Responsa sac. Congregationis vniuersalis Inquisitionis a SS.mo D.N. Alexandro 7. approbata. Ad quaesita missionariorum Soc. Iesu apud Sinas anno Domini 1656

발행: 1656년

분량: 7페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

talem consessionem semes in no, Nissionarios huiusmodi obligationem debere eis notificare. Idem prorsus censuerunt quoad Sacram Communionem semel in anno sumendam : Quo vero ad executionem tempore statuto hoc est in Paschates, id esse intelligendum , nisi legitimum adsit impedimentum , aut graue periculum immineat Curandum tamen ut infra duos , vel tres menses , ante , vel post Paschati proximos , quatenus sine discrimine fieri possit, sin minus alio quovis tempore infra decursum unius annia Paschate inchoandi omnin5 communicent. Demum censuerunt Chinenses ad fidem conuersos teneri omnino festa seruare , Missonarios etiam teneri hoc eis notificare , locum tamen esse i Sanctissimus annuat climitandi eis numerum dierum festorum , iuxta formam niuilegii l aulo Τertio Indis concessi

Secundo. Utrum in praedicto Regno Ministri Euangelici pro

nunc si item in Sacramento Baptismi possint abstinere ab imponendo Mulieribus oleum Sanctum Cathecum enorum , sputum in auribus, Tal in ore insuperin non administrare eisdem Mulieribus Sacramentum cxtrema Unctionis. Et ratio dubitandi est, quia Chinenses magno Zelo ducuntur eris ga Uxores , filias , de alias mulieres,in scandalum sumunt ex huiusmodi actionibus. Censuerunt. Et Sacramentalia in Baptismo Mulierum ess adhibenda is extremam Unctionem esse Mulieribus conis serendam, Nec sufficere motivum in dubitatione expressum,

vi Missionariti quantum in se esto ab his abstineant: Curaudum ergo, vitam salubres Ritus, Meremonia introducantur,in observentur, ac Missionari j tali circumspectione illa adiit inistrent, hominesque talibus instruant documentis , ut

ab omni suspicione inhonestatis liberentur Octauo. In praedicto Regno habent Chinenses quemdam Magistrum in Philosophia morali litteratum , qui olim discessita vita, vocatumrium faeceu, qui ob Doctrinam, Regulas in Documenta, adeo in toto Regno acceptus est,ut tam Reges, quam omnes alij cuiuscumque conditionis is gradus sint, sibi proponunt imitandum,&sequendum, saltern quoad peculatiuum,4 tanquam sanctum venerantur , claudant , tria

omnique Ciuitate , Nilla praefato Magistro Templa tune

erecta: Gubernatores vero bis in anno tenentur in eius Tem '

2쪽

officium δε sine solemnitate in anni decursu, bis in menta concurruntque cum illo aliqui ex Litteratis pro administratione eorum , quae in tali sacrificio offerunt; quae qui deii sunt, Sus unus integer mortuus, Capra una integra, Candelae, Vinum, flores, odores c. Item omnes Litterat quando

accipiunt gradum, debent ingredi emplum istius Magistri,&facere genuflexiones, Mosi erre ante eius Altare ex candelis,& odoribus . Totus iste cultus, sacrificium , reuerentia secundam omnium illarum Gentium formalem intentionem dirigitur ingratiarum actionem pro bona ipsius relictis doctrina documentis, atque ut ab eo impetrent ex ipsius meritis, optimi ingeni felicitatem , sapientia , cintia lectus: Quaeritur utrum Gubernatores, qui Christiani sunt, vel fuerint,4 Litterati , voeati , coacti possint ingredi praefatum templum, facere tale sacrificium, vel assistere huiuimodi sacrificio, vel facere genu flexiones ante Altare illud , vel accipere aliquid de Idolothytis, oblationibus illis , maxime quia putant illi Infideles , quod quicumque manducauerit ex talibus Idolothytis, habebit progressu magnum in suis litteris,& gradibus & si portantes Crucem in manibus possint licite hoc facere,eo modo, quo dubitationi superiori dictum est, quia si hoc illis prohibetur, erit tumultus in Populo, iis nistri Euangeli in exilium mittentur , in conuersio Animarum impedietur, & extingu tur.

