De fabula equestris ordinis Constantiniani Scipionis Maffeii Marchionis epistola

발행: 1712년

분량: 51페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

DE FABULA

EQUESTRIS ORDINIS

CONSTANTINI ANI

6쪽

me , fas tim esse putem , ut quod a me non ita pridem vir doctias alter potite, ipsissimum illud nuperrimis literis petas, utque id me agere jubeas, quod a me , perinde ac si praesensissem , quanta fieri potuit diligentia actum es t In quo illud quidem per-jucundum , quod nulla interposita mora satisfacere tibi possim , illud minias gratum , qudd nulla opera , meritoque nullo

facturus sim Cum igitur , ut scribis, librum quemdam cvolveres artia domodo pumice expolitum, in quo Ordo , quem Constantinianum vocant, a Constantino rNetitur, dc Equestribus omnibus anteponi-riar, animum tuum cupiditas incessit,ut ego potissimiim qui in Equestri eruditione nonnihil videor exercitatus , rem hanc funditus ex minandam susciperem. At idem prorsus Gisberti Cuperi consilium fuit, viri, ut probe nosti, clim doctrina, tum humanitate Cum pa cis comparandi. Accidit siquidem, ut is ab homine Italo per Hollandiam iter faciente mirifica quaedam audiret de Militiae hujus antiquitate , ac praestantia, quaecum erudito Viro non probarentur, furere paene ille, ac jactare se, multisque verbis contendere, in iis omnia

7쪽

bus dubitationi nullum locum esse s vidisse se Graecorum Imperat Tum antiqua diplomata , vctustissimas legisse Pontificum Romanorum Epistolas ue rem publico judicio disceptatam saepius , a plurimis

optimaeque notae Hi1toricis traditam,antiquis marmoribus sculptam; recenti denique, tum Imperatoria, tum Pontificia confirmatione extra omnem aleam positam. Quin a spectatissimo in Italia magnaeditionis Duce , ejus ordinis praefecturam eo ipso tempore assectari, addebat exaestuans atque acrius disserens quam pro materia. Impulerunt haec omnia virum doctum, ut quid hoc rei csset,plane scire vellet; hortatusque me est perhumanis literis, ut quidquid hoc laboris esset, ne recusarcna. Ego quidem plura statim ad dilputationem hanc pertinentia erui ex adversariis meis, quae cum agerem de silentia quam Egurinem vocant , vel ultro se - obtulerant, vel etiam praecipue cum Romae essem data opera scrutatus fueram : at cum rem ab ov orepetere, Scriptorumque , ac diplomatum fidem rogarer excutere , negotiis pluribus implicitus , valetudine etiam parum firma qualemcumque vix post menses aliquot dissertationem absolvi Iam vero quod Cum eam exararem , tibi quoque obsequerer, quamvis inscius , ac incogitans, eventui , t cum tuis nummis loquar , me selemniter litare fas est: quid enim aliud praestandum nunc est a me , ut ossicium impleam, quam ipsam illam Epistolam,nihil addito, nihilque demto , ad te mittere 3 od autem ea, te ipso manum porru

qiae eruditionis Sacrarium , insperatae etiam felicitati tribuendum existimo. Ut enim omittam caetera, ubi terrarum selectior numism

tum , aptiusque disposita congeries spectari possit Z Quam incredibilis pretii gazam, non quia ex ea ditior, sed quia sapientior in dies fieri

1 oles, tanto amore prosequoris , Ut sive ad Provinciarum adminisTationem proficiscereris, sive ad Militaria munera,quae tibi maxima imjuncta sunt 3 eam paene ubique Circumtuleris: praeclara haec siquicem vetusti aevi monumenta tu vere possides , cum ita cognoscas, intelligas, interpreteris , ut plane constet, ea non in domum tantum,

sed & in animum te recepisse. Verum quid te moror Quae de quaestione , quam intulisti, utcumque disceptavi , jam perlege s & praesidium Litoris, Rcipublicae incolumitatem, auctoritate ac pruden

8쪽

VIRO UNDE UAQUE ILLUSTRIGIS BERTO CUPERO,

S. P. D.

Scipio Masseius.

