De fabula equestris ordinis Constantiniani Scipionis Maffeii Marchionis epistola

발행: 1712년

분량: 51페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

De Mor.

telligendum est , cum in vetustis membranis Militum adjuncto nobilium nomina occurrunt. Aptissi me autem Militiae nomen retinuit, cum ab origine nihil aliud esset,quam Militiae solemniter nomen dare,atque , ut ita dicam, militaribus sacris initiari. Origo verb longe antiquissima, & ex more quodam Septentrionalium populorum,quem Tacitus apud antiquos Germanos, his verbis diserte ostendit: sumere non ante cuiquam moris , quam Civitas seu ecturum proba erit. Tum in 'so concilio vetprincipum aliquis vel pater, vel propinquus scutosta meaque juvenem ornant: hae apud illos tua , hic primus juventa honos: ante hoc domus pars videntur , mox Reipublicae En ut arma solcmni quo- 'dam ritu jam id temporis a GermaΠis sumerentur, utque ea res insignis honoris loco haberetur ι quae eodem etiam vocabulo a Tacito

indicata est , quod postremis saeculis invaluit , cum hujus Dignitatis insignia , ornamenta Militiae-sunt. Apud Longobardos ita ut scis , nomen hoc Latini Auctores seripsere, earum ξentium pronuntiationem , hoc est vocis senum , sequi malentes quam scripturam Audoinus Rex rogantibus, ut Filium ob virtutem eximiam in ancipiti praelio testatam Regali mensa dignaretur, ita respondet ex Paullo Diacono , lib. I. Scitis non esse apud nos consuetudinem ut Regis ursum patre franaeeat, nisiprius a Rege gentis extera arma susceperit. Post Borealium gentium irruptiones, insti tutum hoc per universam sere Europam diffusum , ac propagatum in praecipuam Dignitatem valuit,

multiplices. inter has tamen principem locum ictus tenet , qui vel manu, vel lato gladio infligitur 3 hinc Caroli Cangit conjectura ex

manumissionibus morem nuxisse 3 antiqui enim quos manumitte-sant eos alapa circumagebant , ut ad Persii Sat. V. Cornutus notat.

Ego, quod tamen proxime accedit, potius ab emancipatione deducerem, in qua pariter filius colapho percutiebatur Militaria enim insignia cum propioribus saeculis , tum antiqMittas, ut ex memoratis Taciti verbis liquet, saepe a patre tradebantur. Neque mirum videri debet post Italiam a Barbaris occupatam aliquid ex Romanis rit bus in hunc barbaricum irrepsisse. Balnea pariter adhibita frequentes: sunt, quae accingendus ingrediebatur. cisin benedictiones armorum, vigilias ac praevia jejunia Christiana Ecclesia , ut profanam Conrsuetudinem consecraret, instituit; quae omnia satis adnotata & vulgata sunt. At curre contiori aevo Cavalleria non en huic honori indietum fuerit, paucis expediam. Ritum istum ad id referri vidimus, ut Militaris instituti .auctoramentum quoddam significarci; quod post

quam dignitatis specicin prae se tulit , quae solis fere nobili gencro prognatis

12쪽

Wognatis concedebatur , Him in Equestrem magis quam In pedentrem militiam nobiles recipi mos esset, simul cum armis equo striai gnia tradi coepere, calcaria scilicet, quibus inlustrius Militiae genus indicaretur. Hinc Militaris dignitas eodem nomine recentioribus linguis appellari coepit, quo equitatus it atque hinc quem medio aevo Latine Militem, Italice Camisere diximus squa voce, prima idiomatis nostri aetate , equitatui adscriptus designabatur. Cum vero ex hac dignitatis significatione postea accideret , ut eadem vox ad nobilitatem ostendendam , vitaeque splendorem assinitate quadam adhiberetur, in hunc demum sensum apud n vulgo recepta est ι cumque similiter Militis nomen plurifariam usurparetur , pluribus captionibus perquam lepidis locus datus, quarum unam obiter explicare abs re non erit. In quibusdam Italiae Urbibus lictorum Duces praefatae dignitatis nomine indigitantur. Ita apud Vcronenses

meos is qui Episcopalibus satellitibus praeest, ii Cavalier d in vo-appellatur , & ejusdem muneris minister alter , qui uni ex Urbis re, horibus famulatur , ii Caυalier det Cmitano. Tam incongruentis tu tuli rationem a multis nequicquam perquiri , aliquando audivi: quae αerte alia non fuit , nisi quod cum ministri satellitesque sive Principis viri, sive praetoris, Milites olim nominatim vocarentur , Cumque Dux 'corum Miles potesZiris absolute diceretur , vel Miles Dis .copi , ubi id muneris Italice nominandum fuit, usus ex Militari dig-