Censuerunt non liceres, nec posse aliquo praetextu contento in dubio Christianis permitti . Nono Inuiolabilis obseruantiae mos est apud Chinenses tanquam doctrina a supradicto Magistro Κum faeceu tradita , quod in omnibus China Populis,Templa constructa habeant Auis,in Progenitoribus suis defunctis dicata in in unoquoque eorum omnes, qui eiusmodi familiae sunt, bis in anno congregantur, ut praefatis suis Progenitoribus solemnia sacrificia faciant magno Caeremoniarum apparatu, in Altari multis candelis , floribus in odoribus adornato , Imaginem , siue erigiem Parentibus , vel Aui defuncti collocant, in quo sacrificio inuenitur, 'ui facit Sacerdotis officium,& Ministri illius, offeruntque carnes, vinum , candelas, Od ramenta a capita caprarum c. Hoc autem sacrificium ex communi illarum Gentium tutentione dirigitur , ut praefatis

3쪽

eorum Progenitoribus gratias reddant, honorem , reue rentiam exhibeant, ob beneficia ab eis accepta , ob illa, quae ab eis accipere sperant: Unde ante Altare prostrati deprecationes multas faciunt postulantes sanitatem , longam vitam , abundantiam fructuum, filiorum multiplicationem , prosperitatem magnam, ut ab omnibus aduersitatibus liberentur Quod quidem sacrificium in domibus suis, citia sepulchris mortuorum etiam fit, minore tamen solemnitate. Quaeritur utrum Christiani ficte,4 exterilis lautum, ut supra dictum est, possint assistere huiusmodi sacrificio, vel exercere aliquod ministerium in illo cum Infidelibus commixti, siue in Templo, siue in domo, vel sepulchro, publice, vel priuatim, vel quonam modo hoc poterit permitti Christianis illis, ne, si omnino prohibeantur hoc facere, fidem perdant, vel ut melius dicam, avertant se ab actionibus exterioribus Christianorum Censuerunt Christianis Chinensibus nullatentis licere fictE, vel exterius assistere sacrificiis in honorem Progenitorum , neque eorum deprecationibus , aut quibuscumque Ritibus superstitiosis Gentilium erga ipsos, multo minus licere circa

praefata ministerium aliquod exercere.

Caeterum cum Missionari Societatis Iesu in praedicto Regno

tunc temporis auditi non fuerint, anno elapso fis s. ei deii L,

Sacra Congregationi de Propaganda Fide prsdicta quatuor quaesita proposuete, cum ex facti diuersitate, quae unicuique quaesito est apposita dic Res an eandem Sacram Congregationem supremae uniuersalis Inquisitionis iubent Sanctissimo Domino Nostro remissa. Eadem Sacra Congregatio auditis Qualificatorum votis, in sequentem sententiam respondit. Primo quaeritur. Utrtim Missionariinouis Christianis, quam primum baptizantur, debeant intimare ius positiuum tanquam obligatorium sub peccato mortali, quantum adieiunia, festa seruare, & confiteri semel in anno, ac communi

care

Dubitandi ratio circa Ieiunium est quia Sinae inde ab infantia ter comedere consueuerunt, ad quod leuitas cibi cogit Prε- secti vero ieiuni Tribunalia adire deberent, quae frequentanta octava Matutina ad secundam post Meridianam, quod illis esset omnino impossibile Circa

4쪽

Virca tem , Ontessionem , de Corma unionem dubitandi ratio est , quia maxima Christianorum pars laborare debet x vi et una lucretur,& saepe coguntur Christiani ab Infideli festis diebus subire varios labores. Ipsi Praefecti Christiani Tribunalia frequentare debent, etiam cliebus, qui apud nos festi sunt, sub poena priuationis f.

