Elementa theologiae practicae ad usum studiosae juventutis. Tomus primus quartus .. Complectens Tractatus de conscientia, & de legibus, de peccatis,& de fide, spe, & caritate

발행: 1769년

분량: 501페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

6쪽

NEAPOLI

Exetidebat Publica . uctoritate

MDCCLXIL

THEOLOGIAE PRACTICAE

TOMUS PRIMUS

Complectens Tractatus de Consolens a re

7쪽

Nou afferamus sateras dolosas, ubi appenindamus quod volumus, o quomodo volumus , pro arbitrio nostro dicentes . Hoc, hoc linu est o Dd asseramus divi-mam sateram de Scripturis Iancris tan-inuam de thesauris dominicis , in illa quid st. gravius , appendamus I smo non appendamus , sed a Domino appensa recognoscamus . S. August. lib. II. de Bapt.

8쪽

THEOLOGIAE PRACTICAE

ANTE LOQUIUM.

ΙΗIL utilius, nihil salubrius, nihil tandem hominum Vitae accommodatius, quam scientia morum ac disciplina . Haec autem nona

est, nisi Evangelium ipsum, quod veluti evolutum atque explicatum ad certos quosdam Canones revocatur. Evangelium Porro Christus est, qui via , Veritas , & vita est . Qui igitur ex Evangelio colliguntur canones, reetam praeseserunt viam , qua Christus ' a ipse nos ad veram justitiam ducit : eorum studium in purae sempiternaeque Veritatis contemplatione versatur : ac demum eorum praxi aeterna apprehenditur vita . Hanc sane viam humana Philosophia deplorandis ignorantiao tenebris sepulta non agnovit : hanc Iudaicae Genti, quae umbras duntaxat & rerum caelestium imagines chnsectabatur, ingredi non licuit: hanc denique non assequitur ea scietatia, quae secundum litteram est, non vero secundum spi-ruum. Per Evangelium solum, quo ChtL. st nunciatur , in quo Christus loquitur .& ruos alit ac nutrit, verae justitiae viam. ' I n

9쪽

ia teloquium . noVimus atque ingredimur , purae veritatis luce circumfundimur atque aeternae Vitae spiritu augemur . Quamobrem qui morum disciplinam negligit , is quidem a recta via deflectens , in tenebris & umbra mortis sedens, Evangelium salutis , atque

uberrimos fructus, quos Salvatoris adVentus hominibus comparavit , Plane contemnit .

Atque hinc sane deprehendere licet , anto intervallo hanc morum doctrinam a Philosophorum scientia separari , qua tum divina distant ab humanis . Qui enim ingenii sui arbitrio atque humano spiritu ducti, de moribus disserere teutarunt , fieri vix potuit , quin turpiter decepti in aliquem errorem impegerint Nam ea optimis admiscent rebus, quae sensuum illecebrae , aut phantasiae Prae- stigiae , aut cupiditatum lenocinia cuique licet multa meditanti suggerere solent . Quae autem inde in hominum animos obrepunt, ea quidem plane decipiunt. Ita enim Veritas aut omnino, aut maxima saltem ex parte tenebris obsita delitescit, quippe quae sensibus, imaginationi ac potissi-- mum cupiditatibus inimica adversatur: Ad summum humanos assectus olet quidquid

humanum est. 'm Evangelium vero plane divinum diuinos praefert affectus , divinum afflatum, divina consilia . Nos quidem hisce

10쪽

. . teloquium . vii

umbris , quibus immergimur , obscurati ,

hisce morbis , quibus urgemur , Vexati ac plane consumti , nonnisi Deo magistro , nonnisi Deo nostrorum malorum medico indigemus . Lux sane nonnisi caelitus immisi a ignorantiae tenebras dispellere , medicina nonnisi divinitus allata cupiditates sanare potuit . Reliqua enim omnia ad Ornatum civitatis , ad honestatem seculi Pertinere potuissent; ad salutem Vero , ad

vitam, ad justitiam proficere non potuissent : quin imo ne initium quidem salutis, vitae, ae justitiae inchoassent. Quippe id nostrum vitium est , ut humana scita

persaepe in superbiae segetem conVertamus , ac veritatem in injus tu detineamus, ut ait Apost. ad Rom. V. I 8.

Ea autem est indoles Evangelii, quo novum cum hominibus Dei medus initum est , ut non solum credenda & agenda proponat , omnia scilicet pietatis officia complectatur : Verum etiam credentibus & agentibus aeterna promittat , atque

ad credendum & agendum fidei & actionis spiritum impertiaturm. Id enim potissimum discriminis Vetus inter ac Novum Testamentum interest, quod illud Salvatorem monstret, hoc vero praebeat : illud

salutem significet, hoc exhibeat: illud justitiae imaginem praeserat , hoc justitiam ipsam infundat. Quid ergo praestantius ad dicendum, sua-

SEARCH

MENU NAVIGATION