Bibliotheca Belgica, sive virorum in Belgio vita, scriptisque illustrium catalogus, librorumque nomenclatura ... Tomus primus secundus. Cura & studio Joannis Francisci Foppens ..

발행: 1739년

분량: 791페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

532쪽

PARS SECUNDA .

si uxoris suae Mariae Theresiae Hispaniarum Infantis. Contra Mochmannum

scripsit Guido Ieb, Senator Parisiensis,

aliiquc plures : sed & partes Stochmanni imprimis prosecuti fuere Francisius Baro de Lisola, Burgundus, Legatus Regis Hispan. ad Rem publicam Foederatam, libro cui titulus : Bovcmr d 'Erat d. 7ustice, ii cm Hubertus Lorem, J. C. aliique. Dum autem hi scriptis decertant , Gallus armata manu jura perfre

git.

III. Deductio, ex qua probatur clarissimis ingumentis , non esse Ius Devolu-rionis in Ducasu Brabantiae , nec in aliis Bestii Prominetis, ratione Principum earum , prout quidam conati sunt asserere :Bruxellis anno r66s. sub nomine Veri.

dici Belgici edita, ejusdem Stochmanni et Adscribuntur illi etiam hi duoTractatus : Ius Belgarum , circa Milarum Ponti claram receptionem , & Defuso Belgarum contra Avocationes ad peregrina judicia : ambo Romae a S. Congre

gatione Indicis prohibiti die 2 3. Aprilis r 6s . Sed probabile eit , Jansentanae

hereseos fautorcs nomine Petri Mee manni Tractatibus illis aut horitatem concilis re voluissis , ad eludendam vim, seu potius debitam executionem Decretorum Sedis Apostolicae in mare-ria Fidei by RDrum , tanto Zelo a Principibus nostris procuratam. Nec levibus argumentis concluditur pluribus, Anon mos illos nactatus altorius Jansentanae sectae ashclae foetus esse : quorum opinio non leviter confirmatur eo, quod Gerberonus in historia sua Iansentana, pluribus mendaciis reserta, praeter istos nactarus adlcribat etiam Petro Stoc mans hunc , cui tit. Somnium Hipponenso, με Convensus Agυ- canus ae Disceptatis judicialis apud Tri. bunal Praesulis Avastini dcc. opus p riter Romae damnatum 1 S. Congreg. Indicis ann. I 6 i. & i 6sq. in quod Li- . berti Fremoni, aut serte ID. Huarti esse satis dignoscitur. Decessit Stochmannus, relicto perenni summae Iuris- peritiς testimonio, librisque editis clarus , Bruxellis die 7. Maii i67 i. sepultus in choro Ecclcsiae PΡ. Dominicanorum, hoc Epitaphio.

Hic jacet

Iuris Doctor& Prosessor in celeberrima Academia Lovaniensi , Postea in Consiliis Brabantiae & Privato Consiliarius, Pro Circulo Burgundico Deputatu In Comitiis Ratisponensious, Et Iustitiae militaris Supcr-Intcndens. obiit Bruxellis die vir. Maii Anno M. D. C. LXXI.

Hoc Epitaphium pol modum anno I 69s. per missiles Gallorum ignes diitructum , suit ab heredibus rellaura

tum, in hunc modum. T R A N MI I L L E.

Hic iacents Amplissimus D. PETRus STOCK NNJ. V D. Archivis Brabantiae Praepositus usquc supremi Cσnsilii Consiliarius, Dein Sanctioris , Iustitiae militaris supremus Praefectus , Ac suae Majestatis,nomin Circuli Burgundici, Legatus ad Comitia Imperii x Qui nil dulcius lensit,

Quam tranquille vitam ducere.

In Decisionibus & aliis Scriptis

Pro tuendis Iuribus Sia M. editis. Superstes, decessit vII. Maii M. D. C. LXXI. aetat. LXIII

M. D. C. LI V . aetat. XXXV Heredes ipsis & sibi posuerunt. Precemur in O. M. D. U. dc SS

Ut aerurna si uantur tranquillitate. .

