장음표시 사용
4쪽
Piothonotarii Apostolici , sepe Vicarii Generalis Episcoporiun, Hrchiepit coporum , Cardanalium, necnon Uicarii Capitularis, . di δε postolici, modo uero Uicarii Ceneralis EMINENTISSIMI. ET REVERENDISSIMI TOMINI CARDINALIS
Episcopi Portuensis , & S. Rufinae , Suh-Decani Sac. Collegii, &. Poloniarum Regni apud S. Sedem Protes oris.
Tam nullo exissente, seu soluto, quam salvo vinculo Matrimonii, ejusque Effectibus.
ARCHIEPISCOPIS, EPISmPIS, IUDICITUS ECCLESIAsTICIS. AC OMNISUS IUS CAESAREUM, PONTIFICIUM, SACRA DE THEOLOGMΜ, . PROFITENTIBUS, ET IN FORO UERSANTI BUS UTILISSIMUΜ
u.n Summariis. & Indice locupletiissimo.
Ex Typ gr Dia Salviani ia Archigymnasio Sapientiae Superiorum scultate ,
6쪽
ALTISSIΜAE, AC SACRATISSIMAE MAIESTATI
HOMINUM , ANGELORUM , TOTIUs ORBIS , ATQUE CAELORUM
Scriptores cum Opus aliquod in lucem edere constituunt , aliquem d Iigere solent benevolum Mecoenatem, &quantum fieri potest, omni Virtutum genere ornatum, cujus illustre nomen, & praesidium sibi futurum adversus malevolorum invidiam, & multum operi decoris adversus contemptum imperitorum adjuncturum esse sibi pollicentur. Quo quidem more mihi quoque hac de causa utendum potissimum censeo , sed Ego vix inter Homines notus , inter Scriptores rudis, inter Dei Ministros minimus, cujus tandem potero implorare Praesidium, iussi illud praecelsae Majestatis Tute totius Or
7쪽
bis , atque Coelorum Imperatrix, apud quam non est acceptio Personarum , quia semper fuisti verae humilitatis exemplar , quamvis Stella ex Jacob , cujus r dius universum Orbem illuminat , fovet virtuteS , e coquit vitia ; EX Regibus orta , ex semine Abrahae, ex Stirpe David: Virgo semper Immaculata sine. labe originali concepta , nullis terrenis inquinata assectibus , sed Coelestibus educata cogitationibus : Hortus conclusus; Fons signatus: Gloria Libani: Decor Ca meli: Tota pulchra, in qua non est macula: Pulchra ut Luna, electa ut Sol, favus distillans labia tua , oculi tui Columbarum : Tu Gloria Jerusalem, Tu laetitia Israel, Tu honorificentia Populi Dei, Ecclesiae nostrae decus , & firmamentum: Tu pretiosa Margarita Orbis Terrarum, Corona Virginitatis, Sceptrum Orthodoxae Fidei, quae nec primam similem visa es , nec habere sequentem gaudia Matris habens cum Virginitatis honore : Tu Flos Campi, de quo ortum est pretiosum
lilium Convallium: Tu Ancilla Dei, & Mater : Tu
Virgo, & Genitrix: Tu inter Omnes Homines natos,& nascituros Christo , Deoque propinquior. Quia crgo Te majus, aut illustrius ullo umquam tempore inventum est, seu aliquando poterit inveniri y Quidnam Te sanctiust Non Prophetae, non Apostoli, non Martyres, non Patriarchae, non Angeli, non Throni, non Dominationes , non Seraphim , non Cherubim , non denique aliud quidpiam inter creatas res visibiles, aut
invisibiles majus, aut excellentius inveniri potest: Tu sola Coelum , & Terram amplitudine superasti . Per
Te exultat Coelum, laetantur Angeli , fugantur Daemones, & homo ad Coelum revocatur. Quid Te magis misericordia, pietate, & amore erga Genus hum, num insignet Tu Reis veniam, medelam aegris , Pusillis corde robur, afflictis consolationem , periclitanti
8쪽
Q bus adjutorium sanctis tuis precibus obtines : Tu foratitudo pauperi , sortitudo egeno in tribulatione sua , spes a turbine, umbraculum ab aestu , servans omnibus in Te Sperantibus pacem : Tu aperis oculos CCecorum, & educis de conclusione vinctum, ac de domo Carceris sedentes in tenebris . Tu Mater Divinae Gra
tiae, Mater Misericordiae, Mater Boni Consilii , cujus
