Specimen confutationis animadversionum Desiderii Heraldi sive Tractatus de subscribendis & signandis testamentis, item de antiquorum & hodiernorum sigillorum differentia. Auctore Cl. S

발행: 1648년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

CONFUTATIONIS

Animadversionum DESIDERII HERALDISIVE

De Subscribendis &: Signandis

M, L vGD. BATAVOR.

Ex ossicina Elseviriorum.

cIo Io C XLVIII.

6쪽

AM STELO DA MENSI,

S. D.

CCEPI, legi , confutavi , Vir amicissime, primas pa-Sginas Animadversionum Desiderii Heraldi , nungAdvocati Pariensis, olim Ludimagistri Sedanensis,in Observationes Sa1-masii ad jus Atticum, quas Amstelo damo ante aliquot septimanas misisti. Si erunt similia quae sequentur, S pari filo texta,sanus non foret qui judicaret opus esse ea refelli quae risu digna videntur, & ludibrium potius debere quam refutationem

mereri. Nec Vano tamen augurio

7쪽

vel pessimus conjector aliquis existimare possit, haud futura meliora quae nondum sunt excusa, quaeque adhuc sub prauo sudant , Cum in frontispicio operis ornando plus laborasse verisimile sit, ut quammaxime esset conspicuum,utque novo S inusitato splendore oculos intuentium conVertere, dc mentes legentium posset retinere. Elegisse nempe videtur ex omni materia quam

tum in Adversariis habuit congestam& paratam , notabilia quaeque Mpraecipua quibus magnifici aedificii

λοωγες et σωπιν praeniteret. Hoc

denique specimen esse voluit , eX cujus Contemplatione constaret quid de toto corpore sperare deberent elegantium formarum specta' tores, ut Viso tam pulcro capite caetera membra ad hoc exemplum quae nondum paterent expectari & exigi possent. Ut ergo gustum caperent homines operis excellentis eximii, primam ejus partem ut omnium excellentissimam dc praecipuam cir-

. cum

8쪽

cum amicos notosque qui in eadem urbe manebant, non solum missitavit, sed etiam per exteras & longinquas oras CircumVectandam cura-Vit. Sic quoque Amstelodamuri transmissa essi Sed miror praeteritam nostram esse Leydam, quamvis copia hominum litteratorum abundet, qui non judicio deficiuntur ad aestimanda praeclara artificia, nec livore prohibentur ad rectum iis pretium ponendum. Propter unum fortassean Salmasium cujus jugulum petebatur hac egregia scriptione , tali honore Academiam nostram dignari noluit. Ulut sit, palam est, nobilem Rabulam voluisse hoc pacto flagellum alte insonare ut terrorem late spargeret Animadversionum, quae magni nominis, ut air, Criticum, nomine illo tanto famaque tot annis quaesita, dejecturae cf-sent. Nam persuaserat sibi vir paedagogice vanus, & ferulis olim scuticisque tenendis & quatiendis /ssuetus, si virgas clare strepentes in A 3 tenta-

9쪽

pentaret, turum,utinstar pueri dis centis, mutus metu mussaret ille cui tam crudele supplicium per plurima orbis litterati loca rumore magno circumlatum minitabundus denum ciabat. Priusquam etiam audaciam cepisset edendi quod diu fovit, immo priusquam fatuum nactus esset librarium cujus typos damnosi operis impressione multaret, saepe audio solitum familiaribus domum ventitantibus praelegere as recitare particulas ingentis illius voluminis quo Salmasium obruere & necare destinabat. Inde in plausiis consurgebant pecuaria Arcadica, quorum aures grandes,auritus & ipse magister saliari asinorum dape tam laute pascebat, actumque de Salmasti Existimatione plane omnes clamabant. His ille inflatus ac munitus imperitorum hominum sibique similium praejudiciis nihil molle, nihil modicum crepare,& omnia arma ad se vindicandum a vocare. Sed artis paternae memor

praemittenda censuit haec fulgurum

10쪽

tonitruumque praenuntia , SI ante fulmen jamjam casurum , praemi Cantia crepitacula. Nunquam ille majoribus bombis aeneos tubos eX-plosit, quam iste filius ejus ingenti sonitu strepituque id quod agere

moliebatur, sese acturum praenuntiavit. Sed miserabilis homo potius . quam mirabilis, nisi quod eum miranda stultitia insignem facit, fatum

suum non praevidit, nec quis exitus nouu Salmoneum maneret, hariolatus est. Hoc inde illi evenit quod quia tam multis Consulitur, semetipsum non consuluit, nec sibi dixit quis es.set, nec modum siti mensuramque cognovit, sed cum staturae sit bipedalis & distoriae,se Colosserotis speciem & proceritatem habere non minus temere quam falso credidit. Qualis sit & quantulus, ego melius scio, quam ipse scire possit. Se enim semper ignoravit. Atque ut per me id demum recognoscere incipiat, Contra eum tenere speculum hoc constitui ut in eo se videat, agnΟΩ, Α Catquc

SEARCH

MENU NAVIGATION