533쪽

Ior 4 BIBLIOTHECAE

PETRUS STRATENUS,

vitati patriae a Secretis & Legationi- carbus,dum utroque munere apud Foede- .ratos Belgii ordines fungitur, Hagae- μComitum in primo flore aetatis extin- Piactus est Q. Novembris I 6 o. aetatis ianno XXIV. . M Scripsit Venerem Zelandam , aliaqueiνη latia Poemata, quae posthuma, curis Cor- id chelii Boii, Zirictaei, J. C. uno volumI- ine conjuncta prodiere Hagae-COmilis,lue

Strateni memoriahisce versibus, Epi- vuetaphii vice, illustratur. . .. pletalem laurigeri Iuvenem visi ejuvenis, Et sua post magnas ducere terga viros, cui Vidimus , atque in fore mori. Praemota aplsenectus .

Ante suum erubuit saecubuisse diem. GNon poteras superesse diu STRATENE, Ibi

tuorum ' in Maximus annorum quisuperator eras.

BELGICAE

Civis & Canonicus Helnsbergensis, tum , numeris Elegiacis redditas. C Ioniς, I 62O. I 2. una cum Diva Uirg. Aspri collensi, Andrea, parentis sui. Vitam S. Hilarionis Abbatis libris IU. carmine heroico , una cum Notis. Epigrammatum lib. I. Sc De mctaria

Succa nem Principum Iuliae , Clivi

Montium e item Dominorum missis gensum. Dusieldorpii, I 629. q. typis Henr. Ulenbergit. Gloriam Mantis Caballini, sive Rerum insueuensum Ilis rationem. Ibid. Panegyricum Hserico-Poeticum in e vitatem Leodiensem. Leodii, I 6 2. q. apud Leon. Streel.

Da Visa cu Instituto Canonicorum soeularium Esasin. Coloniae, I 6 6. I apud Ioan . Mnckium. Horum Christianum, sive rasoriarum da Rebas Christianae Religionis libros IU. Ibid. typis Gisb. Clementis, I P. in 8. Somnium, sive Poema in ram,praecipuam Provinciae Puliae Flavium. Extat apud Tesschemaecher in Annalibus Cliviae , Juliae &c. pag. 376. novae Edi- quod ditionis Iuliacensis nobile & notum est opidum, nascitur anno IsPs. v. Kal. Decembris , patre Andrea , matre Maria Suvia. Puer a parente studiis admotus , un1 Cum litterarum rudimentis Musica cum organica tum harmonica imbutus fuit , eo profectu,

ut Trajecti ad Mosam Polisi ac Rhetoricς dans operam , non multo post Litanias XII. vocum publice in templo Patrum Societ. Iesu decantatas, dederit. Caeterum Philosophiam Leodii addidicit , reversusque Helnsbergam anno I 6 I9. ne otio 8c ignavia torpesceret, ad scribendum se contulit, & juvenis etiam-num multa prelo & luci dedit: S. Ludoviri, Regis Galliarum, Praeceptiones beπὸ viveari, ad Primogeni

tionis.

Collegerat quoque VII Libros Rerum Iuliacensum, qui hactenus inediti, vel apud heredes latitant, vel a blattis tineisue absorpti sunt.

Audomarensis , Societ. Jesu , Litteras in ea humaniores variis locis ,

Philosophiam Moguntiae , Theologiam Moralem Montibus Hannoniae professus est. Obiit Insulis die 8 Maii I 6so. Scripsit

De Veterum Romanorum anno seculari , cum Ludorum caecularium nova γυ-

nologia. Tornaci, apud Adrianum Quin que , 16 O. q.

534쪽

PARS SECUNDA .

Stellincwervius, Frisius , Doctor

Medicus, Snecae, Leovardiae atque alibi Medicinam factitavit , medicamentaque aegris curandis adhiberi solita non tam experientia , ut vulgus censet Empiricorum , quam petitis e ratione principiis comprobanda censebat.

Scripsit itaque librum, sive Dialogum, quem inscripsit Empiricum , sive Indoctum Medicum Item Gilium Empiricorum, brevi Elegia , Satyrico sale condita, descripsit.

Uivebat anno salutis Isso.