merita , atque Virtutes omnem loquendi superant facultatem. Tu spes mea, Domina mea, protectio mea, Mater mea . Quotidie namque memoria recolo quae
Tua semper fuerit in me pietas luculentissimis bene. cientiae signis obtestata ; Quantum contra invidorum Obtrectationes Opportunum mihi praestitisti auxilium; Quam in me ornando fueris solicita. Merito igitur Te praeponere debebam Regnis etiam , & Sedibus, ac Augustissimae Majestati Tuae has qualescumque fbrensssotii elucubrationes nuncupare. Merito proposui pro illarum luce habere Te, quoniam inextinguibile est lumen tuum. EXcipe ergo eo benigno, ac materno, quo
obtutu Munusculum hoc nulla quidem eX parte tanta Majestate dignum, sed par osterentis Servuli paravitati , quod tamen tam illustri nomine decoratum, &patrocinio fultum , non vereor, ne non satis omnibus commendatum Videatur , meque ut sub umbra Tua
usque ad ultimum spiritum requiescere , & post hujus
vitae cursum Unigenitum Filium Tuum una tecum, &cum omnibus Electis ejus aeternaliter laudare , atque cum eo regnare tuto concedas Tuis sanctissimis pedibus provolutus humillime deprecor. SACRATISSIΜ E MAIESTAUS TUAE
9쪽
Ultae sunt Causae , quae de die in diem coram Episcopis,
eorumque Vicariis Generalibus examinantur, & deciduntur , sed inter frequentiores, quae ad hum essectum ad illos deferuntur , non ultimum sane locum in aliquibus Dioecesibus obtinet ea Contro Versia, quae
exoriri solet, & judicialiter discuti. vel extrajudicialiter, quando fieri potest, componi inter Conjuges super Separatione Tori Conjugalis sive Iuto, sive salvo vincula Matrimonii, ad quam dirimendam plura juxta casiaum circumstantias praesertim in jusdicendo in Tribunalibus Ecclesiasticis per me collecta, in hunc Tractatum redigere pro Causidicorum , & Iudicantium commodo opportunum sum arbitratus. Non ignoro Cum veterem , tum
vulgatam rem me fuisse aggressiam , in qua pertractanda multos , eosque gravissimos Authores rerum tum divinarum, tum humanarum peritissimos plurimum sentio laborasse, ut verear, ne in hac tanta doctissimorum Scribentium copia, mea fama prorsus delitestat splendore , ac nobilitate eorumdem, qui nomen supprimunt meum; Sed utcumque sit, hujus operis suffciet conatus sirmandi Conclusiones juxta Iuris quidem sanctiones, sed insuper praeter praedictorum Authorum stylumst iuxta quoque Decreta Sac. Congreg. Concilii, α
juxta sensum Tribunalis Sacrae Rotae Romanae easdem Controversias in gradu appellationis saepissime resolventis, a cujus Proinde oraculis ejusdem operis totum PonduS, ac tota auctoritas, ut Pluri mum , pendet, & multoties in eo asserta , ac monimenta legalia absque alio Iurium, ac Doctorum munimine . Rotae tantum a ritate fulcita cernuntur ; Et si aliquando super aliqua opinione per hanC excelsam Rotam retenta, ancepS mi , meamque opinionem protuli, illius sententiam potius declarare , seu juxta diversas ci cumstantias distinguere, quam eidem adversari intellexi. Nonnullas etiam quandoque Poetarum retuli versus ad rem facientes exemplum inter alios Scannaria. de Visit. Carcerator. 1ecutus. Hoc ergo Volumen humanis tuis, amice Lector, obtutibus subjicio, &si per otium illud perlegeris, Parumque concinnam, minimeqUe elegan . tem dictionem offenderis, de veritate unice IahorasΙe, non de concinnitate me putes; Quare si prorsus incomptum, nulloque Verborum delectu ornatum illud deprehenderis, & una simul cognoscere tantum veritatem absque fucis, & pigmentis ames, per Te in reli- iquis tenuitati meae ignoscendum esse confido. Vale.
