocutus essem,ereptam suauitatis tuae consumtudinem aliqua farcire potuissem: sed frustra ilia Ie ad nos venit, &te cami: ac ne plane totus

discipliceam mihi, schedulam a me habe,quan

105쪽

o Io. ΒΑΡΤ1sTAE LAvRr db me non potuisti ipsit in ; quae te in noctem saluere iubeat, me tibi purget, & hoc unum de . Harpocrate illo innuat: perpulchre Theatrum,. . quod dicitur, mihi rese asse, mox clausisse. pro quo precor homini iratas Gratias, qui tam ingrate suos sibi ludibrio habendos putat.Sed hoc. male habet: illud me magnopere delectat quoda Hieronymo Besora Barcinonense, Hieronymi Bossiij Ticinensis missus est legendus Epistolaruliber ; in quibus multa de te mentio, me noli semel honorificentissime appellat, Enimuero tu,ac Massinius, mei nimium amantes,dum Τicini versabamini, Bossio imposuistis. Doleo, quod Philippo superstite ignorauerim expostulassem cum illo hanc initivam. Te obiurgare non ausim aulicus aulicum. Claudium Susannam, hominem candidissimum, volo etiam atque etia a me saluere. Ex Aedibus Noni. Quin .ctiliS.

Maphaeo Barberim Cardinata Io. Baptista Laurus S.

OVae ego officia, dum istic sum,minus saepe

usurpare soleo, quod secum nescio quem in aula versantibus suboleat, ea si nunc negliga, qui ab Urbe absim, &plusculum existimer ab- suturus,nimis absurde faciam praesertim inter

106쪽

ΕΡΙS T. CEN T. I. Prbus prisca consuetudo iubet. Quam re me quo que in primis apud te Patronum amabilissimureligiose obire dςcet,cuius eruditionem,&lissimam fortunam, cum pari humanitate c5- Iunctam,exerta,&clara Voce iure ubique praedico. Accedit, quod nisi meus calamus in eo Vtcumque incalescat; videatur frigore, ac niuibus plane obriguisse, quibus per hosce dies prope hic obruti sumus, ubi suum Aeolus statuisse

domicilium per Hiemem creditur, quae incrudescit adhuc, nulla Veris habita ratione A stati vix de loco cessura est. Ne quaeso,Princeps, interim patere, nostri memoria apud te exoles.cere, dum hic haeremus,& Epistolis praeter opinione addicti alienis qui in has prius vernacula Lapade excubabat,Cardinale non inuito,rati

nibus istic quibusdam expediendis praeest)per-

rard ad te damus nostras:cui tamen, absque lit terarum officio sit, nihil scio esse exploratius, quam hunc animum tui oppido obseruantissimum, meque excellentissimarum dotium tuarum,Vel citra purpuram,Verissimum praeconem. Vale, Tudere. iij.

Aprilis.

107쪽

M. Cardinalis Barberium S. D. Io. Baptista Lauro.

IN tuis officiosissimis litteris impressam comspicio beneuolentiam non vulgarem, qua me Pros queris, cuius imagine. nihil gratius oculis animi contemplari possem. Hac igitur mirum in modum oblectatus, me tibi plurimum debere fateor, cum nullam temporis opportunkatem praeterlabi sinas, arctius in dies me deuinciendi ; tibique inuicem ab omnium gratiarum largitore Deo, pari precor affectu, nonsolum hos solemnes dies,sed plurimos annos felicissimos Pro comperto habeas, in te redamando, cui cedam , esse neminem: flagitat id a me tuus erga me flagrans amor, norum suauitas,& eruditior S si detur occasio, quam Vehementer opto, mea hanc tibi propensam voluntatem, libentius re, quam verbis, testificabor. Vale. Dat. Romae vi. nonas Maij. EPIST. XXXI. Romae.