PETRUS A THIMO,

Uulgo VAN-DER-HEYDEN , e Ghieri si Brabantiae municipio juxta Turnhautum oriundus, J. C. et he-Ωurarius & Canonicus Bruxellae in D. Guditae , nec non in D. Pctri Ander-lechti x atque annos fere LVIII. causisarum in eadem urbe patronus , Vir Sacerdotio clarus , sibi- ipsi supra modum parcus, ut pauperum inopiam sublevaret; cuiusque domns omnium gentium atque Religiosorum quos pietas sibi pares secerat) erat receptaculum , ut in Epitaphio legitur. Reliquit Chronicon Brabantiae , usque ad tempora Caroli Burgundiae & Brabantiae Ducis,. voluminibus III. in pergameno descriptis : quod Senatus Bruxel lensis in Archivis suis servavit, donec anno I 6se. in fatali illius Urbis permissiles Gallorum ignes conflagratione eriit. Dicunt alii , surto ablatumuisse. Chronicon autem hoc, eodem CFimo curante, in rythmos Vernaculos

transiatum est , id testante 8c laudante auctore Chronici vernaculi Brabantiae, editi Antori anno I ri 2. Martyrologium ejusdem laudat Ioan .

Molanus cae. VIII. De Martyrologiis.

Desiit inter vivos esse anno Is 2 IV. Kal. Martii , aetatis Lxxx. sepultus in R de primaria D. Guditae, hoc Epitaphio. D. O. M. Hic lapis non est super lapide,

Uiator νSed supra Virum Sacerdotio Clarum. Inopia ferme laborabat, Alios inopia sublevans. Domus ejus omnium gentium , Atque Religiosorum,

Quos pietas sibi pares secerat

Erat receptaculum. Deus tandem a solo ad coelum Evocavit,

M. CCCC. LXXIII. iv. Kal. MartiL AEtatis LXXX.

PETRUS THYRAEUS,

Novcsiensis , ditionis ac Dioecesis Coloniensis, Hermanni Thyraei S. I. frater germanus, di ipse ejusdem Societatis Theologus dc Exorcista famosus: ut patet ex iis quae evulgavit.. Docuit totis annis xxvii. in Academiis

Treverensi, Moguntina , dc Herbipotensi , & scrip fit varia De Locis Dissis lib. I. Coloniae apuSMaternum Cholinum, Is in Φ.Αccessit Libellas de terriculamentis nocturnis, quae hominum mortem solens prendere. Ibid. De Daemoniacis. Ibid. cod. anno in .

De inparitionibus Spirituum Tractatus duos. Prior agit De apparitionibus omnis generis Spirituum, Dei, Angelorum, Dodo monum , Animarum humanarum , Liber I. , cum Appendice De Spiri, tuum maginibus Et cultu, Deque Pax gatorii veritate. Posterior De Divinis, . seu Dei in Veteri Testamento Apparitionibus N LMarionibus, tam exrernis qa internis, libris IV. Ibid. I o. Divinarari Novi Tisament D , sive

535쪽

xo 16 BIBLIOTHECAE BELGICAE

dem anno.

Dὸ Potestate Ecele sica. Ibid. is 86. Da vera Fide. Ibid. Is87. Caussa Vocationis V Missonis Miai-srorum Euangelicorum , per Disputationes aliquot Neri partim in Moguntina , partim in Heidelis ensi Academia disputara , Praesidibus Petro C reo e Soe. y su, o Daniele Tossano Heid. lberg. Prof6. Mogunt. I s89. Examen Apologeticum raesum Daηielis Tossani, Calvinisae mirilbergenses,prodicta Disputatione. Ibid. De Clandestinorum Matrimonioram ju- sitia. Ibid. Is88. Do Libertate Christianae Fideι Redigionis. Ibid. Isso. De Sanctorum invocatione. Herbipoli, tr96. De Sanctorum legitimo cultu i deque

Imaginum consuratione.

De multiplicibus noragiis, quibus pie dejunctorum spiritas a vivemibus juvan

De Sacrorum hominum continentia.