.nitate froqiacias coravCriCrassi vocom Miles iri Camuliere essi cit, ut in hoc

etiam casu per idem vocabulum redderetur : inde factum, ut vili a que infimae sortis ministerio tam praeclara adhaeserit , insignisque denominatio. Ut ad inceptum redeam , ubi Militari dignitate ini signiti equestribus ornari insignibus , promiscueque ac equitatui ad- ripti vulgaribus linguis cceperunt appellari, Equitis quoque voca-.bulum ad hunc honorem Latine significandum coeptum est adhibcri; . quod ita invaluit, ut in Chartis propioris aevi vox Miles amplius non appareat, S illius loco titulum repositum videamus. Ubi verro Equites constanter dicti, & Equestris dignitas, quae prius Militaris appellata est , statim ejus origo uoo ore ab Equestri Romano . aerum ordine repeti, institutio Romulo adscribi , inque ejus laudem privilegia Romanorum Equitum recitari : atque haec non ab infinita tantummodo indoctorum turba , verum & ab iis, qui erudiatorum choro magnis laudibus accensentur. Quid quod ubicumque in Graecis libris in Λυs logitair , vel ι--mis, ut ab Homero Nestor vocatur, statim de Equestri dignitate intelligendum esse contendunt

. Qitam ridicula haec, quam inania, quam ab omni veritatis vestigio

13쪽

stor. lib. IF.

remota , te clarius , qui Romanam Graecamque antiquitatem egregie calles , perspicit nemo. Reliquum est , ut adnotem, quod cum calcaria in Militum inauguratione tradi solita ob decorem quemdam inaurari coepissent , locuples Aureata titulus , de quo tot mysteria mniant, in hanc dignitatem invectus est, atque Equitis Aureati splendidum cognomentum. Favinus quidem Palatinis Comitibus usque a V. saeculo aurea calcaria tribuit, sed hallucinatur 3 neque ulla de his mentio, vel de aliis Militiae insignibus , quae cum Palatina dignitate male confundit, in Theodosii sanctione quam citat. Iam vero quod ad rem ni iram facie, ex brevi hac cum rei, tiam n minis historia colligere primum est, quam misere aberrent omnes ii, qui originem Equestris dignitatis a Magno Constantino derivant , quae tanto antiquior non soli1m , verum etiam tam disjediis in re gionibus perquirenda, & ex populis adeo diversis arcessenda erati Animadvertendum secundo , mirum in modum hallucinari qui ON dinem illum, de quo in praesentia quaestio est , quemque Constantinianum vocant, eumdem cum Militia ponunt, Aureatumque appellantes, cum Equestri hac dignitate pravE confundunt, ac mis. Cent. Ordo enim litus , ut ipsi conantur evincere , equestribus Religionibus accensendus esset: at inter istas Militia nullo modo computanda est: praeterquIm enim quod ejus origo Christiana tempora antecessit, in Corpus unum ipsa non coaluit umquam , neque insigne

gulas, neque Magistrum , sive Praefectum ullum i sed dignitas quaedam cum esset imaginaria, & vaga , non solum a quocumque Principe , vel civitate,vertim etiam privatis hominibus dummodo eadem ornatis, vel rei Militaris laude conspicuis deferebatur: propterea

Galliarum Rex Franciscns I. ejus Dignitatis ornamenta de manu Baiam di Uri forti si lubens accepit. At cum caeteroquin inter Equestres Religiones Constantiniana ista recenseatur, de illarum etiam initiis

iquid brevissime disserendum est.

