장음표시 사용
4쪽
6쪽
8쪽
Do pessimis aetatis suae moribus, et praesertim de avaritia et luxuria. Nonnulla de advontu abituque Caroli IV Imperatoris.
Gravem curis obsessumque negotiis et perosum cuncta quae Video, nec aliter quam sessus atque aridus cervus solet ad umbrosum sontem ad solitudinem undo
latratu canum sequacium, pulsus est atque ad silentium . aspirantem, epistola tua parumper aVertit, quae utinam . tam longa suisset, ut, quod ad exiguum tempus secit. rerum me praesentium Oblivisci in perpetuum coegisset. Ita enim me saeculi nostri miratorem scito ut vix fuisse aliquid ulla aetate miserius aut extremius Putem. Unum me solatur, quod si nasci oportuit et peni- tus necessarium fuit ut inexorabilis Clotho nos ad praedurum huius vitae limen impelleret, nec prius in lucem erumpere datum erat, minus mali suerit nunc natos esse quam poStea. Talia de posterilain coniecto: trepido utinam ludar augurio. Sed hanc mihi spem de
se nostra tribuit iuventus, ea iudoles, hi mores sunt,
9쪽
is votorum modus, is terminus studiorum. Deliros etiam senes nostris iuvenibus admotos sapere ad invidiam putes, et felices dicas quod pridie nati sunt. Sic mundus in dies ad exirenaa praecipitans secum omnia in deterius trahit. Mitto alitem quiis serior aetas actura sit, quandoquidem quod de Sergio Galba sertur dixisse Tibe- .rius Caesa ad nos nihil pertinet, et cavendum est ne maior querela: neVe mihi forsan occurrat illud Senocae abi ait, omnem zelatem de moribus suis
questam. Credo enim: Sed, ni salior, quod ad mores attinet, nulla unquam digniri questa est. Illud non omiserim quod ab amantibus sese et Sua cuncta mirantibus opponi posse video. Νon sum nescius Italiae vulnerum, quae nunc quaeVe Olim perpessa iam malis induruit, et callum crebris cicatricibus SuperduXit, quanquam non Italia tantum, sed terrarum orbis ab origine clades tulit innumeras. Quid vero est aliud brevis haec vita quam
mors longior Quid aliud terrona habitatio quam gravis
servitii foedus carcer, et iugis moestitiae coeca domus' Scio: sed aliud est ab hostibus, aliud a vitiis obsideri, urgeri, premi, uri, Vastari. Deficit aliquando hostis externus, et ipse alium saligando lassatur: denique omnis hominum incursus brevis, nec ullum Omnino bellum mortalium immortale est; cum auctoribus suis intercidat oportet, et suis ipsum Viribus extinguatur. Vitia spatio temporis augentur, et exercitio roborantur, et quo plus nocuerint incipiunt plus nocere. Nemo Crudelior, quam qui diu fuit, nemo tam cito luxuriae Succumbit quam qui saepe succubuit. Multis ex actibus habitus fiunt, et sic assuescendo curvescimuS ut pronos in terram Sternere promptum sit. Sic MVO crescit 3V3-
10쪽
LIBER VICESIMUS. - EPISTOLA I.
rilia ,sic Sunum I Jrtinacior ambitio est, et sic teliquis pestibus proceSSuS eSt SuuS, neVe mori unquam morbus possit aegrorum in lem peries lacit. Cum his hostibus res est nobis, quibus non modo non resistimus sed sa- vemus, et ultro nOSl S iugulos in serrum damus, quin etiam, mirum dictu, Si lenteScere coeperint, irritamus illos, quasi minus miserum fieri Sit miseria summa.
Quod passim in multis modo senibus usque ad lastidium videmus, quibus nihil obscoenius sol videt. Doquibusdam legimus, atque in primis de illo cuius paulo ante memini Tiberio, quem apud inferos quoque Dii
sui Deaeque male torqueant, ita mihi stomachum torquet bilemque agitat, quotiens senem illum lego miris et insandis modis, atque inter coeteros, relatu etiam turpi, Spectaculo concubitus monstruosi, ut Tranquilli verbo utar, deficientes libidines excitantem. Hinc illae ridiculae infamesque nostrorum senum querimoniae, quod solito minus Voluptatibus aestuent, quod malesuada litillatio et pruritus iuvenilis abscesserit, quod gulae soninique vi Ventris illecebris destituti sunt: postremo quod Vires corporeae ad caedem carnificinamque defecerunt. Atqui peius est sanguinarium osse velle quam esse. QuamVis qui malus esse cupit, utique iam malus ac peSSimus est, nec quisquam peior quam qui peccato studet et flagitio gloriatur. Delectari equidem
in malis, prope malorum omnium est natura. Unde peccandi consuetudo iucundissima apud Ciceronem dicitur. In mediis sane delectationibus inhonestis, molestum aliquid pati et velut frenum aliquod sentire libidinum, malorum adhuc est, sed ad meliora tendentium, et quos saepe do magnis tempestatibus liberatos in portum i er-