ONGE serilis quam constitueram, dc quam tibi, VIR DOCTISSIME , superioribus literis promiseram, fidem meam libero, atque tibi de ea, quae percrebrescit in dies, ordinis Constantiniani disputatione satisfacio. Moram vero nolim vel desidiae meae tribuas , vel praetermita a me ossicio , aut neglecto: sed primum quidem domesticis curis, tri- Cisque innumeris , quibus angor misere , impedior, obruor, conficior ue deinde etiam quod libri non pauci dement mihi, quos ad rem Omnem, ut tu-petebas, funditus exhauriendam, necesse erat inspicere. Accessit ipsa rei moles , quae mihi omnia estolventi mirum quan

tum ex Omni .parte praetcr Expcctationem Excreveriti neque enim,

Ut putaram , contra rumoris neseio quid, dc stultam imperiti vulgi credulitatem decertandum fuit s sed contra cujusvis generis Scriptores plurimos, qui pro fabula ista acriter dimicant, veluti pro aris de focis. Centum dc quinquaginta jam anni essiuxEre, ex quo volumina& scripta varia in Constantinianae militiae subsidium, εc laudem prodire non Cessant ι neque Italice tantum , sed Hispanice, Gallico, Anglice, de Latine. Quin nostris hisce temporibus, quibus purgantur omnia, dc ad purioris eruditionis lucem revocantur, ordinis hujus opinio aucta mirum in modum, Zc confirmata est: siquidem ab iis ipsis, qui literas aliis tradunt, ita solemniter propugnatur, ut de ea dubitare summam insaniam vocent: jamque non modo peculiari Compendio hi rico naeniae omnes istae collectae sunt, sed ne exiguis amplius libellis res ageretur, quae anno M. DC. XCII. nitidissimis , dc magnificis typis Religionum Equestrium omnium edita Hictoria est .a Constantiniana rem auspicaturi eamque cum Melitens,

A iij

9쪽

cap. 7.

6tum caeteris omnibus ex omni titulo longe anteponit. Hoc autem opus usque eo probatur quam plurimis , ut sit modo qui id trans.cribere oporae pretium putet: ex Actis enim Lipsiensious a qui- bus oli in multis laudibus cumulatum est ) legi nuper in mense Ja-nuario anni elapsi r-k incentius Coroaevi editis jam octoicis Bibliotheca uxiversalis tomis, ubi sub littera C. ad titulum Cavasieri pervenit , in eo . nunc es, ut integram Bernardi Iustiniani hi oriam Ordianum Equestrium retusam vasto itu operi inserat. Cumque formidati illius Dictionarii Collector historiam tamen istam a se expurgatum iri palam profiteatur, rex Uiro docto qui emendationes recenti manu ex ratas legit, inco praesertim emendari intelligo, ut Constantinianus ordo non CCCXH. sed anno tantum a Christinatalibus CCCXIV. institutus sit. At non Venetiis tantummodo in hujus Militiae gloriam his ipsis diebus laborant typi, verum etiam Romae 3 ubi Scriptorem audio multis operibus celebrem, & occasione Musaei Κircheriani in Diario Italico magnis laudibus memoratum, similcm Equestrium .

