Rerum Aquitanicarum libri quinque, in quibus vetus Aquitania illustratur. Autore Ant. Dadino Alteserra

발행: 1648년

분량: 468페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

. Liber quintus.. velut postiminio recepit. Burdegalenses salutare S uerint praesidium in aduersis saepius experti, hunc sibi

in patronum & tutelam asciuerunt. Idem T uronensis :Ex hoc incoia cogntis eiusfinitate patronura silvi adsciscunt, certi quod si quandoque Hem aut morbus obrepat,aut hostilitas in Heat, aut aliqua querela percellat, protinus concurren- ,

respopuli ad Basilicam Sancti , indi is ieiunijs vigilias celo. brant deuotissime orationem fundentes ,-mox ab imminenti calamitate baluantur: unde olim Burdegata ab hospitis nomine S. seuerint Castellum vocitari amauit , si fides auctori Anonymo libelli de Transsatione eiusdem, apud Surium.

Anno salutis cccc. Vincentius fuit Praesectus praetorio Galliarum , ut constat ex Codice Theodosano. A. C Th. Hunc magnopere coluisse Martinum Turonensem Epi- 'Π'

scopum, & ab eo saepius poposcisse, ut ei cibum in suo idonasterio praeberet, sed virum sanctum abnuisse, nequis ex hoc inanis gloriae sensus obreperet narrat Seu rus Sulpitius. Sub hoc tempus Iniuriosus unus Senatoribus Ar. uernis cum coniuge vitam coelibem duxit in eodem toro, & cum seorsim sepulti essent, postero die eorum sepulchra continentia reperta sunt: vulgus duos Aman- tes vocitauit, de quibus Gregorius Turonensis memb. nit duobus locis. Ii,de Glor.

Anno ccccvi.'Vigilantius Haereticus patria Cal gurritanus virus suum ex Hispania sparsit in Aquilinia , de quo Hieronymus: Sola Gallia monstra non habuit, sed . viris semper fortissimis, o eloquentissimis abundauiis exortus est subito Vigilantius deu verius Dormitantius qui immundo

spiritu pugnet contra Christi Spiritum. & paulo post: Nimia v v

392쪽

333 Rerum Aquitanicarum ,rum restondet generi suo, ut qui de iatronum in convenarum natus est Iemine, quos cneus Pompeius edomita Hillania, mad triumpiam redire festinans de Pyrenaei iugis deposuit, oe in

unum oppidum congregauit, unde in Convenarum urbs nomen accepit,b- 'sque latrocinetur contra Ecclesiam Dei in de V .ctonibi, Zrbacis,celtiberi que descendens,portet nequaquam

vexillum Christi ,sed insigne dialoli.

da lib r. Anno Christi cccc v II. Vandali a Stilicone euocati, ih. it'φ' quo Honorio genero insidias strueret, filioque impe- pararet,Galliam & Aquitaniam serro, flammisque g Jμ vastarunt, urbes & Ecclesias passim solo aequarunt. Hanc Galliarum cladem luget Hieronymus in epistola ad Ageruchiam: Innumerabiles inferocissimae nationes uniuersas Gadias occuparunt, quicquid inter Alpes m Pyrenaeum est, quod Oceano in Rheno includitur, 'adus, Uvam adus, Sarmata, Halani, Gipedes, Heruli , Saxones, Burgundyones, Aemani, γδ lugenda Res ublica bses Pannonii vastarunc; etenim Assur venit cum illis,Maguntiacum nobilis quondam ciuitas capta, atque subuersa est,m in Ecclesia multa hominummiana trucidara, Vangiones longa obsidione deleti, Remorum

urbi praepotens , Ambiani, Attrebatae, extremique hominum Morisi, Tornacus,Nemetae, Argentoratus transiati in Germ . niam, Aquitaniae, Nouemque popaelorum, Lugdunensis m Nam bonensis Prouincia, praeter paucas vises populatasunt cuncta,

quas m ipsas foris sarius, intus vastat fames: non possumiarique lucis is Tolosae facere mentionem, quae ut huc usque . . non rueret Sancti Exuperis Dissopi merita praestiterunt. Van daticam & Galliarum inundationem deplorat Saluia- Lib. r. denus: Excitata est in perniciem, ac dedecus nostrum gens quη de Ioco in locum pergens , de orbe in orbem transiens uniuersa

vastaret, ac primum aselo patris effusa est in Germaniam tris

393쪽

Liber quintus 339mam nomine barbaram, ditione Romanam ,post cuiui primum exitium arsit regio Belgarum deinde opes Aquitanorum luxu riantium, o post hoc corpus omne Galliarum. Tum a V ndalis destructa Pictonum Civitas cuius rudera visuntur in hunc diem haud procul nouo Pictavio, quod ex huius busto surrexit,vetus Pictauium vocant Ado Viennensis& alij scriptores Gallici. Ausenium Martialis discipulum,& Engolisinensem

Episcopum a Vandalis Gallias vastantibus martyrium passum, lego in Chronico M s. Engolismensi; sed ari, tum ratio reclamat : nam si verum est eum suisse Marti, lis discipulum minime credibile est eum vitam produxisse ad initia quarti seculi. sub quae Vandali in Gallias irruperunt: Centesimus quippe annus est longissimus

vitae terminus.

