L. Annaei Flori Rerum Romanarum libri quatuor, annotationibus, in usum studiosae juventutis, instar commentarii illustrati. Auctore Johanne MinEllio. Quibus accedunt excerptiones chronologicae, ad Flori historias accommodatae additus denique L. Ampel

발행: 1698년

분량: 571페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

ne ccc. Lacedaemoniorum apud Thermopylas gloriam adaequarent. Duo Decii; quorum alter Latino bello, alter Samnitico Diis manibus se devoverunt. Fulvius Pontifex : qui, urbe a Gallis Senonibus incensa, se aliosque senes Diis manibus devovit. Regulus ; qui tormenta Carthaginiensiuin maluit pati, quam ut inutilis pax cum eis fieret, aut ipse juris jurandi fidem falleret. Gurtiua ; qui se in hiatum terrae immisit, cum ex oraculo, quod optimum esset in urbe Romana, posceretur. Spurius Posthumius ; qui a Pontio Telesino, Samnitum duce, sub iugum missus cum exercitu, auctor fuit rumpendi foederis, seque hostibus censuit esse dedendum. Cajus Metellus Pontifex, ardente templo Vestae, Palladium extulit, & oculos amisit. spolia opima retulerunt. Romulus de Acrone Ceninensium rege. Cossius Cornelius de Larthe Tolumnio, Uejentium rege. Claudius Marcellus de Virodomaro, rege Gallorum. prolocati ab hostiιus manu contenderunt.b Antius Torquatus , qui Gallo torquem detraxit, eumque sibi circumdedit. Valerius Corvinus ; qui a Gallo Provocatus cum pugnaret, corvus galeam ejus insedit, &hostem perturbavit. Scipio dimitianus cum esset legatus ab Lucullo imperatore apud Intercatiam, Vaccaeorum urbem, provocatorem barbarum occidit. Lucius Opimius , stib Lucatio Catulo Consule, in saltu Tridentino provocatorem Cimbrum interfecit. GH pro Romanis gentes supermerunt. ς Cipio Africanus, Scipio Numantinus, scipio Asiati- cus, Alummius Achaicus , Servilius Isauricus, Brutus Callaicus, Paulus Macedonicus, Metellus Creticus, Cxsar Germanicus, Caesar Dacicu .

462쪽

LIBER MEMORIALIS.

illustres Scipiones , qui magois rebus cognominati sunt.

O Cipio magnus Africanus, qui vicit Annibalem. Scipio O minor Numantinus, qui Numantiam , & Carthaginem diruit. Scipio Asiaticus, qui de Antiocho triumphavit. Scipio Nasica , qui a Senatu vir optimus est judicatus. Scipio, qui, occiso Pompeio, partes restituit, victus se

interfecit.

Secespuenes plebis. Prima se-c Ecessiones plebis a patribus fuerimi quatuor.

cessio propter impotentiam foeneratorum, cum in montem plebs arimata secessit. Secunda propter impotentiam Decemvirum , clim, inter ista filia sua , Virginius Ap-p: una re totam ejus fac ionem in Aventino monte circumvenit, effecitque, ut abdicato magistratu accusati, atque damnati, variis stippliciis punirentur. Tertia , propter matrimonia plebei, ut ne patriciis nuberent, quam Calari letus concitavit in monte Ianiculo. Quarta secessio in foro, propter magistratus, ut 'lebei contules fierent, quam Sulpicius Stolo concitavit. Seditione

C Editiones in urbe quatuor. Prima seditio, Tiberii Grae-chi ; quem , de judiciariis de agrariis legibus statum civitatis moventem, Scipio Nasica facta manu in Capitolio oppressit. Secunda seditio, Gracchi fratris ejus; quem ob similes Iargitiones novos motus excitantem Opimius consul, cum Decimo Bruto Gallaecio socero eius convocatis

ad pileum servis , in Aventino monte oppressit. Tertia seditio, Apuleji Saturnini Tr. ΡΙ. & Glauciae Consiliis ; quos, comitia in campo caedibus perturbantes , Marius in Capitolium persecutus obsedit, & conficiendos sistibus saxisque curavit. Ruarta seditio, fuit Livii Drusi Quinti Ca pionis , clim ille Senatus equestrem ordinem obsideret. PraeciPua tamen ad motus excitandos luit causa , quod R 6 DIa-

