De matrimonio christiano libri tres auctore Io. Perrone ... Tomus 1

발행: 1861년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

Dissilired by Corale

8쪽

Ut primum animum adieci ad Matrimonii christiani opus exarandum, illico in eam cogitationem Veni, ut nomini Τuo, Pater Sanctissime, illud inseriberem. Cum enim gravissimae hac tempestate de matrim niis eorumque iuribus moderandis subortae fuerint quaestiones, eumque religionis hostes omnibus instructi armis ad Ecclesiae

9쪽

poleStateIn, qua Sanctis connubii vineulis prospicit, infringendam veluti agmine facto Surrexerint: Τua sapientia praestitit, ut de

eorum erroribus novum Ecclesia egerit triumphum, novaque luee veritas catholica corusearit.

IIuc accedit, quod meos pertenues in re christiana luenda labores Sanctitas Τua pro ea, quae Omnium Ore praedicatur, humanitate benigno lumine aspicit, mihique vires animumque susscit, ut cum veritatis religionisque hostibus congrediar, eaUSamque, quae sancti Petri sedi eum bonis omnibus communis est, maiori qua poSiam ope, tuear. Magnum itaque laboris fructum cepisse jure mihi videor, si opus hoc Τuo inscriptum nomini Τuoque munitum praesidio in hominum manus devenerit.

Τuis pedibus advolutus Tuam humillime ut mihi benedictionem impertiaris rogo.

10쪽

Funda montum et origo domesticae societatis ac familiae , ruemadmodum et rerum publicarum omnium, quae ab ea in tum ducunt, est illud matrimonii vinculum atque coniunctio, quam in illa quoque beatissima primaevae integritatis condi tione . e qua per peccatum excidimus, ab ipso Dsto novimus suisse institutam. Cuius quidem institutionis , ex qua propagatio hominum et soboles prodeunt, si causam quaeras ultimam , non aliam profecto invenies, quam qui alii ex aliis homines gignerentur , ii, quamdiu in terris Viverent, auctorem Deum cognitione , amore atque obsequio proSequerentur cum ex hac mortali vita discessisgent, ejus beati late in caelis sempiterna delectatione fruerentur. Quam ob rem Deus non modo ratam et Sanctam esse hanc vitae coniunc tionem voluit; sed ne labefactari unquam aut dissolvi ab hominibus posset, immutabiles eidem leges tulit , quibus intra suos sines , qualem ipse esse cerat, perpetuo conlinere-

iuris

Ne qua vero mortalium sive conditione sive cupiditate

SEARCH

MENU NAVIGATION