Epistolarum centuriae duae perillustris reu.mi domini Ioannis Baptistae Lauri Perusini S. D. N. Vrbano 8. à cubiculo

발행: 1624년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

ΕΡ I S T. C E NT. I. Inrum Homerus, cuius meditata omnia praeclare commendauit antiquitas,& eximiae seinpersbi laudi duxit aemulari, aut adumbrare posterit λXanthum fluuium in vigesimo primo Iliados Lib. pugnanti Achilli interdiu opponit; cum praelium aduersus Troianes maxime incalesceret ; qui Apollinem deinde increpat, quod 'ouis mandata neglexerit, praecipientis, ut Troianis tantisper opitu reluxaeum noctes

Rursiis Achilli laboranti eodem die affuerunt Neptunus & Μinerua, qui.

Ac deorum descripta pugna, neque dum die in vesperam inclinanter E ,κκει δ' ο- ρἱκμγ-Hιπύρω,

Quod per tenebras haud sane licuisset, se ni utique. Et Agenor b Apolline excitatus, priusquam in Achillem stricto gladio proru Tet,cum multa secum locutus esset, adiecie

qui apud Nasonom, ve ad se diuertat,Theseum inuitat,di vin amice infert, in alueum fluminis' a N intu-

252쪽

a 6 M. BApTIsTA A LAustrintumescere praecipiens. Possem de Pado in Ala ricum conuicia apu l Claudianum effundente., Sed quid plura hoc loco subiψiam tibi, qui se centa eiusmodi exempla e Graecis& Latinis habes in numerato p quibus religio non fuit, Pra ' sides fluminum ut de reliquis Dijs taceam in-. graiose ex machina cum hominibus inducere loquentes, die procedente ipso, nee provectutenebris adempto,sive ut Homerice exprimamz Neque enim aequum semper fuit, Vespertia Itonibus similes,aut laneis, quod aiunt, pedibus noctu Deos obambulare, & suauissimum som- Iaum a dormientibus excutere.AtquDia hoc so eassis censores mei, verum iam edocti, non sint ia ampliuS durorum Capitonum filij. In altero co-' sultius turbent ολω M μυκτῆρι: quod Tiberim ad Arnum longe minorem fluuium,re orto prPsertim curis,adduxerim, cum ex Apennino p ri ferme interuallo originem trahant. Sed hal Iucinantur prosecth, dum Currus,quem multo paratu descripsimus, insignioribus appictis rebus Burghesiorum, rationem nullam habent. Hi veris, praeterquam quod omnes elidunt ταν ad quaedam in Tragoedijs Sophocli ,&,Aeschyli,ut putantur, errata insolenter e clamarent, O Caelum , b Maria Neptuni, quem in praesens oblaesae Τiberis Maiestatis vindicem accersant. Videntu r autem igiὶorare, Florenti ad Romae imaginem olim exaedificatam ue quodque inter cetera Nomina Floralibus suerat V

253쪽

tris T. CINT. Dbi impositum, idem postmodum Florentia obtigisse. Quippe Antilusam reete appelles Floram

aut florentiam : quae vocabuli communicatio cur non &honori Ursinorum, nunc vocet ad populos, profluentis Arni accolas, Tiberiniim Patrem Uerum tam obliquo, inquiunt, traiectu, non potuit, non debuit: quasi, Aquila & Dracone praeeuntibus,quadriga inuectus,Triptolemi aut Medeae ritu, vehi per aerem nequiverit, vel humi repens, Serpent is Epidaurij more: vel concitam curulium vectationum impetu prae- uolans,obire Latium,Vmbriam, Thusciam ; Secum denique Florentia abesset propius, ad sui ingenij μηχανήν diuertere ut omittam illud ex Heliodori libro tertio: agnosci Deos

κω bῶσιν. Quod Homerus , Ut Aegyptius minime ignorauit ; licet multi veluti α ιγμα praetereant libro decimo tertio Iliados', At

eis Oilei filij de Neptuno dictum,

quod d tum Claudiano non est, qui ad Romae Simulacrum,cuius tunc Aedes in Palatino clivo cernebatur,perduxit Stiliconi gratulantes, Hi

spaniapa, Britanniam, Africam, Italiam as. N s ego

254쪽

ego Prouincias si suis e sedibus feminarum habitu volatune, an pedibus tantum terrarum emensas p)ad Vrbem euocassem,quibus me hi-bones illi scommatibus vellicassent quos nota

pergam redarguere iam I acnia tinis stulte facio, qui facilitate abutar tanta, Princeps amabilissime, ad delendas notas, ab indoctis inustas, quibus, non praeter solitum, minus est frontis, & plus audacia quam eruditis. Quin igitur barbaros homunciones aculeis gentilitiarum Apum absterres, doctissime Bariarine λ quod si Musae agrestiores nostrae urbanissimis tuis Mel aliquod propinare non audet: obtrectatorum plane fumus in caussa est; quem ubi tua difflarit eruditioni par auctoritas; nos continuo, si non Pindaricis tuis aequales ca tiones squis enim elegant,oimis illis pares meia ditari queat obseruantia certe erga amplitudinem tuam plurimum assurgentes, mittere in istum benignissimvis sinum non verebimur. Vale, in Urbe. i. EPIST. LXXXIV Romae.