. Undecimo desinente tacido P. M- Urbanus II. ad Hiero lymam expugnandam , sacriamque Sospitatoris nostri Sepulchrum ab Infidelium potestate eripiendum Christianos populos ita inflammavit,ut ex omni paene Europa,infinita hominum multitudo cogeretur. Huic expeditioni Cruciaυ nomen ex eo impositum , quod Pontificis jussit ad belli sanctitatem ostendendam Crucis signum in vestibus milites omnes praeferrent.' Prima itaque Equestrium ordinum velut idea ,sive imago quaedam tunc exhibita est , cum videlicet in certum

14쪽

piumque militarem finem plures conjurarent , cumque communi,pectiliarique insigni singuli distinguerentur. At Urbe sancta post varios cauis in potestatem redacta , Hospitalis domus , Monach rum opera ab Amalphitanis mercatoribus ex Italia deductorum: erecta , in ea reperta est ad peregrinos exeipiendos longis difficillimisque itineribus fractos. Tam pio, tamque necessario instituto cum certatim suffragarentur omnes, pluribus , ditissimisque praediis Xenodochium hoc statim donatum est: cui cum plurimi se ipsos etiam devoverent, & Fratrum Hospitalis nomine ad pietatis ossicia sedulo

incumberent , ut omnia rectius administrarentur, regulis, & exinde

votis , Pontifice summo adprobante, sibi propositis, rectoremini nomine sibi praefecere. Per idem tempus viri alii nobiles ab Europa profecti, Cori servitiose mancipantes , ut legimus apud Guilleuis imum Tyri Archiepiscopum, more Canonicorum Regularium , in ca tare' ri. e. 7.

obedientia, O ne proprio velisperpetuo misereprofessi sunt Istis vero in remissionem peccatorum injunctum es , ut vias , O itinera maxime ad flutem fleregrinorum contra latronum incursantium insidias pro vir bus conservarent: cumque domicilium haberent prope Templum metarii dicti sunt. Brevissimo temporis Upatio in eam potentiam hujusmodi coetus creverunt, ut rem Christianam ingruentibus undique barbaris valde laborantem juvare maxime possent; quod cum arnss praestare sibi ex instituto proponerent, simulque Hos

nova Religiosarum Societatum armis belloque addictarum species exorta est. At cum propterea ii omnes, qui ex nobili genere prognati institutis his devovebantur , Equestri, de qua paulo ante , dignitate ornarentur , Equestrium ordinum nomen irrepsit, atque' adhaesit. Religionum militarium occasionem habes , atque originem: 'ad harum normam codem staculo , iisdemque vel similibus impellentibus causis, Teutonicorum in Oriente , deinde in Hispania non unus tantum ordo emersit. At labentibus seculis Principes viri- quamplurimi haec instituta imitantes , Equestrium ordinum 'numearum mirum in modum auxerunt'quamvis ut plurimum nullo militiae genere iis implicato , non alium sibi finem proponerenr, quam 'ut honoris species nova , facilisque praemii ratio constitueretur ι qua 'benelnerentes ornarent ι ad primorum tamen exemplar Militaris dignitas unicuique conjuncta est i quapropter cum caeteris quibus cumque inspnibus calcaria quoquς tradi intuemur.' Factum ita est, ut quaedam Militis caeremoniae adhuc servarentur, cujus caeter

quin separatim habitae nescio are aliud supersit insigne exemplum .'