Missionari sunt pauci numero, Regnum est vastissimum, Ideo quam plures Christiani Missam audire diebus festis, confiteri semel in anno, communicari non possunt. Sacra Congregatio iuxta ea, quae superius proposita sunt, censuit Ius positiuum Ecclesiasticum quoad Ieiunia, obseruationem festorum, Sacramentalem Confessionem ,

Pmmunionem , semel in anno esse a Missionarijs Sinensi-hus Christianis notificandum, ut obligatorium sub peccato mortali, posse tamen simul explicare causas, propter quas excusantur fideles ab obseruatione praeceptorum si Sanctissimo placuerit possie concedi Missionarijs facultatem dispensandi in casibus particularibus tantum, eorum arbitrio. Secundo quaeritur. Vtrum omnia Sacramentalia in Baptisma te Reinanarum adultarum adhibenda sint:Quaeritur iterum: Vtrum sussiciat minis petentibus tantum extremae Uactionis Sacramentum conferre.

Quaeritur iterum . Num etiam petentibus negandum, eum incommoda, pericula Christianitatis totius prudenter fuistura praeuidentur.

Ratio dubitandi est, incredibilis apud Sinas foeminarum modestia, eius, claudabilis earum ab omni virorum no solum congressit, sed, aspectus fuga , qua in re, nisi magna adhibeatur Missionarijs caut hela, scandalum ingens Sams datur, totaque Christianitas euidentissimo periculo posmet exponi. Sacra Congregatio iuxta ea, quae superius proposita sunt censuit Ex graui necellitate proportionata posse omitti quaedam Sacramentalia in Baptismate foeminarum, acetiam

polle omitti ipsum Sacramentum Extremae nctionis. Tertio quaeritur . Num accipiendorum graduum eremoniam, quae fit in Aula Consecti, Christiani litterati licite agere valeant. Nam nullus interuenit saerificulus, vel ex

Idololatris secta Ministellus,nihil omnino fit ab Idololatris

institu

5쪽

institutum, sed soli studiosi, Philolopria conueniunt. Eon

fucium tanquam Magistrum suum agnoscentes , ciuilibus, ae politici Ritibus ex sua prima institutione ad merum. cultum ciuilem institutis. Omnes enim graduandi simul Aulam Consuci ingrediuntur

in qua eos expectant Cancellari Doctores , ac Examinatores, ibi simul omnes ante nomen Philosophi nihil omnino offerendo illas faciunt caeremonias in inclinationes moro

Sinico, quas omnes Discipuli faciunt suis Magistris vivis, atque ita cognito Philosopho Consueto pro Magistro, gradus accipiunt a Cancellarijs, ac discedunt. Praeterea Aula

illa Confucij Gymnasium est 4 non Templum proprie dictum, nam clausa omnibus est, praeterquam studiosis. Sacra Congregatio,iuxta ea, quae superitis propolita sunt, censuit permittendas Sinentibus Christianis praenominatas cς- remonias,quia videtur cultus esse mere ciuilis, io liticus. Quarto quaeritur. Niim caeremonii, quae sunt ex Philosophorum placitis circa Defuncto, Christianis permitti possint, prohibendo quidquid superstitiosum accessit. Quaeritur iterum num Christiani simul cum Infidelibus con sanguineis easdem licitas caeremonias facere possint. Quaeritur iterum, num adesse possint Christiani , praecipue facta fidei protestatione,quando Infideles etiam superstitiosa

peragunt, non cooperando, aut auctorizando,sed quia valde notaretur, si consanguinei tunc abessent, .essent inimicitiae causa, ac odij, Sinae nullam Diuinitatem animabus Defunctorum concedunt, nihil ab illis sperant, aut petunt. Triplex est modus, quibus Defunctos suos honorant. Primus est. Cum aliquis moritur, siue Christianus sit, siue Gentilis pro inuiolabili more habetur in do in Defuncti quoddam Altare praeparare, in eodemque Imaginem Defuncti, seu Tabellam collocares, in qua eius nomen scriptum est

cum ornatu odorum , florum in candelarum , retroque cadauer Pheretro inclusum ponere omnes autem qui ad condo tendum domos illas ingrediuntur coram praeparat