D. Baptista Laurm Felici ConteiorisI. V. C.,

I 'Rgo aceeptam iniuriam persequi nos us tas,qui non lacessentes a sycophanta Cisaupino grauiter laesi fuimus. Haud prosectb imp trares, nisi praeclaram heri, citra caedem & san-gninem, ultionis capiendae rationem didicisse,

. ' quam

255쪽

mutescam, nostra huc in dies alio uot transsata Rula,docere te per litteras volui, Contelori. Ad sedes N. me contuleram, delaturus arguto seni

patroci murn caussae Cornelianae : acinia distianebatur nonnihil. me in Bibliothecam abduci imperaure,vbi,si diutius expectandus foret, mianos moleste moram illam percoquerem. Igiatur picturis, quibus Musaeum abunda lit, oblectari coepi: pandebant quaquauersum elega tissimae Tasellae, quae expressos ad uuium insiugniores quosque Aulae Dyncas repraesetabant Dum fingulorum effigies , quae animo inhaere- 'bant, SI Vn a artificium excel lans contemplor,' ac laudor in altera atque ahera nequeo risum cohibere. Quamobrem,inquam, decrepitus hic di recaluaster exprimitur, qui est sermosissi mus 3 quasi exerceat carbonariam Cupido, aut Helene transformetur in Hecubam. Quid item alius sestigiato vertice,im exis capillis,cuteru-goth,& in aterrimum exusta colorem, opilione

n bubulcum agit 3 cum sit alioqui vir ad spectu

hilari,&festiuo, Medicinae deditus, nec a Musis 'alienus. Itaq ridebam pariter, atque indignabar. Pictori existimans vitium,& incogitantia. quod N. nostri certum consilium fuerat. Dimis.

sis litigantibus homo sese ad me proripit: quid' tu inquit, modo superciliosus, modo risu dinfluens inambulas, neque ab imaginibus oculos de brques Ego autem: opportune ades, frontis huius nubeculam distussurus,mihique,qiuid istiue

256쪽

stuc rei sit, palam facturus, quare mentitam a deo faciem horum uni & alteri affingi volueris Recte,inqui t: quos ita demrmes cernis, Aduer-farij nostri sunt: nam male de nobis meriti,b ne pingi non debuerunt. Scilicet iniuriarum &contumeliarum fabros hisce picturis ulciscis leo et ac vel ipsum Herculem, si probra in nos iaciat, nonsecus atque olim Celtae , deformabo. Illud modestiae nostrae est,etsi tale nihil prom reantur, quod a me praetereunte non conspuuntur: quo dedecore Constantiensis quidam,Batavi oratoris effigite cumulabat. Papae,inqua, factum perplacet, aemulabor. Hoc edico iam, Quisquis in posterum contumeliosus in me sit, fingetur enormi naso, distorto ore, obliterabitur, conuicijs impetetur, lacerabitur; denique mentitum vultum nulla non labes, nulla no tu

pitudo inquinabit . ac frangar, si legem fran- gam. Ride & Vale, mihique, ubi hinc pedes auolam. in instructa ad miraculum Viri doctissimi, hum anissimique Io. Baptistae Coccini. Bibliotheca,sellam para. Ex Hortis Martialis. ΚalIulii M. DC.XX.

257쪽

PErlepidam ultionis capiendae rationem tuis ex litteris didici, Laure, qua S ego uti si

tui & scio, ali3, quibus factum renarraro, usuri sunt. Quod vero tibi Musarum ac Mineruae alumno Martialis, an Martiales 3 arrideant Horia ti, nec nouum mihi, qui vivax robustum ingenium agnoui tuu , nec ab amoenioribus Eidi; quae inter grauissimas curas cumprimis alis, hemim. . v Bibliothecam Cqccinianam, ubi ad n r deas. reperies Voluminibus omnium g nerum, 'multo quam antea, reserti ctimam, quorum a spectus longe tibi futurus est gratior, Laure, quam Laurorum istic freques Silua, quae deam lantes, totam ut Romam Vnico obtutu deum orent, aestimantque, egregie desendit a SoIe Sed iam pro picturis ludicris, contorto vultu hominum, facies inuersas exsibilantium,lege seri

am scriptionem Ghisellij nostri ad te de te. qua

nis admittas, Centuriam non remittam. Vala. Ex Aedibus ,&Cardinali Illustriss communi Domino me veterem clientem etiam atque etiam commenda.il , Vrbe. V.Idus Iunij. '

258쪽

Io. Baptistae Lauro' Henricini festius S.II.