Misis praesumptae necessivatis utriusque speciei in Sacramentali Commanione , Wi taburgi Is97. Obiit Herbipoli , novem mensium tabe, die 3. Decembris anno I 6o I. aetatis Lv. initae Societatis x L. Plura vide in Biblioth. Scriptorum S. I.

PETRUS TIDRICHUS,

Pascanius , Frisio , Groningae docuit , di Dialectices Compendiam coninscripsit, editum Argentinae , Isso. 8.

DE T Y LTrajectensis, opulentis & magnae

prosapiae parcntibus oriundus , in Ro-stochienti Universitate S. Theol. Bac- Calaurcus promotus, Prior Domus Uanonicorum Regularium in urbe Ultra-jinina, obiit anno I 8 s. Libros S tensiarum explanavit. Verus , Nostivi Tesameatum Per vocabula si ib ordine alphabeti distinxit. Secundam Secundae , & librum suaesionum de Malo Doctoris sancti, omisi sis argumentis, Iuculento sermone cxcerpsit. Sermones varios de Tempore Ο Ωκctis conscripsit : & alia quaedam , inter cunctas suas tentationes , atactiones di inordinatos motus, sic cum B. Au

gustino in propatulo post se dcreliquit, ut ab omnibus legi possint. Ita sere Cornelius Bloechius in Chronico MS. Canonicorum Regularium Coenobii Ultrajectini.

PETRUS UAN DECLAEUS,

Duacenus, primum Gandavi, post Adriae Scholae praesectus , cdidit Gandavi , Manilii typis,

Tabulas Conjugationam Linguaegraecae .

PETRUS v ANDER ANUS,

Lovaniensis, Eques, J. U. Doctor& Prosessor in patria renunciatus die . Octobris Irss. collegas nactus est D. Molimeam ac Poannem Ramum viros eruditione clarissimos. Huic ad novellam Academiam Duacenam evocato , successit in Prosessione Regia Institutionum. Hinc anno ls6s. in supremo Brabantiae Senatu Assessor, ac dem iCon lilii Luxemburgensis Praeses anno

536쪽

PARS SE

Iπέ. diem supremum anno Is . obiit Lux burgi. Scripsit Prochiron sive Enchiridion adiciarium libris IV. cum ampla & utilissima Praefatione de ordine Pudiciario apud Veseros usitato. Lovanti typis Steph. Valerii ,

Iss8. 8. Commentarium de Privilegiis creditorum. Antver. apud Joan. Bellerum I scio. 8. Extat etiam in Tractatu Tractatuum Iuris, Tomo XVIII. sol. IIo.

PETRUS UES A L IUS ,

Medicus praeclarus , reliquit Commentarios in Hicennam, quorum Andreas meminit Epistola de radice Chinae

Christophori filius & litteraturae haeres, Scholaeque Silvaeducensis in patrio solo Rector. Latinam , graecam& hebraicam linguas docuit : atque Esodalitio Fratrum Gregorianorum adsumptus Parochus celebris municipii Oorscholani , ibidem diem clausit su-Premum anno I 6i S. Scripsit Tobiam, Comoediam sacram. Silvaed. apud Joan. a Turnhout . Carmen Scholasticum seu Natatilium pro anno Iubilaei i6oo. Ibid. 4.

Exsequias Philippo H. Hisp. Regi Si

meducis exhibitas , Carmine heroico. Ibid i 6 . q. Diarium obsessionis Siluae ducensis. Ibid. 6or. 8. Descripserat & Divam Virginem Oor- scrutanam ad sacram suercum e Cuius meminit in Brabantia sua Mariana August. Wichmans , atque ipsum auctographum penes se adservari scripsit.

PETRUS D n UOS,

Curavit anno I 6 y. 'Opera omnia P. ueremiae Drexelii Societatis Iesu , II. Tomis in fol. Antve piae apud viduam Joann. Cnobhaert. Sepultus est apud sucis Gandavi in ambitu ante introitum sacristiae ; ha Inscriptione testante , quantum ei suus ordo , iplequc Gandensia Conventus obstringantur.