15쪽

stiam cum a pontifice maximo, & a summis Regibus Veneti Patryrii, praecipuE legatione functi , Equestri titulo augentur : quem magni faciunt ipsi ob Reipublicae morem universali huic , ac Veludumbratili dignitati peculiarem , propriumque aurcaesola, ut Vocant Equestrem ordinem adjiciendi. Verum quidem est, de Militari dignitate tunc quoque agi, cum Equitem simpliciter fieri quemquam audimus , qui tamen in nullum ordinem recipitur, neque magno . Magistro ulli ex eo subjicitur, quem Equitem Aureatum, sive a caumri aureo appellare consueverunt: sed cum eo nomine inferioris ud plurimum ordinis homines, & a re militari alienissimi donari soleant. . Varias ejusdcm honoris metamorphoses mirari subit. Utinam tamen res hic substitisset nempe ut ab Urbium , Provinciarumque domi- . nis insignes exempli gratia pictores ves architecti Equites dicerenturis quid usque a U. saeculo laudatis artificibus honor comitivae quandoque deserebatur , .ut ex Codice Theodosiano argui potest : at. Cum saeculo XU. potestas Equites creandi privatis viris etiam haereditario jure dari coeperit, accidit ut videamus aliquando ab hominibus abjectissimis titulum hunc ostentari: Equites enim illi Sc tellius & Scarleggius per Italiae oppida. cursitant, circulatores in foris ac triviis ante popellum agentes. Ceterum quicumque hac dignitate, cui ab eo .qui dat, atque ab eo qui accipit pretium venit, . uomodocumque tandum gaudent, Crucem indebite tesimis cum

memorato siuestrium. Religionum. more Militarem dignitatem sibi. adjungendi, factum est ut cum de iis sermonem haberemus, in hanc .

iterum inciderimus; Meque vero illarum quoque nomen vana ingenia Hugit. Mercatorem vidi nuper ab Oriente redeuntem fulguranti Cruce insignitima, qui sancti Sepulchri Eques vocabatur. Is Ordo a quibusdam Scriptoribus cum Hospitalario confunditur , ab omnibus autem. magnis praeconiis evehixur. His Equitibus, quos Patrum Franciscanoruna, qui Hierosolymae sunt , PraescSCreat , magnifico.

diplomate , . in quo a. Carolo Magno instituti praedicantur, privile

ja irroPantitarisorimandi, Notarios creandi , quo umquc alio praec

αμαχι-hας trita & vulgaria di illud insuper , ut ab omnibusνία ίυ s rributis snt exempti urbicunque locorum. Haec omnia , qtiae ciIm. de ReligionibusEquestribus, liuia de Militari dignitate hactenus disserui, quaeve ab rerum earum. Scriptorium , quorum perampla volumina crcscunt in dies, ne minimiun. quidem vel tradita, vel intellecta sint, cave credas, V. Cl. ad praeseptem disputationemparum

pseuς; ad yraestigias siquidem hac in re factas perfecte detegeu-

16쪽

das necessaria fuisse, brevi te agniturum spero. Iam vero ex dictis pa- rtet, Emaestres omnes Ordines , qui ante sacriam bellum praedicantur , vel originem fabulari, vel omnino mera somnia & chimaera esse s cum ante expeditioncm illam Religionis ad rem bellicam institutae, ne species quidem ulla usquam terrarum in hominum mentes irrepserit. Ineptissime ergo nugantur Auctores ii, qui Equestres Ordines , non in Romanis modo & in Graecis, sed etiam in Matiquioribus Judaeis inveniunt, laudant. Inter has vero fabulas facem praeferre ordinem illum, de quo in praesentia quaestio est , quem-9ue septem & amplius ante Cruciatas seculis institutum contendunt,

liquido te perspecturum spondeo , ubi rem ipsam aliquanto propius

attigero .

Qitis in primis, qui eruditionem a limine salutaverit aliquando , . I V.

ad risum non excitetur , cum de Equestri Religione audiat, I U. incipiente post Christum natum saeculo Romano Imperatore intativita Militaris enim illius, quae istis Ordinibus, perpetuo adhaesit, . dignitatis , ne umbra quidem ad Romanos pervenerat , Cum rituSillo, ex quo fluxit, solemniter arma tradendi, intra barbaros adhuc se contineret; nec nisi essuss demum, ac regnantibus Borealibus . populis agnitus in Italia ac receptus sit. Quin in Oriente, ubi Conia tantiniani ordinis sedes figitalr , atque propagatio jactatur, ne dum Militia percrebiterit umquam, sed ut pote alterius pame OrbiS propria amo sicrum bollum ita omnes latuit , ut cum saeculo X I I. Europaeis in Syria mos hic non semel exhibererur percelebris Saladinus novitatis fama permotus Christano cistivo Militari bus ornari voluerit insignibus , ut quid hoc rei .esset, plane cognosceret. Vertim qui fieri potuisset, ut singularis haec Religiosi Ordinis species co tempore prodiret,quo clauuralium ordines, ad quorum normam Equestres constituti 1 int, nondum in Christiana Republica apparuerantὶ Monachi enim qui praei vere ceteris , nondum