463쪽

Drusus civitatem omnibus Italicis pollicebatur ; sed tum a Philippo Consule in domo sua interfectus. ψαπι a mus patriam nefaria iniere consilia. Coriolanus, ob asperiorem annonam in exilium actus, Volciorum exercitu admoto , patriam expugnare voluit, sed Veturiae matris precibus victus, tum ab exercitu suo confusus est. Marcus Melius, frumentaria largitione cum vide

retur , jussu Quintii Cincinnati Dictatoris a Magistro equitum in rostris occisus est. Spurius, cum Agrariis legibus factione dominationem pararet. Μanlius Capitolinus, cum pecunia conturbatores liberaret, suspectus regni affectati de Tarpejo saxo praecipitatus est. Catilina, cum in caedem Senatus, in incendium urbis , direptionem aerarii conjurasset,& in id facinus Allobrogas sollicitasset, a Cicerone in Sen tu accusatus, ab Antonio in Apulia debellatus est. απι Reges vel Duces eum Romanis bella gesserunt. DOpulus Romanus sub Romulo pugnavit cum Sabin7s , A prius propter virgines rapres. sub Tullio cum Albanis. Pontius Telesinus, dux Sammalim ; qui ad Caudinas surculas Romanos sub jugum misit. Pyrrhus. Rex Epirotarum , qta pro Tarentinis bellum cum Romanis gessit , vastataque Campania ad vicesimum ad urbem pervenit, mox a Curio de Fabricio victus in patriam concessit, & ciuia Achajam armis sub se redegisset, Macedoniam quoque Antigono regi eri- Puisset, dum Argos expugnat, occisus est. Omnium Graeco-ium sapientissimus, dc militaris disciplinae peritissimus fuit. Annibal, qui novem annorum, patrem in Hispaniam secutus , minor annorum quindecim imper tor factus ; triennio in Hispania vicit,4c eversione Sagunti, rusto foedere, per PD .enaetim δc Alpes in Italiam venirL Scipione a ad Ticinum , Tiberium Claudium apud Trebiam, Flaminium apud Thrasymenuni, Paulum S: Varronei apud Cannas, Gracchum in

sicania, Marcellum in Campania stiperavit.

464쪽

- SI.u, Populi Romani quas commutationes habuerit.

T Opulus Romanus primum sub regibus fuit. Deinde, post

superbiam Tarquinii, & illatum Lucretiae stuprum, expul- sis regibus, tutelam sui consulibus tribunisque commisit. Deinde tribunitiis seditionibus agitatus, abdicatis omnibus mari stratibus, Decemviros, legum ferendarum dc Rei p. constituendae causa, paravit. Horum quo in dominationem & libidinem detestatus , rursus ad consules rediit. Donec, exortis bellis civilibus inter Caesarem dc Pompejum, & op- pressa per vim libertate, sub unius Caesaris potet atem res dacta sunt omnia. Ex eo perpetua Caesarum dictatura domi-

ρ natur. Initium Regni Mithridatis.

Cyrus , Rex Persarum primus, imperium Medis ade init. Duos filios reliquit, Cambysen & Smerden. Horum Cambyses, defuncto patre, quod major esset, Sineris, den, in solio sedentem, capite coelum pulsare, per somnium videns , occidendum eum citravit ipse : & deinde, reve V tens ab AEthiopia Mebus perfractis , cum in AEgyptum veni D, set, incolasque ejus loci laetantes advertisset, ratus , illos adversis sui inruitare, Apin in femine vulneravit, eodemques ictu oecidit. Interim Magus quidam Smerdes, Patibiatae es, frater, abutens nomine ex formae similitudine, filium se .car Cyri professus , regnum Persicum invaserat. Quod ubi Cambysi nuntiatum est , regredi in Patriam maturans, os oblitus est gladium, quo Apin interfecerat, vaginae redd

is i. re. Qiibd clam conaretur efficere, semen suum vulnera-d vit, & eam partem, qua Apin vulneraverat. Ex eodem vul- si nere in palicis diebus obiit. De cuius morte postquam cerba tior nuntius adi persas venit , Potanes Pedimam filiam ili sitim , qua cum Smerdes conlaetudinem habebat, edocuit, cum ille sopitus esset, utruna aures tectas comis haberet , periclitaretur. Sciebat enim, a Cyro Smerdi Alato ademtas aures. Ille salsum esse Smerden confirmavit.

