Fidus Achates, qui peregrinationis atque itineris sui socium & comitem, propriâ partim experientiâ doctus, partim vero aliorum observationibus instructus, ...

발행: 1658년

분량: 445페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

i Consilium.

amandare , de rectε feliciterque cum suscipienda tum perficienda peregrinatione consilium ijsdem dare& quamprimum fieri possit , ad te

mittere velim.

Quanquam verd hinc inde in v rijs atque diversis scriptis meis quae lucem hactenus viderunt, praecipuo verδ in Historiarum Tragicarum Observationibus, peregrinationiS atque itinerum crebram mentionem feci: quia tamen illa in unum locum noli coacta. sed sparsim tradita sunt, non possem petitioni tuae Nobil. ad-Versari: quin potius mitto ad eam succinctam &brevem quandam,clim ex aliorum monumentis haustam, tu propria experientia observatam de peregrinatione instituenda informationem , E qua, quicquid in rem usumque filiorum esse videbitur, Nobilitas tua ipsa excerpere poterit. Equidem de peregrinationis necessitate atque utilitate nihil hic prosera,

quoniam id ut paulo ante memi-

22쪽

io est, idemque multi Scriptores celer berrimi suis in libris praestiterunt, Mu objectionibus adversariorum sussicienter responderunt , adeo usque,

M ut admiratione cariturum non esset,

is si quis,lectis & consideratis probe il-ae lorum rationibus de causis, peregrini nationes in remotas longeque dissit ias regiones, prudentia & consilio in suscipiendas, dissuadere, vel etiam is sanctissimorum, illuminatissimorum it, & excellentissimorum hominum e l. emplis, qui ipsi frequentibus & lon-n gis peregrinationibus usi sunt, pon-α dus detrahere vellet. Proinde qua ra- ii tione illae instituendae sint, breviter te tantum monebo , atque consilium a. hoc meum in quatuor membra pama. tiar, ostensurus I. qua ratione, quia, Peregrinaturus est, ad iter sele in . struere, a. quid in ipso itinere facere, i. 3. quid in perlustrandis regionibus Sci, locis observare, & q. quomodo redii. tum in Patriam parare, atque in ea-

23쪽

ι Consilium.

dem deinceps, abGluta peregrina tione sese gerere, debeat. Quod itaque primum membrum

attinet , quoniam peregrinaturi inque regiones longinquaS amandandi, non unius eiusdemque sunt conditionis, fortunae atque aetatis, ideO-que, eaedem ipsis regulae & praecepta observanda praescribi non pollunt. At enim, sive sui sint arbitrij, sive aliorum imperio subjecti, dc hi quidem ipsi eorundem moderatores , CX sequentibus generalibus, quemadmodum supra dictum est , seligere possunt, quς ipsis pro persenarum diversarum qualitatibus, commodissima, utilissima convenientissimaque videbuntur: reliqua a qua scilicet ratione Principes aliique excelso atqueillustri loco nati sin quorum gratiam D. Hennerus praecipue multa literis consignavit) Religiosi item, Legati, S. S. literarum,Iurisprudentiet, Medicinae , artium & scientiara Studiosi, militiae, mercaturis & negotiationi-

24쪽

Con filium. F

bus exercendi dediti: adolescentes

item atque eorundem moderatores& praefecti alijque, itinera sua vel equis, vel vehiculis, vel fluminibu &mari s vel aperto ; vel glacie concreto vel pedibus, instituere debeatnt, ex D. Davide Frolichio & aliis, qui de arte Apodemica seu peregrinandi

praecepta scripserunt, coenoscet,Requiritur a. in genere, ut qui peregri nabuntur , corpore sint Vegeto, sano Sc robusto,neq; Vel aetate cosecti,vel infra juvctutis annos constituti, ut notantum mutationes aeris Sc tempestatum incommoda, perferre atque

sustinere, sed etiam, quem in finem peregrinationes suscipiantor, intelligere, de Visis, auditis, cognitisque judicare , vitia flagitiaque ad quae Juvenculi, magistris praesertim morum inspectoribusq ; , quos reVereantur, destituti, abripiuntur, fugere & damna detrimentaque, quae in Opinato nonnunquam irruunt , avertere & amoliri queant. Et quonia

25쪽

6 Consilium.

omnes peregrinationes ad certum

scopum sunt dirigendae , sanguine

conjunctorum, cognatorum, amicorum, prudentium & doctorum vis rorum, praecipue Vero eorum, qui illis in locis, ad quae accedere animus est, versati sunt, consilia expetenda prius; quin imo etiam tabellarij, veredarij, Vectores, nautae at que id genu, alij, quando, & cum quibus itinera capienda sint, interrogandi: et- iam itineraria atque alia ejusmodi scripta evolvenda, te, gestae illarum gentium & populorum, ad quoS profecti ines suscipientur, diligenter an tea cognoscendae: etiam tabulae Clio rographicae accurat E inspiciendae, nec minus vicina loca pedibus usurpanda : atque hac ratione non tantum

peregrino cibo potuique, sed itineribu etiam assuescendum, ut si vel inopiα & egestatis, Vel equorum, curruu D,naviu, 8cc. penuri, , pedibus alicui carpenda via, non deficiat aut pedes laedat. Neque parum adjumen- θ - ti ad

ii ti

26쪽

Considium. 7

6-ad peregrinandum confert, si quis domi prius natandi, & coquendi, &vulgares quosdam & communes pa- randi cibos, utpote juris conficiendi, ova, pisces, carnes, & id genus a-i lia elixandi artem didicerit, ut diveri sorium nactias tenue, aut homines - coquinariae ignaros , ex cibis impe-- rith insciteque paratis, non morbum