- CAP. IX.

Constantinus T)rannus incubat Gallia Aquitania. Limemus Praefectus Pratorio' Galliarum. Pietam Gallorum. S. Seuerint corpus Burdigala a portatum Coloniam. Seueri lapss,penitentia, obitus. Dardanus Praefectus Praetorio Galliarum.

Va eundem annum ccccvIi. Constantinus

tyrannus in Britannia surrexit aduersiis Honorium, inde Bononiam maritimam Galliae ciuitatem traiecit, militem conduxit ex Gallia dic Aquia tanta,& eas prouincias in ditionc redegit. S*λDi 'en' tibv v a

394쪽

3 o Rerum Aquitanicarum , i, s νονιαν Nicephorus his τῆς γαλulnere

Θαλασο Mi κειρόνω/ απροσηγάTγεν τὰ ι 'γαλα- η' --, 3 '---ηκο- ιαξιεποι-ν ερωτω , μάχη τῶν θγαλατας ομν ας κοτῖας αλπώς ρωμιαιοι καλουσι:. conssotinus igitur ubi ex Britannia traiecisset in Galia, ciuitatem Bononiam ad mare siram coniuxit ex GAtia o APisania militer, qui ibi erant , ineas prouinciassibi, Abiecit, usque admantes res qui Gad nnseparam ab Italia , a Romanu ciuiae Alpes nominantur. Is Arelate Regiam fixit, Constantem filium Caesarem declarauit. Tum Limentiis Praefectus Praetorio Galliarum a Constantino tyranno Gallia exactus ad Honorium Ticinum confugit, ubi militari tumultu oppressus, ut refert Zorimus. Lib. s, Hist. Tandem Constantinus Arelate obsessus a Constantio Comite,Honorii Sororio, captusque & trucidatus. Ea tempestate pietas Christiana maximh viguit in Gallia. Et simeonis Ascetae, qui primus in columna domicii lium itistiniit,unde Stylitae nomen accest,sanctitas,ad- mirandumque vitae genus adeo decantatum, ut Galli, is Hispani, & Britanni, ab extremis oris Occidentis in . in Syriam usque penetrarent, ut eum stantem in columna spectarent, & veneratione prosequerentur. Theodori-b πομοὶ Gς της οικουντες ἐσχα-

ro tes, in Histant, in Britanni, in Galli qui bomum media

. inent.

Postquam Vandalorum siror in Galliis desieuijsset, Agrippinete; S. Seuerint siti Pontificis corpus a Burdia silensibus repetieriint, idque non sine numinis proudi

395쪽

. ' Liber quintus. 3 3 . dentia, de illorum consensit domum extulerunt, ut scribit Autor Anonymus, in libello de Transsatione S. Seuerint, apud Surium. Anno Christi ccccx. vita excessit Seuerus Sulpitius Discipulus S. Martini. Is proueP aetatis lapsus in Pelagij haeresim,verum cognito errore, perpetuo eum silentio multauit. Gennadius & ex eo Ado Viennensi ή b.

iisdem verbis : Seuerus Pres ter coenomento Suisitius, iur Fcel, c. is.

genere, in litteris nobilis, paupertatu in humilitatis amore ann. io.

conspicuus,hic in benectute ua a Pelagianis deceptus,magnoseceus loquacitatis culpam, Pentium usque ad mortem tenuit, ut peccatum quod loquendo contraxerat,tacendo penitus emendam. Praeter Seuerum & alij Galliae Presbyteri Pelagianae haereseos labe aspersi, quos vehementer insectatus est Celestinus I. in epistola ad Episcopos Galliae. Anno ccccxI. Dardanus fuit Praesectus praetorio Dν Geth. Galliaruna,vt obseruatur ex Codice Theodosiano,& ih Eibito ΚOlympiodoro apud Photium: ad eum epistolam scripsit Hieronymus in qua duplicem eius Praefecturam memorat ; hunc inter tyrannos qui in Galin aduersus Hon qrium insurrexerunt recenset Sidoni Iib. s. tys.