465쪽

Tune septem nobilissimi Persae inter se conjuraverunt. E rum nomina haec sunt , Potanes , Hydanes, Aspatines , Sapiternes , Megabojus , Gobies, Darius. Deinde, Mago Smerde interfecto, constituerunt, uti, excepto posthac Potane, ex illis regnaret, cujus equus primas in loco, quem delegissent, hinnis et. Tunc Hiberes , agaso Darii, equum . domini ad locum praedictum duxit: illic alia equaao suo initur. Tunc equus Darii magnum hinnitum dedit. Ita D rius regnum obtinuit. A quo Artabanes originem ducit; quem conditorem regni Mithridatis futile , confirmat Sali

stius Crispus.

Reges Parthorum.

Eleucus, AIexandri Macedonis amicus. Huius post mortem Abarrida, frater ejus, iussus Babylonem obtinere, finitimos sub se redegit, unde Nicator est appellatus, & tres validissimas urbes constituit, Abarridam , Seleuciam, Laodiciam. Arsaces, forma Sc virtute praecipuus , cujus posteri Arsacidae cognominati sunt; qui pacem cum Sylla imperatore fecit. Orodes , qui foedus cum Cn. Pompejo percus ii, Crassium cum legionibus apud Carras funesta clade delevit. Pacorus; qui filium suum ejusdem nominis misit in Syriam, ut Romanas provincias popularetur; atque ipse a Ventidio,

aegato I ilii Caesaris, occisus est.

Reges Cappadoctast Armenia.' Igranes, qui jam scriptus est ; qui tertio Punico bello perdomuit sub Mancino Cons. & Scipione 'mi-

Iiano. Bellus , rex Armeniae ; qui, cum impetum in Graeciam fecisser, di Pythii Apollinis templum incendisset, tempestate & frigore exereitum amisit. polycrates , rex Caypadociae : qui somniavit Solem & Lunam uri : qui a praefecto Darii regis occisus est. Epaminon, ejus filius , rex :qui Thebas Graecorum pugnando vicit. Periander rex , qui Corinthi regnavit; omnia terra de mari Romanus subiugavit. Timoleon, qui Corinthi fratrem suum regnantem

interfecit. Idem di Dionysimia, Siciliae regem, expulit, ne-

466쪽

LIBER MEMORIALIS. 3pse

que ipse ab offerentibus regnum accepit, sed arcem quoque demolitus est. Hic, cum convitia mala audiret, ait Tota viata mea id egi, ut omnes liberi essemus. Reges o b cr Pergami.

F Umenes Carduenus, Philippi Alexandri armiger bel-- licosistimiis , sed parum prospera fortuna usus, adeo tamen terribilis, ut, vivento eo, nemo ausirs sit Rex appellari. Antiochus iam scriptus est. Eumenes alius, qui Romanos Maccdonico bello juvit cum milite suo. Attalus, qui pro Romanis saepe pugnavit. Nam testamento suo populum Romanum haeredem fecit. Reges Ponit o Bithynia.

PHarnaces, Rex Bithyniae, filius Mithridatis; qui beI- lo civili , quod in Pharsalica gestum est , milite patris

sui Syriam invasit, & adventu Caesaris, antequam in congressum ejus veniret, ipso terrore nominis sui victiis refugit in Pontum. Prusias Rex, amicus populi Romani ; ad quem Annibal victo Antiocho confugit, dc, cum a rege e posceretur per legatos , veneno se liberavit. Nicomedes ,

socius de amicus populi Romani: in cujus amicitia prima aetate Caesar fuit. Qui moriens testamento & ipse Pop. Rom. haeredem dimisit.

Reges Alexandriae.

Post mortem Alexandri Macedonis regnaverunt Ale M xandriae AEgyptum octo Ptolomaei nomine, multi cIarissimi viri. Ptolomaeus Euergetes: qui Alexandrum apud OZydacras objecto clipeo protexit. Ptolomaeus, filius Philadelphi , literatissimus: qui plurimos libros Graecos seria psit. Ptolom. aeus soler : qui ingenti classe Rhodios vicit. Ptolomaeus Tryphon ; qui seditiosos in theatro sagittis occidit , alios fammis dedit. Huius filius Cydris pro Romanis multa bella gessit, adversus Garamantas di Indos. Ptolomaeus, Pupillus dictus : qui Pompeium tutorem a Sen

tu accepit, donec Pubesceret, di postea civili bello Pontino interse tua est. Dura

467쪽

Duces oe Reges Caiethaginiensium.