Diis Manibus,, R. adin. ac Eximii P. M. Pgra ,, DE Vos S. T. D. qui ex praenobi- ,, ii stemmate in hac Eremo S. P. Auin ,, sustini pietate, moribus, ac d is etrina conspicuus , & regimine inis Conventibus Antverpiensi , Bru- ,, gensi , ac ter in hoc suo Gandensiis Prior vigilantissimus. Missionis Hol-- landicae annis XII. Prςpositurae, ,, duorum Capitulorum praesidentiae , ,, ac Provincialatus, uti Provinciae se ac ordinis Definitoratus dignitate , functus, soli coelo, choro , cellaeis Vivens, anno I 678. 3. Augusti aetat. is suae 7 . Rel. π. Sacerdotii 4s. Ju- ,, bil. 6. omnibus est defunctus, ut , , interha requiescat in pace.

Delphensis Batavus, J. C. in suprema Hollandiq ae Weliseisiae Curia

Causiarum Patronus Celeberrimus , cvulgavit Loidae anno I 669. Traitatum de foro eo etenti, ubi & de ossicio Judicis, Advocati ac Procuratoris agitur&c. Idem recussis suit Bruxellis apud Phil. Uleugaert I 674. tandom tertia serme parte auctior, in . Lugduni Batav. Irra. labore ac studio Hubertiis Middellam Juris-Cons.

J. C. Gandavensis , variae & rarae

537쪽

BIBLIOTHECAE BELGICAE

eruditionis vir , memoratur a yoamemausHVbio, ejus nepote, in Gerardi- montii Descriptione , apud quem haecavi extare dicebantur :Vitae Comitum Flandriae. Da Concordia Juris Municipalis Han. ia cam Legibus Romanis 3 aliaque.

Neoportuensis , Flander, Canonicus Regularis, nec non Prior Abbatiae Furnensis Ordinis Praemonstratensis , seto iunctus anno I 662. die 29. Augusti. Edidit

Vitam S. Norberat oricam. Duaci , I 6 p. 8. typis Belleri. S. Norririi Vitam Dramaticam , item Epigrammaticam , aliaque Poemata Miscellanea. Ibid. I 6so. Ejusdem Visam metro liberam 3 nec non

Personas Ordisis Praem. sanctitate Vitae, dignitate ac genere , scriptisique uisseres. Ibid. I ss I. Accedit S. Nicolaus Furnensis , sue Origo ae Progressus Abbatiae S. Nicolai Farnenss. Ibid.

Roterodami apud Batavos cx inclyta ae Consulari stirpe in lucem editus patre Cornelio van malentaris , matre Anna Limis , avo paterno Petro van Valenburch Consule olim Roteroda- mensi , avia Marici van Varich , ex avita etiam stirpe. Trivialibus ac altioribus studiis in patria consectis, una cum fratre Adriano de quo plura sequuntur Gallias lustravit , ibique

simul I. U. laurea donati, Roterodamum reduces, in Urbe patria novum Oratorium condere meditabantur. Sed Cum eorum studium primoribus Cleri

Hollandici non probaretur, dotes suas alibi impensuri in Germaniam prosecti

honores assecuti. Ac primo quidem ha serunt Dusseldorpii in aula Ducis Ne burgici , cui imprimis gnati, plures

ex proceribus ejus e Lutneram haeresi ad fidem Catholicam reduxerunt. Petrus potiorem aetatis tuae partem

transegit Moguntiae, Ecclesiarum ibidem Collegiatarum S. Petri ec Uictoris Canonicus. Anno I Ss 8. a Ioha ηεPhilippo de SchοMorn Archiepiscopo Electore Moguntino assumptus in Susifraganeum , titulo Mysiensis Episcopi

consecratur, atque anno I 6so. Collegiatae D. Petri Decanus installatur.