Ioanni Angelo Duci ab Altae si Io. Baptista Laurus S. D. Nobilissimum Satyrographorum Persiu,

uberrimo ac doctissimo Casauboni Commentario illustratum, remitto , Dux Clarissime; cuius lectissi nunquam interruptae,postr moa

108쪽

s p I s T. CEN T. I. 71rnos hosce Tiburtini secessiis dies tantocst Ductu, atque Utilitate impendi, ut euaserim inde multo alacrior, & ad virtutis studium inflammatior, plane Ubique melior, coaceruatis ad 1

pietissimi Poetae monita,ab Isaaco aureis Chrysostomi, Naalangeni, Basilij,Hieronymi, aliorumque eius notae Scriptorum sententijs. Ut taceam priorem,ac posteriorem Platonis Alcibi dem luculenter expressum Stoici personam semet,atque iterum apposite exhibitam. Nam v-bi de legitimo diuitiarii usu verba fecit, de recte propiciando Numine, votisque concipiendis, supra Eutyphronis,ac Tyrij diatribas, se idisum omnibus partibus meo iudicio, superauitrneque Christianus doctor Vtilliis potuit praeci

pere, neque eruditus interpres religiosius explanare, modo paucula abradantur, castigatis piorum auribus obstrepentia. cum tamen pudorem virgineu in toto opere agnouerim, & virumque morum permodestu censorem, acu fecundum egisse animaduerterim. Alterius v ro prolixitas a legendo me non terruit,existim

tem quodque longissimum , iuxta Aristophane, esse optimum ,pulcherrimumque. Quid plura3 factus per te sum Persio amicior,cuius dictis e

tiam sciam Diuum Hieronymum, tutelare merum,perlibenter Usum. Huius patrocinium virique nostrum perenne VOueo, teque, Princeps humanissime, multa cum gratiarum actione valere seliciter iubeo. Ex Aedibus.

109쪽

Gassari Murtolae. V.C. Io. Baptisa Laurus S. D. FT vultum mihi, & animum suauissima hi

laritate,mi Gaspar, tua adspersit Epistolai qua officij, si minus praetermissi ; diIati saltem, uti vis, excusationem obis, & in exsuccam Dynastiam istam, in qua videris propemodum c6senuisse, vocibus perlepide tragicis incande cis. Sed nec Eques Aurispa,Sororis tuae vir , in reddendo Poemate peccauit quidquam Credas, amasse me tarditatem,si qua fuit, qui dari mihi ispatium volebam legendi prius Beresithiaden Gallic latinam,quam Etruscam tuam delibarem. inia vero homini aulico deesse occupationes nou ignoras, seci longius interuallum,&plures ego in euoluendo Libro contriui menses, quam qui confecerat,Verteratque. Commodum igitur e Theatro Gallico destisis viribus exeu-tem, festiuissime excepit Etruscum tuum : in quo docta,varia,selecta deprehendi ; dum Cos. motheoriam, atque impressa homini diagrammata. VirtuteS,Artesque omnis generis, hapa- 'cissimo ingenio tuo inditas, prosequeris Quares liberalitati tuae referre parem gratias, ab ip- 'somet Poemate petendae illae sint, quibus taminerito abundat plurimum ; quam vere reS,cuius argumentum speciose tractat,ab Ornatu nomen duxit. Adijcerem verbum de Piscatorijs O-dulis:

110쪽

, EPIs T. CEN T. I. talis : verum qui sic splendide partes conflantes Orbem in uniuersum expressisti numeris, no absi mili genio his coalita modulatus es. Velim tandem, sicuti propitium Apollinem indicendo habuisti, propitia iterri Iunone in rege do uterere. Nam quem malum )mihi famelicum magistratu narras praepinguis Praetor eo tu scilicet ubertatem importas potius; nec est

mirum, si annonarium Praesidem oppidis sterilibus diutius praeesse Princeps noster iubet. pulentiora prensant tibi tua promerita, quibus

aderit bona i uno, hoc est, aurea. Vale,ac Musas vernaculas tuas identidem nobis concilia. Ex

Vrbe, Postrid. Kal.iunij Sed non te celaverim, Murtula, quid hodie gaudij Hannibali attulerim. Heri vesperi Musaeolum ab inanibus schedijs purganti, eaq; scindenti,concremanti occurrit praeter opinione Epistola, a Caecilia Poloniae Regis Sorore,ad Olympiam Poetriam Margheritae Sanrochiae, quinquennio ante vita fuistae, praetulisses Equitis Hannibalis Cari,Poetae celeberrimi neptem, & Aurispar nostri matrem. scripta Nam quo an no Ferrariense Bestum paene exarsit, cum ego a

Lauretana Virgine digressus , ad spectatissima feminam hospes diuertissem, ea reddita est, &autographam, exemplari relicto curiosoqii ippe adolescenti illa non grauate indulsit) mihi

retinui. Velim tu quoque legas, ac nobiSpro e emplaasiem pares. Vale iterum.

Caecilia

SEARCH

MENU NAVIGATION