.l Anno & Mago, qui Punico bello Cornelium Cons.

apud Liparas ceperunt. Hamilcar, qui Boccor cognominatus est , primo Punico bello magnam partem Hispaniae sub imperium Carthaginiensium redegit, relictis filiis quatuor, Asdrubale, Annibale, Hamilcare , & Magone. Asdrubal, frater Annibalis ; qui secundo Punico bello, cum ingentibus copiis ab Hispania veniens, antequam se fratri conjungeret, a Claudio Nerone exspoliatus est. Retrao Υphax : quem scipio Africanus victum in triumphum traxit, regnoque ejus imposuit Masinissam. Masinissa Rex: qui Scipionem adversus Carthaginem & Syphacem equitatu adiuvit. Ab eo, inter praemia commilitii, Numidiae regno donatus est. Iugurtha: qui scriptus est.

Reges Mauritaniae.

Juba Rea; qui Curionem legatum Caesaris oppressit: mox,

occiso Pompelo, Catonis & Scipionis partes firmare e natus, cum se in regiam recepisset, post magnificam coenam interficiendum se dedit. Iuba, rex literatissimus; qui Caesaris Augusti iussu regnavit: mHuificentissimam urbem Casaream condidit. Qi adfersus P p. Rom. arma sumserunt. T Atius, Rex Sal inorum : qui, occupata arce Tarpeia, in ipso foro cum Romulo decertavit, & interventu Sabinarum pacem cum Romulo fixit. Metius Suffetius, Rex Albanorum e qui contra foedus, a Fidenatibus destit tus, & jussu Tulli Hostilii deligatus ad currum, de in ad .

versa actis equis, laceratus est. Porsenna, rex Etruscorum equi Romanos ad Ianiculum obsedit, propterque Tarquinios. Tiridates, qui Corbulone Consulari viro victus & rem tutus est. Γιλ

468쪽

LIBER MEMORIALIS.

Bella cis lia quot.

Ivilia bella quatuor mota sunt in urbe a Romanis. Ci- vile bellum primum Sulpitius Tribunus excitavit, quod subscriptam provinciam Mithridaticam Sylla in IIarium transferre noluisset. Secundum bellum Lepidus contra Catulum , ob metum Siciliae expoliatae. Tertium bellum Caesar& Pompeius, Belli species magis, qium causa fuit, negatus a Senatu Caesari consulatus. Caeterum utriusque aemulatio& cupiditas imperii occupandi. Nam, cum secundum mores legemque maiorum dimino exercitu venire in urbem Caesia deberet, & docere Senatum de rebus a se gest is, atque ita triumphum consequi: simulans, se gratiam timere Pompeii , nepavit se missurum exercitum, nisi consularibus comutiis ratio absentis sui posita fuisset. .mobrem hostis a Senatu judicatus, statuit id bello vindicare. Ac non consulatum modo ac triumphum , sed totum Populi Romani imperium redegit in suam potestatem. Quartum bellum Caesar Augustus adversus complures duces : contra Pompeium juvenem bona paterna repetentem : mox adversus Cantium & Brutum in ultionem interempti patris : deinceps a versius Antonium de Cleopatram ultro bellum Patriae ins

Quot genera bellorum. Ellorum genera sunt tria. Gentile: quod cum exter- λnis geritur: ut Romani cum Latinis , Athenienses cum Lacedaemoniis. Servile, quod Romani adversus fugitivos gesssierunt, contra duces eorum, Spartacum , Crixum , &Oenomaum. Civile , quo inter se certant, sicut Marius SSylla, Caesar dc Pompejus, Augustus ec Antonius. O do Belli Mariani. Nexplebilis honoris Marii cupiditas , decretam Syllis in Ponticam provinciam voluit eripere per rogationem Sulpicii tribuni plebis. Silla indignatus continuo ad eXexcitum