Ordinum historiam edere i inque ea , si per eos ad quos spectat li

cebit , ante alios omnes Constantinianum proferre: illius certe antiquitatem, atque amplitudinem extollere, maximumque denuo ac- .cessiarum splendorem valde jactare. Neque propugnatores isti adjutoribus Carent f Auctores enim plures, etiamsi ad argumentum non pertineret, assirmare non sunt veriti, ad illius exemplis reliqua frm se omnia Mititiarum inintuta ,inventa sei liquo etiam qui 'oc Equestris Militiae insigne Dedom de pollicitii, stri: rudentiora viis odio habitum optime noverunt, antiquitatem tamen non ausi sunt in dubium revocare 3 quod. apud Ioannem quemdam Sorantium videre est. Quiniae quid dissimulem, aliquos vidi huic fabellae calculum addidiste, qui cum Constantinianos Historicos latuerint, in- scenam non proferuntur. Sunt ex his Petrus Crescentius in Praesidio Romano sAseanitis Tamburinus , qui ubi de jώra Abbatum agit, Militiam istam ineunte Martiano Augaso a sancto Leone Ponti ce cons malam narrat ν& celebris. Auctor Ioannes-Baptista de Luca , qui Constantinum Magnum , es in urbe O per Imperium totum Eq. rium ordinum jam vigeret u s, consilium tamen cepisse ait, novum naris instituendi, i Constantinianus ,sive Divi Georgii appellaretur. Horum vero omis. sorum damnum abunde silpplent hujus ordinis assertores sexcentis aliis quoquo modo adductis i ita ut in eorum Compendio Hi L. torico , nominibus acervatim citatis, libri margines desint , in quibus cruditorum principes cerneres, veteres Scriptores, ipsasque Romanas leges. atin antiquis etiam monumentis se tueri non dubitant

10쪽

actoriimque , bullarum, ae diplomatum tam cumulata farragine, ut minus mirer aliquando doctis etiam quibusdam fucvin Achum s sic ti Greisero accidit, qui ctiamsi verecundiaequadam , scripsit tamen ante alios omnesCrucis insigni usos estam tites Militia Consuatinianae. Annon etiam in Pontificio Sacello Religionis hujus Procuratori lociis adsignatus,& de Cardinali Proicctore adsignando benigne aliquando rescriptiun est Ita certe jactant , meminitque etiam de Luca. Quod vero ab Italo illo tantopere exaggerathim dicis , ad me quoque incerta fama pellatum est ue nempe in id modo incumbere impostores istos , ut Principem summum Magno Constantino inani succedendi specie illaqueent ac decipiant, quin Ppem

in jam visuntur in hoc argumentum exarata ir dc vel rei nummariae Scriptores inclyti illius Ducis iconem hoc onerant titulo , perinde ac si tanto nomini splendor a chimaera mutuandus esset. O ne tamen tulisse punctum sibi videntur, cum antiquas recentesque Pontificias & Imperatorias confirmationes ostentant: neque homunes desunt dignitate spectabiles , qui Religionem in partes vocent, eorumque qui de his rebus aliter existimant, sentcntiam omnem Velut impiam ac nefariam continuo explodendam Iutevt. Haec omnia, V.Cl. Equestris hujus ordinis propugnacula , neque occulere honestum duxi, neque dissimulare : post haec tamen omnia O dinem istum merum figmentum esse , & fabulam perridiculam it Tum statue : quod vero in tot propugnatorum gratiam unice dandum existimo, id certe est, ut nulla unquam forte fabula tanto rerum Uparatu in vulgus data sit, tantoque conatu defensa. Rem qggres surus, ut ab aequivocis pluribus , hoc est, ambiguis & captiosis verbis caveamus, quae harum rerum Scriptoribus perpetua sunt ac communia, de Equestri dignitate quaedam praemittenda puto; illud vero etiam praemonendum , aurcs tuas antiquis Auctoribus αmonumentis perpetuo dclinitas , barbaris verbis & dictionibus in hac materia saepe seriendas; quam molestiam nulla molliet stylive nustas: neque enim forte ad rem istam facit, elegantiae dilus entius consulere. Mirum profectb est, in quot nugas abicrint Scriptores,Equestris dignitatis originem tradentes. Mirum praecipue quodi in libris meis nuper innui, a nemine fere inter

Militiam & Equestres Ordines, sive Religiones ut appellant, probe distinctum esse. Militia, seu Dignitas Mditaris ea est, quae vulgari-hua linguia cavatoria vocabulo peculiariter indigitatur, id de qxKὶ ii

De Cruce

SEARCH

MENU NAVIGATION