396쪽

; a m Rerum Aquitanicarum,

CAP. X.

Gallia Gothis tradita Ab Honorio. Ataul-phus Rex Gotho um, eius nuptiae cum Plac dia. Regiacothorum qu fanum S. Egidi . Hispania Vandalis concessa hac lege ne prascribere liceret. Ataulphus Aquitaniam occupat. Tolosa, ae Euia ala, totiusquefere Aquitania clades , agrorum tertia Gothis, s ali s Barbaris assignata. Ataulphi transitus in Hispaniam,s interitus.

O et ui s Alarico duce Italiam ingressis, de

terras ad habitandum ab Honorio deposces tibus, Honorius ut Italiam graui hoste expediret, Gallias quas iam vix tueri poterat, cre- bris Barbarorum incursionibus laborantes, eis concesi A. C..is. sit. Sige, illas: sciri us Rex isigothorum per Italiam ou . dcbacchatu, mandat Honorio Impiratori, ut aut secum belubb- 33- congrediatur, aus Gothis in regnoso locum ad habitandum largiatur: Honorius Gallias furori gentium undique expositas eis concessit. Donationi etiam Hispanias accessisse, &de reb. Gs donationem sacro oraculo sancitam, testis tornandes: ς i' Cui ad postremumsententiasedit, quatenus Prouincias ὀρη

positas,id est Gallias, Hilaniasque, quas iam pene perdidisset,

O G erichi eas Vandalorum Regis vastaret irruptio, si valeret Alaricus siua cum gente sibi tamquam lares proprios vindi

caret donatione sacro oraculo confirmata.

Alaricus,pacto cum Honorio laedere,cum in Gallias

397쪽

Liber quintus. 3 3tra nsiret,a stilicone ex insidijs armis petitus ipso sacro

die Paschae, verum eo fuso,fugatoque, Romanorum perfidia offensus, Italiam infestis armis repeti jtRomam ipsam vi cepit & incendio saevaque direptione vastauit, at triduo ab urbe capta ultro inde egressus,non multo post apud Consentiam oppidum repentina morte sublatus est autore Sueberto. A. C. Aia.

Alarico fatis functo, Ataulphus a Gothis in Regem electus, rursus Romam hostili praedatione attriuit, Placidiana Honorii sororem captiuam apud se habuit,eάmque uxorem duxit, postquarn is Galliam attigit Massiliam dolo tentauit, sed a Bonifacio Comite urbis prae fecto,eruptione facta vulneratus vix fuga sibi consuluit: omissa Massilia Narbonem urbem a Iovino & Sebastiano tyrannis recepit: tum ibi solenne nuptiarum cum Placidia celebrauit,epithalamium accinentibus Attalta, Rustacio,& Phoebadio, ut narrat Olympiodorus apud Photium. Ataulphus regiam collocauit in oppido Narbonensis Prouinciae , quod sequens aetas sanum sancti aegidij vocavit, amoenitate loci ut opinor dei

ctatus. Otho Irisingensis : Sed Atau bus amore uxoris lib. s. Chro suae Placidiae a finibus Romanorum cedit, ac in Galliis V 'Prouinciam Narbonensem, quam postmodum vir Dei Egidius A. C, io

inbabitans, Metropoli ex nomine suo ut viliasancti Egidis di

catur dedit, in loco qui usique hodie Palatium Gothorum voc tur consedit. Inde uniuersae Prouinciae Narbonensi seu

Gothiae, nomen, Prouincia sancti aegidij. Robertus . I

Montensis. Gothia quae Prouincia sancti AEgidii dicitur. A. C, D

Gothorum aduentu territi Vandali e Galliae finibus in Hispanias migrarunt, quas eishabitandas concessit Honorius,eo pacto ne triginta annorum praescriptione

398쪽

Lib. i. de Utiliceret, teste Procopio. Beu Vano, Ataulphus ex pacto Aquitaniam yna cum Narbonens prouincia nactus, testis mihi est Idacius ex edi- tione Andreae scoti & Scaligeri: Imperatoris Honorii Regnu* Gothorumpiat captam Romam Gaviserici, lege Alarici, iuisione partitur, θ' qui in Italia consederunt ditioni Imperijse tradunt eliqui Aquit iamprouinciam cum riuitate Tolosa eligentes sedem, Regem eligunt Atau bum, postea a Gothis regnatum. Idem perstringit Prosper ex editione Pithaei sub tempora hiaulphi his verbis: Aquitania Gothis tradita, in utramque tamen prouinciam hostili seritate saeuijt Ataulphus, captam a Barbaris Tolosam, sique patriae clade solum vertere,& in Italiam profugo

Lib. i. itine re coactum deplorat Rutilius Numatianus. Victorinus enim noseae pars maxima mentis' Congresu expleuit mutua vota suo. Errotem Tuscis considere compusit agris

colere exte os capta Tolos tires.