Hinc anno i 66o. fratre Adriana Episcopo Adrianopolitano dc Suffraganeo Coloniensi, rebus humanis erepto, CO loniam ab Archiepiscopo Electore

Maxaemiliano Henrico Bavaro vocatus

est, illi ut succederer . Unde tum Uicarii , quae Moguntiae gessit munia tum beneficia quae ibi consecutus erat Ecclesiastica , anno sequente dimisit factus Suffraganeus Coloniensis, Ecclesiaeque illius Metropolitanet Canoni cus Presbyter Capitularis. Uita sunctus est Coloniae die xxi. Decembris 167s. Episcopatus sui XVII. Porro hi duo fratres, non Insulis tantam ac virtutibus, sed & eruditione Theologica inclyti , cum ab in cunabulis inter Protestantes enutriti Controversis fidei Dogmatibus accur lius incubuissent, in his quoque laudem anterioribus Theologis Catholicis facile praeripuerunt , sequacibus facem praetulerunt 3 a gravissimis ejusdem aevi Theologis magnopere com

mendati. Elucubrationes eorum diversis temporibus editet , primis Germaniae inferioris Principibus Catholicis i

scriptae , nonnullae. etiam ad ipsorum. Detitionem exaratae , duobus demum Voluminibus comprehenset prodierunt, hoc titulo : Tractatas generales de in

540쪽

PARS SECUNDA .

no I 669.

Tomus I. habet Tractatus IX.

II. Methodum Augustinianam defendendi sit probandi Fidem Catholicam ex sola Verbo Dei. III. De Aniculis Fidei mussariis. IV. De Instrumensis Fidei, sue Difes onem Bibliorum Vulgarium. U. De Probatione Fidei per messes. UI. De mesimoniis seu Traditionibus. VII. De Praesicriptionibus Catholicis. VIII.Da Mis lane seu Vocatione Pro

risiantium.

Protestantium. Tomus II. continet Tractatus XVI. I. Compendium Controversiarum pari,

muriam.

II. De Desensu Christi ad inferos.

III. De Melasa. IV. De Sanctis. U. De Pargatorio. VI. De SS. Eucharistia. VII. De Iustificatione. VIII. De Meritis. IX. De Censura Doctrinae Fidei, eontra narem Coccium. X. Refutationem Dialogorum Drelis. ortu Ministri Charentonensis gallice. XI. Catholicus Implex , editus est etiam belgice item Permanice. XII. Binerarium Melis Thomae, huius temporis incredulos per Dialogum δε-wens ad Ecclesam CatEolicam 1 belgice. XIII. De homine naturali. XIV. o homines rituali. XU. De Mart=ribus Iamniae. XVI. De molarilate Clericorum.

Roterodamo-Batavus, Petri de quo

supra Episcopi Mysiensis frater senior, in utroque Iuro Doctor , sed in Theologiae ac SS. Patrum studio longe

eminentior, totum pene vitae stadium, una cum fratre, stabiliendis Fidei Catholicae dogmatibus contra haereticorum calumnias, transegit. Fixo tandem Coloniae apud Ubios domicilio , Metropolitanae illic Ecclesiae Canonicus Presbyter ac Capitularis a dein a Principe Electore Maxemiliano Henrico Bavaro assumptus in Suffraganeum atque Uicarium Generalem in Pontificalibus , anno i 66i. Episcopus Adrianopolitanus con

secratur.

Nec minus ipsi ac fratri ejus adscribenda sunt opera Theologica, sive na ctatus de Controversis Fidei, qui communi utriusque studio prodiere Coloniae anno 1669; de quibus supra actum. Publicis etiam Elcctoratus Coloniensis negotiis admotus suit Adrianas a maloburra , tandem plis operibus immortuus Coloniae die II. Septembris I 669. Episcopatus anno VIII. Fundavit una cum Petro fratre Burinias sex pro gentilibus suis in Academia Coloniens. Sepulti sunt ambo in Ecclesia Presbyterorum Congregationis Oratorii, sed absque Epitaphio : cujus vice hoc ab amicis ac consanguineis adscriptum fuit honorarium utriusque prototyDO.

Postremum sirpis micat ho Par Nobile

Posteritas quorum praeclara Volumina lacin

dat.

In Patriae Clero livor quibus esse negavit, His altri Virtus Mitramque Pedumque dicavit.

Audomarensis, Bergis ad S. Winocum Monasterii Ord. S. Benedicti Prior, fratrem habuit Franciscam Namurcensem Episcopum ; praeceptorem Joannem Hesielium, Doctorcm Theologum Lovaniensem. ScripsitInsitationum Monasicarum libros III.

SEARCH

MENU NAVIGATION