Tabula, me funesti Imagine ter , vel quater genuflectunt humi sese proster aentes, capitibus usque ad Terram deminsit, aliquas secum candelas asportantes odoramenta , ut in praeparato illo Altari, seu potius Tabula coram Defuncti Imagine consumentur,4 comburantur.

Secun

6쪽

mogenitorum suorum aulis, ita Sinae vocant,& non Templa, hoc enim Tla tangionat , quae verὰ familiarum memoriae ,

vel monumenta sunt,has soli habent Magnates, aut ditiores consanguinitates , in eis nullus sepellitur mortuus , sed i Montibus Sola ergo intus nobilioris Proauiam ago, deinde

supra gradus alios alijs altiores dispositae sunt Tabellae ad palmi altitudinem in quibus omnium in illa familia Deianis

ctorum nomina, qualitas, dignitas, sexus , ac aetas inscripta sunt, diesque mortis etiam Infantium, luellarum. In hac ergo Aula bis in anno consanguinei omnes conueniunt , ex quibus ditiores offerunt carnes, vinum, candelas, Odora menta , Pauperiores autem qui has Aulas habere non possunt Defunctorum suorum Tabellas domi seruant, vel in loco particulari, vel etiam supra Altare, ubi Sanctorum Imagines , qui ob loci , ac domus paruitatem alium locum non

habent, quas tamen, nec venerantur, nec illis offerunt quidquam , sed ex defectu alterius ioci ibi sunt Caeremoniae enim illae supradidis a Sinis non fiunt, nisi in Aula Defunctorum, quam si non habent, etiam caeremonias omittunt Tertius modus est qui fit ad mortuorum sepulchra , quae Omnia in Montibus sunt extra Moenia iuxta Regni leges Ad haec fili , aut Arines accedunt semel saltem in anno circa initium Mais herbas, ac gramina circa sepulturas nata eradicant, purgant, plorant, deinde eiulantur, genu flexiones, ut in primo modo dictum est, faciunt, cibos coctos, vinum que disponunt Mox finitis lacrymis edunt, ac bibunt. Sacra Congregatio iuxta ea,quae superius proposita sunt, censuit , posse tolerari Sinas conuersos adhibere dictas caeremonias erga suos Defunctos,etiam cum Gentilibus, si latis tamen superstitiosis Posse etiam assistere tantum cum Gentilibus, quando agunt superstitiosa , praesertim facta fidei

protestatione,& cessante periculo subuersionis, quando aliter odia, Minimicitiae vitari non possint. Feria v. Die a 3. Marti 16 6 I congregatione Generali Sanctae Romani, Vniuersalis Inquistionis habita in Palatio Apostolico apud Sanctum Pe-

trum coram Sanctissimo D. N. D. Alexandro Divina prout

7쪽

Sancta Romana Ecclesia Cardinalibu in tota Republiea Chrisiana aduersus hareticam prauitatem Geuralibus Inquisito. mbusta Sancta Sede Apsoueaspecialiter deputatis Facta relatione proscriptorum quaestorum , una cum responses, et resolutionibus Sacra congregationis , Sanctνs. D. A. Alexander Papa VII. pradictus praefata renon , o rediolutio. ner Eprobauit Loco I sigilli. Ioannes Lupus Sanctae Romanae , Vniuersalis Inquisitionis NOt. c. ROMAE, Ex Typographia Reu Cam Apost a 636.

Superiorum permissu

SEARCH

MENU NAVIGATION