Gothi adumbrata pace B degalam ingressi, ferro

in Euctaris Et vastarunt. Paulinus: . FNamque profecturi Resipraecepto Atau*bi. . Nobba ex urbesuerant qui in pace recepti Non aliter nobis quam belli iuresubactis . pera quaeque omni urbe irrogauere cremata. Eandem cladem experta est uniuersa prope Aquitania. Lib.de pri, Prosper Aquitanus: Gem non concutiat vicias strage ruina Intrepidum flammas inter, in inter aquar ρNos autem tanta sub tempe te malorum

Invalidi passim caedimus in cadimus, mq- animum patriae subi' Dinaruis imago Et

399쪽

Liber quintus. 3 s

, Si latui Gallos sire fudisset in agros I si Oceanus vastisplus superesset aquis... Si toleranda mali lases heu caede decenni Vandalicis gia spemimaro Geticis.

&post alia, a Tu quoquepuluerem plaustra inter edi arma Getarum , Carpebas duram non sine fasce viam, .. sicer ilix senexple mi upulsus ab urbe ,

ae p stor Acerat ducerit exul oues. 1 Non omittam tamen hoς loco quod narrat Fortinnatus cum totius Aquitaniae plebs religionis causa adsolennem D. Seuerint diem Burdegalam confluxisset, uerint apud S repentino Gothorum exercitus aduentu turbata, ad aram Diui confugisset,Gothos subito terrore conste

natos in fugam actos, & his quos praedaturi erant ipsos praedam factos, & ob id solen e sestum Seuerino ab uniuersia Aquitania institutum. Prouinciales nostri quam legem a Gothis passi sint in agrorum & possessionum modo inquirere hoc loco opportunum est. Vandalis in Africa agrorum partem assignari iussit Hunnericus Rex,qui dicti sunt Zmi λιων, ortes Vandalorum,ut Autores sunt Procopius vis & Victor Vticensis. Burgundiones in Gallia tertiam - ω

mancipiorum, & duas agrorum partes tulerunt, ut ex Vandal.

corum legibus notum est. Gothis in Italia , tertiam .grorum πτηριουον των istis adscripst Odoacer XX

400쪽

346 Rerum Aquitanicarum,

Lib. i. Quint de illustratae plurii K C sodori, & Ennodij Ticinensis: eadem ra-i ζ irtione usi Uvisgothi in Hispanii. Vnde in ipsorum lege& Romanas qu* annis quinquagintal steterint nullo modo conuesti placuit. Eodem pure ter p tia agrorum Prouinciales n*Los a Gothis multatos credere par est, nec mitius cum illis actum a barbaris, quam cum Afris, Italis, & Hispanis:coniecturam & i uat Sidonius Arvernorum Episcopu , in Epistola ad Lampridium Rhetorem Burdegalensem, cu se a Gothis Lib. 8.er. 9.b Uis proscriptum dolet: Necdum enim quicquam de be- restate socruali, velis viam tertia bis pretio medietatis obtinuit: locus obscurus est, & λαό corruptus, sed ita intelligi posse videtur,ut queratur Autor,se de bonis quae ad eum peruenerant ex hereditate Auiti soceri securum non esse vel damno tertiae,id est derelinquendo tertiam, Gothis. Non alio iure Normannos Neustria occupata non solum ciuilium sed etiam sacrorum praediorum partem suis diuisisse colligo ex eo,quod Carolus Simplex,Monasterium Rothomagense S. Audoeni coen bio S. Germani praecepto regio vnijsse sertur apud AD

LLi. e. i. m. ini Continuatorem excutaportione Normanorum.

Ataulphus rebus in Gallia compositis, seu co ρο- regno Gothis in Gadiis, ut scribit Iornandes in Hispanias transjt, eum vero a Constancto Romano Patricio coactum relictis Galliis in Hispaniam recedere Autores sunt Idacius de Isidorus, & congruenter Or .sus narrat Gothos Narbona pulsos a Constantio Co-- mite in Hispaniam abire compulsos,interdicto dc secluso omni usu commercij,quod refert ad tempora Atau

phi. Is multis praeclarE gestis in Hispania aduersiis Va .alos a quodam e suis percussus occubuit.

SEARCH

MENU NAVIGATION