in unum Convenerant, neque scriptam Communemque regulam

acceperant. Quid quod sub divi Georgii titulo hunc coe

tum jam tum auspicato prodiisse pro certo aflirmant cum Equitis nomen Divo Georgio proximis tantum taculis impositum sit; nimirum postquam ad significandam invicti Martyris de daemo aio victoriam , assum equo insidentem , draconemque lancea perimentem. pictores symbolice es nax criint. At .cur non mihi placeant summopere Constantiniani assertorcs , cum eos pugnare video, ut Impera-

tox. de Christiana fide primo, & adhuc confuse cogitans, Christia .

17쪽

nisque nondum imbutus legibus , atque institutis, Religiosorum Ordinum fundatorem egerit 3 hunc scilicet ab eo statim post pugnam

cum Maxentio institutum narrant , locaque,seu Conventus eis Equitibus Constantinopoli tunc adsignatos numerare incipiunt, Cum tamen Constantinopolis in rerum natura nondum extaret,ad quam in

Byzantii oppidi loco construendam , non nisi celebrato ad Nicaeam contra Arium Concilio Imperator animum adjecit. Quin ditissimas Commendas , ut vocant his Equitibus a Constantino cum in Orien-re , tum praecipue in Hispania traditas feliciter recitant, cum tamen vix sub Gregorio Magno Commendarum imago aliqua , & vix inu 'thim. quoddam sub Leone IV. memorentur ab iis , qui eas antia quiores volunt. Tam futiles ac repudiatas ineptias vel redarguere me pudet. Quod si de re non absurda prorsus , at sollim insgni age' retur, nonne ridiculum di stultum estet tot narrationes subtexere nullo antiquo testimonio QTragante λ Scire enim aveo , an Scriptores isti omnes cum iis tantum qui literas nesciunt rem sibi esse putent; an cum de Constantino loquuntur , de Imperatore vix nomine tenus noto, deque obscurissima, atque incomperta aetate se agere autument. Nullus certe ex iis omnibus , qui res illius postero-Tum memoriae mandaverunt , de celeberrimo hoc Equestri intiuito verbum facit. Unus mihi instar omnium Eusebius sit, qui non selum Constantino coaevus , sed amicus , ac paene familiaris fuit.

Constantini, nihil in prolixa de ejus laudibus oratione. An quisquam

erit , qui de tam memoranda institutione , tamque accommodata

ad Constantinum Christianae Religioni toto animo addi etiam ostendendum , quae singula accuratissime tersequitin , Eusebium siluisse credat non de aliare fusius disseruisset. Locum quidem unum ex Eusebio adducunt Constantiniani nostri, atquim inutiliter , Mabs re , alibi patefaciemus. Idem prorsiis dicendum de Constantini aevo propioribus Socrate, SoZomeno, atque Theodoreto di idem de Anastasio Bibli 'thecario, qui Basilicas ab eo Imperatore excitatas , piaque ejus gesta diligenter recenset i idem demum de omnibus , qui ad Constantinum postremum usque claruere , ciuive Orientalis Imperii res magnis & plurimis voluminibus tradidere. Qui in hac haeresi sunt, hujus ordinis Instauratorem eximium Isaacium Angelum ubique praedicant, qui inclinante saeculo XII. Imperium innuit nc' p quin tamquam hiemales noctes anilibus fabulis transigendae essent, ta. s. generale ab ipse Capitulum Constantinopoli coactum narrant , Ubin G, ς Equites CD XXXIV. convenerint. Ae Isaacii Angeli res gestas