10쪽
Si videbitur Revmo Patri Magistio Sacri Palatii Apostoli ei Dominicus Patriarcha Antiochenus Uictgerens.
IUssii R mi P. Thomae Augustini Ricehini Sacri Palatii Apostolici Magistri attente perlustravi opus inscriptum α Chris hori cisi Parriret, ct P. C. Clusini . ae Protbο- notarii ApsρIici De Separatione Tori Conjugalis ste. π Et quidem non sine magna vo-Iuptate , quippe quia in eo comperi a celeberrimo hoc Auctore , jam orbi literario noto, tum ob Apostolici , Capitularis , & Generalis Vicarii munus , quod summa cum laude , re Praesulum adprobatione pluries in novem Dioecesibus obivit, cum oti Trallatum Te Sponsalibus Filiorumfamilies novissime typis datum , & communi Canoni-sarum caleulo commendatum , ita clare , & ita solidis rationum momentis unumquodque Caput De Separatione Tori Conjugalis discussum . & enucleatum , inspersis identidem peculiarium etiam. & ad rem pertinentium magistralibus quaestionum resolutionibus, ut nullus relinquatur dubitandi locus , quin juxta ipsius sententiam judicium serendum sit. Quare eum nihil meo judicio, in hoc eodem opere compererim, quod censorio calamo quacumque de causa notari mereatur , nihilque , quod Orthodoxae Fidei adversetur, sive a morum regulis abhorreat, eumque ad Ecclesiasticorum Judiis cum commodum, certamque regulam in decidendo prore nata, magno usu esse possit, publica luce dignum Censeo . . Pettum Romae ex Collegio Ecclesiastico idibus Ianuarii Iet 3. Gratia a S. Cfetana cierie. ReguI. Scholar. Par. Sacrorum Canonum Progellor, ct Apsolicus Romani Cleri Examinator. EGregium , ae doctissimum opus eximii I. C. in utroque Jure N. Chrsephori ossi Putritii Clusini, Prothonorarii Apinolici, De Separatione Tori Conjugalis , tam nulla exsente, seu fluto. quam salva tincula Matrimonii, ejusque effectibus , ex commissione Rmi Patris Magistri sae. Palatii Apostolici, attente , ac scdulci diligenter perlegi; ideoque, nedum quidquam inveni , quod Censurae obnoxium dici possit, sed etiam , omnia in eo contenta , undequaque Ecclesiasticis Sanctionibus consona sunt; quin immo cuncta , quae Complectitur , Auctore suo digna, sunt profutura legentibus, nec non optimo Praesulum regimini . in degustandis . & decidendis hujusmodi Causis , taliter ut doctissimus Auctor hoc vere eximium opus, non sine magno laboris , ae ingenii exercitio illud in publicam utilitatem concinnavit: Quapropter Upis dignum, atque dignum arbitror. In quorum fidem &c. Datum Romae die rς. Iunii I 73. 'Ioannes 'Baptisa GaIlacet in Romana Curia Advocatus , ae Revmi Patris V ii Liri Sac Palatii Apsoli ei Deumtenens.
IMPRIMAT v R. H. Thomas Augusti aut Rieehinua ordinia Praedicatorum sacri Palatii Apostolici Magistri.