469쪽

citum perrexit, & eum urbi admovit ; & in patriam Invensus, Capitolium occupavit. o terrore victus Senatus , Mario totique factioni ejus interdixit. Profecto deinde in Asiam Sylla, Marius exul cum profugisset,ac primum uir turnis in palude latuisset, tum conjectus in carcerem eu sistat, interim Cinna & Octavius in urbe essent; ob hoc, oc- casione data, Marius redit, & se cum Cinna adiunxit, victis octavianis partibus. Septies consul creatus,saevissimis caedibus totam urbem funestavit. Sylla interim victo Mithridate in urbem reversius, prope totam Italiam in armis invenit , sub juvene Mario , Marii filio : sed omnes ejus copias partim in Etruria ad Sacriportum, partim ad Collinam portam prostravit, δc reliquias adversariorum eorum , qui se dediderant, in villa publica trucidavit. Qui disiugerant, in tabula proscripsit, jure permisso, ut interficerentur. Ordo Belli inter Caesarem Pompeium.

sar, & Pompeius, & Crassus, inita societate, imp

rium Romanorum possidebant. Caesar Gallicos,Cranius Syriacos egercitus habebat. Pompeius , horum viribus fretus, in senatu dominabatur. Post Crassi mortem apud Par- thos Musus Barbarus Asculanus, Quintus Lutatius Catulus.

De Bello Macedonico.

D opulus Romanus cum Macedonibus bellum ter gessit. Sub Flaminio Consule regem eorum Philippum vicit. Sub Paulo Perseia Philippi filium. Sub Metello Macedon, co Pseudophilippum. Prima belli causa,qubd de iniuriis Macedonum Graeci querebantur. Secundi, quod foedus cum patre suo percussum ruperit Perses. Tertii, quod falso nomen regum Macedonum Pseudophilippus invasit. De Cladibus Pouo Romani. F Trusco bello : cum Porsenna Rex Ianiculum obsedit.

Gallico bello : cum Galli Senones, exercitu apud Alliam deleto, urbe incensa, Capitolium obsederunt. Tarentino

470쪽

LIBER MEMORIALIS. o 3

. . , Iino bello : cum Pyrrhus ad vicesimum lapidem totam Campaniam populatus accesserat. Punico bello : cum An- nibal, Cannensi exercitu fuso, ad tertium lapidem castra posuit. Cimbrico bello : cum Cimbri Tarentinas Alpes occupaverunt. Servili bello : cum Spartacus, Crixus , Oenomaus gladiatores, populata proph Italia , cum ad in-' i centanda in urbem pergerent, in Lucania a Crata, in Etru-

ria a Pompejo Consule, opprimuntur.

iis os

Populus Romanus cum Carthaginiensibus dimicavit. Primum Punicum bellum navalibus copiis gestum est.

Causa motus praetendebatur duplex. Altera, quod Ca thaginienses Tarentinis adfuissent. Altera, quod Mame lini adversus Poenos auxilium poscerent. Caeterum, revera praemium fuit Siciliae dc Sardiniae possiessio, fertilissim rum insularum. Appius Claudius bellum in Siculo fretur commisit: Manlius & Regulus in ipsa Africa profligaverunt : Duillius Consul apud Liparas insulas : Lutatius C tulus apud digates , mersis hostium classibus, consummaverunt. Secundum Punicum bellum longe omnium cruentissimum fuit. Causa, quod Annibal contra foedus Saguntum evertisset. Prima clades hujus belli apud Listernum , vulnerato Patre Scipione : quem Publius Scipio, nondum pubes, protexit ac liberavit. Secunda clades apud Trebiam, vulnerato Flacco Consule. Tertia apud Thrasymenum, v stato Flaminii exercitu. Quarta apud Cannas, deletis duobus exercitibus Pauli Consulis morte, Terentii iuga Varronis. Postea vero quatuor duces Punici belli gloriam sibi vindicant. Fabius sive Cunctator : qui imminentem urbis excidio Annibalem mora fregit. Marcellus: qui primus Annibali apud Nolam restitit, de inclinatam ejus aciem pa ne ictus cruciavit. Claudius Nero : qui venientem ab Hispania Asdrubalem cum ingentibus copiis, priusquam se Annibali iungeret, excepit, & ingenti proelio vicit. Tertium Punicum bellum majoris gloriae, quam operis, fuit. Nam, Manilio Consule, inchoatum excidium Carthaginis Scipio αmilianus consummavit: una cum Tigrane cumi:

SEARCH

MENU NAVIGATION