18쪽

Nicetas Choniates eximiae dignitatis vir, quique omnibus interfuit, tribus libris distincte , ac diligenter exponit, deque rebus his ne verbum quidem. Quingenti cx his Equitibus , Uroe a Turcis capta

narrantur etiam internecione deleti: At Constantinopolitanam expugnationem qui descripsserunt , hos Equites memorant numquams&qui obsidioni, atque excidio interfuit Georgius Phranizes, de iis nihil prorsus. Quid opus plura de secietate, ut describitur, tot sae cula potentissima , maximisque factis percelebri, ne syllabam quiadem in tota Byzantina Historia reperire esti idem dico de sacri Belli Scriptoribus , qui nullo modo eam praetermittere potuissent , cum Equestres alii ordines tam insigniter ab iis memorentur, a Villelmo Tyrio potissime, & Iacobo a Vitriaco : praecipue cum ad expeditionem illam L. mios fuisse ex hoc coetu Magnae Cruci S tinoi.L 1ό. Equites Historici nostri lepide tradiderint. Omni igitur antiqua aucto- Titate , sine qua consistere nequit , destitutum prodiit commentum hoc r at nec recenti cui ponderis insit aliquid, gaudet; auctores enim ii, qui ante Andreae cujusdam Angeli aetatem , vel ante ab ipse excogitatam chimaeram hanc , Eque1trium ordinum historiam suscepere exornandam, hujus non meminerunt. Antecessit Caeteros Dionysius Trimboccus Mutinensis libello Italice edito de eorum origine , ubi de Constantiniano nihil , etiamsi de Constantino bis inciderit mentio. Distinctius deinde Franciscus San vinus anno I 66. ec Guido Panalrolus , Cujus de Equitibus opus ML vidi; neque hunc recensuere quamvis fabula jam vulgata. Anno II 8 si egit de Religionum omnium origine Paulus Morigia, Militares omisnes in III. libro percurrens , neque istam novit. Eandem Sparatam siliscepere A ubertus Miraeus anno Iso'. Franciscus Menenius anno 36I3 neque Drivastensem hanc Militiam penitus admittunt,

aut nominant. Persequi omnes non vacat : Ludovicum vero Gothoseedum cur praeterirem , qui in libro III. Archoniologiae Cos. micae Equestrium ordinum ita historiam tradens, ut quorumcum que audita sunt nomina enumeret, nequh a fabulis ab anterioribus traditis abstineat, Constantinianum tamen antiquissimum omnium; ut nunc dicitur , illustrissii numque nullo modo memorat Rejiciunt etiam tacite imposturam hanc viri docti omnes, qui Militarium Or- e. s. dinum originem a sacro bello derivant, veluti Polydorus Virgilius Urbinas, & ex recentioribus P. Papebrochius , 'ui in S. Georgio is . caput IX. ita orditur i Fatant, seu volentis falluntur adulatorio Aio placendi abrepti , quicunque militarium Reli onum principia ante XII. faculum requirant. Denique is aperte reprobat, atque irridet,

19쪽

qui ob admirandam Graecarum rerum inferioris aevi peritiam prae omnibus habcndus est, Carolus Cangius scilicet, qui Familias Blaetantinas inflant opere illustrans, in XIII. ubi Angelorum Drivas.

tensium , t qaibus hoc mendacium manavit , vanitatem exsibilat haec tradit etiam eo venere frontis , ut militaris perinde imagianarii S. Georgii ordinis Mari os supremos sese inscripserint. Verum haec omnia tibi, eruditissime vir , satis constant, neque in eo erat voti tui summa, ut quid in hac re sentiendum sit, tantum ostenderem. Quamvis autem aeque ac fabulam Cognoscere , in promptu non sit fabulae historiam conficere , & munimenta omnis generis, quibus propugnatur , convelleIe, hoc ipsum tamen utcumque pra

stare jam aggrediar. V Circa dimidium XV. saeculi Andreas cognomento Angelus Dru vasti, quod Albaniae oppidum est, inter praestantiores, & ingruente Turcis bollo Venetorum partibus addictiores cives non sine laude memoratur. Filios habuit Paulum , qui Dyrrachii A rchiepiscopus

fuit, ob ardorem suum populos, principesque viros in Turcas Conciatandi, Venetae Reipublicae eximie acceptum , & Petrum qui in V veto exercitu meruit, pensione etiam donatus ab aerario Driva tensi percipienda, quae ut ad filios transiret anno 147s. exoravit: Druvasto autem capto in Italiam contendit , utque sibi adhuc quatuor in