- Contrahat, sed ipse potius sibi hac in re consulere possit. Prodest etiam i novisse statum Reipublicet, & patriae

a suae fortunam, atque praestantissimo- . rum in eadem virorum conditionem,i- ut inter exteros degens, de iisdem in- i. terrogantibus ,' decenti modestia respondere possit. Quem in finem, atq;

. ut hac ratione ad viros excellentest liberior pateat aditus, consultum e- di xit habere parvam quandam Philo t thecam , in qua non tantum promu . scuorum hominum, sed etiam atque praecipud summorum celeberrimos rumque patriae virorum, nomina dei, scripta contineantur, quorum existi

27쪽

s Consilium.

m tionis fama ad alios etiam pervagata evaserit,& quam omnibus in locis etiam ap. diversis Religionis homines exhibere 6c monstrare ausit.

Quam ob causam diligens quoq ; pera dada est, ne vel obscoena, vel ingrata atq ; iniucunda. h quibus sacilis offensa exoriatur , in ea vel pingantur vel scribantur. Ex instrumentis dometticis tantu secum sumet, quantum necessariu est : quandoquidem multitudo eorum, iter facionte imp dit, & praedonibus insidiandi occasionem pretbet. Neque et libris sese onerabit, exceptis libello precationu& psalmodiarum,pugillarib. Itiner

riolo & diariolo sin quod gesta diurna coniiciat ) Calendario 8c Histori-co,aut alio quodam Audiore,qui praeter voluptarem et instituto suo serviat. Contra v. scapis nonnullis chartae purae, cu calamis aliquot scriptoriis, atramentariolo & arenariolo, ignia-riblo item,acub filis, pes tulis dc seris, foribus vel cubiculi vel coenaculi

28쪽

Consilium. 9

muniendis, ut instructus sit, curabit-Vestes quod attinet, non Hae sint ad

luxum compositae, ne in periculum Sc discrimen ipstim adducant: non tamequoque exoletae & neglectae ,. quae a frequentatione sedium & colloquiis atq; conversatione viroru celebriorum,prohibeant. Atq; consultum est.

eiusmodi sibi parare cultu corporis, qui apud illos, quos accedere constituit peregrinator, usu receptus st: in quo etiam, utrum itineri aptus sit atque idoneus, periculum faciet. Utilis quoque & commoda est viatori, lacerna seu penula,mandya item & pileus lato limbo. Adversus frigoris a-'speritate & saevitiam, caput adec que corpus universiam, inprirnis a pedes probli muniet: cui rei faciunt, nova illa capitis tegumenta concultata &humeralia,& tibialia clavata. Neque

negligetc5mittere arculς viatori s vel vidulo, vel hippoperς tres quatuorve

interulas recentes, cu totide collaribus: epomidem: muccinia & iudaria

29쪽

1o Consilium.

aliquot: cruralia , udones sive impilia : soccos linteos: cudones, chirothecas,crepidas, & id genus alia. Anicquam iter ingrediatur, calceos pedibus aptabit, eo sque vel linteo te- mi i, vel lana, ne pedes laedantur, sup-- pinget. Pluviis cadentibus &via luto coenove profunda, non parum prosunt soleae Belgica . Quod si calcei non fuerint e Cordubensi sed vulgari tantum corio consuti, crebro COS adipe inungi &a caeno atque arena purgari oportet. Si pedes angustis

calceis ocreisve urantur, succo ceparum perlini juvat. Et dicitur Artemisia planta, pedibus substrata, mira quandam, ad prohibendam lassitudinem, Vim habere. Nec abs re fuerit, se suadente iam, si bracca vel genitalium succinctorium, cum aliquot c curbitulis & scalpris seu lanceolis, ad incidendas venas & scarificationem. utilibus, adjungatur.

v Qesi Vero Vel curru vel navi vehe- θ' tur, nihil peccabit, si lectulum cubitorium,

30쪽

Consilium. It

torium , vel stragulum aut lacernam

pellibus suffultam sibi curet: qui a. C-- quis utuntur , ipsi sibi de ocreis &calcaribus, squibus tamen non ubiq ; locus est: quemadmodum Laureti in Italia , inque Moravicis & Gallicis Buleuteriis & Curiis, in quibus &calcaria & gladios deponi necessum est) non vero minus de equo aetate& viribus integro atque tractabili, Prospiciet.Tum etiam gladio & sci po, siquidem non ubique locorum vel manuarios sciopos , vel pugiones& sicas gestare licet: imo & exarma ri nonnunquam siclopos nechmam est scipione item sive perticis, praesertim pedibus iter facientibu , vel ad abigendos canes , vel ad fos as transiliendum , vel montes conscendendii, opus est. Canem vero, itineris sociu& comitem adjungere,non suaserim. Inter res alias non instiper habebit peregrinaturus tubum opticum; pers pici l ia adversus p alverem' ; speculu,

cretam: cereos, signum gentilitiam,

SEARCH

MENU NAVIGATION