De imitatione Christi libri 4

발행: 1640년

분량: 571페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

efficeris. Charitas etenim Christi

nunquam minuitur , & magnitudo propitiationis eius nunquam exhauritur. Ideo noua semper mentis renouatione , ad hoc dis ponere te debes , & magnum s lutis mysterium attenta consideratione pensare. Ita magnum, no-

Uum, & iucundum tibi videri de bet , cum celebras, aut Missam audis ac si eodem die Christus primum in Vierum Virginis descendens, homo factus esset, aut in cruce pendens, pro salute hoeminum pateretur, oc moreretur.

482쪽

Vox DisCIPVLI.ic CCE, ego ad te venio Domi- L ne, ut bene mihi sit ex munere tuo, laetificer in conuiuio

sancto tuo, quod parasti in dulce dine tua pauperi, Deus. Ecce, iii te est totum quod desiderare possum,& debeo; tu salus mea, & r demptio , spes, & sortitudo , d cus, & gloria. Laetifica ergo hodie

animam servi tui, quoniam ad te Domine Iesse animam meam leuaui. Desidero te nunc deuote, ac reuerenter suscipere: cupio te in Nnn h

483쪽

domum meam inducere, quatenus cum Zachaeo merear a te bene dici , ac inter filios Abrahae coi

putari. Anima mea corpuS tuum concupiscit, cor meum tecum

niri desiderat.1 Trade te mihi , dc susscit. Nam praeter te, nulla consitatio valet. Sine te esse nequeo, & sine

visitatione tua, Vivere non Valeta

Ideoque oportet me frequenter ad te accedere, dc in remedium s lutis meae recipere ne sorte deficiam in via, si suero caeles 1 frauda tus alimonia. Sic enim tu misericordissime Iesu , praedicans popu' lis , dc Varios curans languores, ali-

484쪽

quando dixisti: Nolo eos ieiunos, dimittere in domum suam, ne de sciant in via. Age igitur hoc me cum modo , qui te pro fidelium conseiatione in Sacramento reli quisb. Tu es enim suauis resectio animae, oc qui te digne manduc uerit, particeps, & seres erit aetemnae gloriae. Necessarium quidem mihi est, qui tam sepe labor, &peCCO tam cito torpesco, & des clo ; ut per Kequentes OrationeS,

consessiones, ac sacram corporis tui perceptionem, mC renouem, mundem, Zc accendam ; ne

sorte diutius abstinendo , a sancto proposito defluam.

485쪽

4 o DE IMITATIONE CHRis Ti

, Proni enim sunt sensus homi

nis ad malum, ab adolescentia sta,& nisi succurrat diuina medicina, labitur homo mox ad peiora. Retrahit ergo sancta communIO amato , & consertat in bono. Si enim modo tam sepe negligens sum, & tepidus, quando communico , aut celebro ; quid seret si medelam non Cimerem , & tam grande iuvamen non quaererem Et licet omni die non sim aptus, nec ad celebrandum bene dispositus; dabo tamen operam, congruis temporibus diuina percipere mysteria, ac tantae gratiae partic, pem me praebere. Nam haec est

486쪽

una principalis fidelis animae consolatio , quamdiu peregrinatur a te in mortali corpore ; ut sepius memor Dei sta , dilectum sitim deuota suseipiat mente. O mira circa nos tuae pietatis

dignatio, quod tu Domine Deus,

creator , & Viuificator omnium

spirituum, ad pauperculam dignaris Venire animam, & cum tota diuinitate tua, ac humanitate, eius impinguare esuriem. O felix

menS,& beata anima, quae te Dominum Deum suum meretur deuote sitscipere, & in tui susceptione, spirituali gaudio replerit O quam magnum suscipit Domi-

487쪽

i DE IMITATIONE CHRIs Ti

num i quam dilectum inducit ho spitem l quam iucundum recipit socium t quam fidelem acceptat amicum i quam speciosum,&nObilem amplectitur sponsum prae omnibus dilectis, dc super Omnia desiderabilia amandum i Sileant a

ficie tua dulcissime dilecte mi in

eorum; quoniam quidquid laudis

habent, ac decoris, CX Jignatione tuae esst largitatis, nec ad decorem tui peruenICnt nominis, cuius sapientiae non est numerus.

488쪽

. uod multa bona praeflantur deuote

communicantibus. Vox DisCIPVLI. OMINE Deus meuS, praeu

ni seruum tuum in benedictionibus dulcedinis tuae , Vt ad tuum magnificum Sacramentum digne, ac deuote merear accedere. EXcita cor meum in te, & a graui corpore exue me. Vista me in salutari tuo, ad gustandum in spiritu suauitatem tuam , quae in hoc Sacramento, tamquam insonte, plenarie latet. illumina quoque oculos meos, ad intuendum

489쪽

4 DE IMITATIONE CHRIs Ti

tantum mys ferium: & ad creden dum illud indubitata sile , me robora. Esst enim operatio tua, non humana potentia : tua sacra institutio, non hominis adinventio. Non enim ad haec capienda , dc intelligenda aliquis idoneus per se reperitur, quae angelicam etiam subtilitatem transcendunt. Quid ergo ego peccator indignus, terra, & cinis, de tam alto sacro secreto potero inuestigare, dc capere 'i Domine, in simplicitate cordis mei, in bona firma fide, & in tua

iussione, ad te cum spe, ac reuerentia accedo: dc Vere credo, quia

490쪽

tu praesenses hic in Sacramento, Deus, & homo. Vis ergo, Vt te suscipiam, & meipsum tibi in ch, ritate Vmam. Vnde tuam precor Clementiam, & specialem ad hoc imploro mihi donari gratiam; Vt totus in te liquesam , & amore pereffluam, atque de nulla aliena consolatione amplius me intro mittam. Est enim hoc altissimum.& di)nissimum Sacramentum ,

salus animae, oc corporiS, medic na omnis spiritualis languoris: in quo VIlla mea curantur, passiones

frenantur, tentationeS VlnCuntur, aut minuuntur, gratia malor 1n

SEARCH

MENU NAVIGATION