filii IV. Andreas, Hieronymus, Joannes,& Paullus.Andreas rect ois..., rem egit Ecclesiae Parochialis S. Angeli de Sala in agro Patavino seorum Hieronymus Militiae nomen dedit, Iciannes uxorem duxit; Paullus δ' - Brianae, qui agri Tarvisini pagus est, Parochus fuit , & anno Isi 7. ut pensio patri adsignata sibi, & fratribus difficultate quadam suborta prorogaretur , eViciti quae ipsis iterum iterum petentibus anno is I. confirmata est. Fratribus istis praeclaram Constantiniani ordinis machinam omnino debemus; ab iis siquidem a fundamenti, excitata , & ad umbilicum inventis plusquam poeticis perducta, amplianda , ac propaganda posteris suis patrimonii loco legata est. Qitodnaeredes abunde praestiterunt, praecipue plurimorum diplomatum , actorum , instrumentorumque uibsidio, quae non semel typis vulgantes, spargentesque in vulgus, tum de hujus ordinis μntiquitate multitudini, imposuerunt , tum principibus etiam, ' videbimus , eri ditorum in parte aliqua fucum secerunt. Levi t amen cura& comminfinita mendacia detegam , & de documentoruA fide s quinque primis in praesentia ossiissis nihil sollicitus, ex iis ipsis aliquanto acutius inspectis

20쪽

anspectis rei veritatem elucescere , ni fallor , perspicue ostendam Id quod praecipue ab istis chartis urgetur , quodque fietionibus, VI

'carteris viam parat, ac sternit, nobilitas est hujusce familiae regia , ac imperatoria , dc paruita abest quin praeadanaitica. Modcste agitur cum ab IsaacioAngelo Graecorum Imperatore genus deducitur, Isaacii vero rcctissimo tramite a Constantino. Nihil nisi regna , dc imperia loquuntur umquam,titulos a Provinciis conglobatis arcessiint, avosque chlamydatos ubique in oculos ingerunt. Has offas projiciei tes praesentis formnae miserationem excitare satagebant, ordinique Constantiniano praeludere, ex cujus praefectura non exigui reditus spes estiligebat. At haec omnia figmenta mera, ut enim privatae olim nobilitatis laude in Dri vasto oppido potitos Angelos istos facile. concesserim , ita quidquid hunc limitem supergre)itur, a vanitate &mendacio repetitur. Ut singula attingam , ridiculum primo est,quod Imperatorem Isaaciuna Angelum ex M. Constantini prosapia ortum Contendunt , quodque inauditam progeniem hanc non interrupta serie confingunt. Quis enim non indignatur cum ad praeparandam fabulam, Angeli cognomentum Constantino a nugatoribus istis a pingi videt ue quod non nisi multa post saecula auditum Ex ignota 1cilicet humilitate genus hoc vix circa dimidium XII. saeculionae sit , cum Constantinus Angelus arridente fortuna Imperatoriam uxorem sertitus est di hujus patria Philadelphia , at de patre Obobscuritatem non Constat. De eo ita Nicetas in Manuele lib. 2. os εκ ου το , ψ γέν- ωώ Gλ- f. εὐ- γυJ

equidem Philadelphia profectus es,'generis erat non boni admodum , nec nobilis. Bene autem se habens de corporis indole, ese pulchritudinem ,

faciei υelut hortum excolens , Theodoram uxorem duxit , quam Alexius Imp. avus Manuelis genuerat,pulchritudinem nactuspronubam. Ex Constantino Andronicus , & ex Andronico Isaacius, qui a seditiosa plebe Impcrator salutatus est. Qtiam nova haec familia esset , At Hiis Isaacii frater ostendit , qui ubi Imperium tenuit, ὀυ' AID- Niere.

ciens s obscuri scilicet goneris argumentumJ Comenus vocabatur. At n. 3. salsum erit similiter ab his Angelis imperantibus Drivastensus Angclos genus duxisse. Hujus mendacii ex eo petitus culor, quod Con-itantinopoli anno Ixo . a Venetis Francis expugnata, in tumuti

SEARCH

MENU NAVIGATION