GRatuloretibi Vir doctissime,delicium ialium , & recentes ex amoenissimo ingenii tui visidario decerptos flores, qui me sepientiae t et pratis inambulantem, delicatissim Oru .fragrantia perfuderunt Legit mihi,si nescis, lixi Contelorius alteram tuarum Epistolarum centuriam.& perlegit, o& relegit ; quo enim dulciora vina sunt eis serius sitim abigunt ue suauissimus Μuscae concentus non unica satiat auditione. Suspicio puritatem sermonis, sentei - . tiarum grauitatem , certantem cum erudi--tione doctrinam , sitis condita salibus omnia, candida prorsuS, atque concinna quamque ad- modum paucis huius aeui Scriptoribui contigisse video,summana in exprimendo, quod son- tias,facilitatem; quae nullatenu5 tamen in exilitatem vergat, Verum tenuioribus.ac vulgatis inimica sermulis, decora in grauitate, aequabiliusque tenore perduret. Nil hercle mirum priorem tua Centuria a Germanis ac Belgis,ceterisqpolitioris litteraturae fautoribus comiter exceptam, sellicite nutriri: cum Tulliana facilitas, Senecae gr.itas, & Plini j suaves argutiae, iucu- dissimo ad ingenij tui fornacem colliquata misto, nouo velut aeris Corinthij fluxu : 'non unam. Urbem,sed uniuersae tractus Europae irrigarit. Nec in speciem verba compono. aut amicitiae

quidquam tribuo, vel affectui. ea enim est animi

259쪽

ΕPIsT: CENΤ. L 2o3nii tui modestia, quae adulantium lenocinia respuat,ea doctrinae excellentia, quae his plane noindigeat. 'Quid differs ρ prodeat in lucem & hic partus 3 maturus est,Lauro dignus est ; & gem ma istae singillatim amicis tuis abs te missae,auia de simul expectantur uniuersae. De Beraldi tui ac Veliae Dialogismo,& Clarorum Uirorum aptE con textis Elogijs,repeto,quae nuperrimis ad te meis. Addo, ni in publicum das, alienae subtrahis gloriar, nouercaris tuae. Vale feliciter. Data Romae,Pridie Non.Iunij.Μ.DC. XX.

Marcesso Lanti Cardinali Episopondertino Io. Bapricta Laurm S. D. 'IPso D. Romanae Virginis peruigilio, quam

tua mihi liberalis pietas, Princeps religi sissime, delatis iampridem eius vectigalibus, praecipuo cultu venerandam & colendam pro posuit superioribus mensibus habitis meo more nocturnis appetentis diei supplicationibus,expensisque,quae ad secundam vigiliam interseruntur narrationes) non ab re susipicari coepi, utrum ab idoneis scriptoribus illae fui s. 'sent pmditae, quas Angelus Canius Episcopus, annis ab hinc viginti quatuor, in Ecclesia Tu dertina recitari iusserat.Propterea quod in eum coniectat Librum Sanctorum Uitae modbunax alteram excipias adeo videntur impolitae rudes

260쪽

sto D. BAPTISTAE LAURI, ludes ac subfiigidae, Ut non satis dignas puto, quae pro solemni horariarum precum penso CP litibus persoluantur. Illa enim animi, qui in

Dei amorem rapi gestit, exarescat cogitatio necesse est,quae nullis diuinarum illecebrarum v luti scaturiginibus irrigetur. Licet autem quorumdam vestri ordinis Patrum calculus non

improbarit, a nobis tamen stat sapientissimi Cardinatis Baron ij de refingendis ineptiu Uiographorum scriptis sententia ; ad Tuderies v ro spectantia, non ob aliud olim Carsio permis fa,nis1 ut importunis pariter, ac pijs religiosi Praesulis obsecrationibus fieret satis.Neque nucego subniouerim,quid in illa serie immutandu,

addendum,amputandumve censeam neque c

, suluerim in parte repurgandum, quod paene in

totum spongiam mereatur. Unam D. Romanae

Vitam diligenter excussi, in qua clim minus quaepiam possem serre, & Codex forte perantiquus, Italice coscriptus,se mihi obtulisset pli

ribus enim coniecturis licuit assequi, tunc tem- poris in lucem datam , quo eius fanctitatis fa ma, recens a funere, per ora hominum volita - bat eam prolixiorem aliquanto, latinostylo leuiter strinxi, & per otium , animo meo gratio ficaturus, reconcinnavi. Quam visum est tibi Princeps integerrime,legendam tradere, ut Romanam Τutelarem quondam tuam etenim nobis transcripsisti qui Prioratu Memminensi tevltrb exueras, Ut clientulo tribueres alio or

SEARCH

MENU NAVIGATION