Linguae sanctae rudimenta in usum tironum versibus concinnata accedit exercitatio grammatica ...Ignatius Calcius

발행: 1753년

분량: 292페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

colat ilio , qui Linguae Sanctae ornamento Academiam, populumque suum . auctos vellet , facerem satis λ. Itaque, ut juventutis instituendae rationibus mnani 1edulitate prospicerem illud pu- taVi primum , ut quicquid in Hebrai- impeditius aliquanto erae , negotiumque facessere tironibus noveram , id quam possem maxime

redderem explicatum . Priores autem in re grammatica Hebraeorum ambages ac tricas nectit mutatio vocalium& litterarum, dum inflectuntur nomina , e isque pronomina possessiva , quae appellant, ad)iciuntur: & quidem eam tandem tironibus exhibere solet molestiam , ut plerique despondeant animum , perpetuamque dicant salutem Hebraicis litteris. Quapropter huic incommodo ut occurrerem, totam illam tractationem in pauculas, brevesque regulas Latinis versibus comprehensas conjiciendam statui. Mihi enim persuasi , primum paucitatem illam & bre-

itatem regularum , ne auditores animis caderent, effecturam : deinde illo

12쪽

versuum Veluti vinculo, cantuque , res &disjunctas 3c insuaves , tum conneXas inter se quodammodo & aptas redditi tum iri ; tum minus injucundas auri bus , mentique accessuras: unde sane fieret , ut facili negotio memoriae man darentur atque hererent I simulque , si quid sorte excideret, sine labore reVOα caretur. Consilium quidem meum probavit eventus. Quocirca quum res illo artificio recte & ex sententia. mihi procedere videretur ,' reliquas Graminmaticae partes eodem pa o prosequi animum induxi meum . Hinc hae In stitutiones versiculis conscriptae exstiterunt. At vero expeditis discendi difficultatibus , alia suborta est, quae sane non nihil molestiae faciebat adolescentibus : scribendae nimirum Gramismaticae fere universae necessitas. Hanc etiam dissicultatem ut amolirer s edere

tandem quicquid est hoc operis & qualecunque constitui. Habes benevole Lector , quid me compulerit , haec ut

vulgarem Rudimenta : nam absque eo

suisset , nunquam equidem hanc spar-

13쪽

tam magni nominis viris perpulchre ornatam attigissem . Reliquum est, ut ostendam quam rationem iis pervolvendis sequaris, ut non longi temporis impendio Hebraicorum Bibliorum interpretationem su1cipias : non aliam a tem tradam , nisi quam ego ipse plurium annorum experientia doctus sequor, dum ad res Hebraicas adolescem tes instituo. Ratia , qua haec Rudimenta fimi perlegenda , ut cito Hebraicorum librorum explanario suscipiatur. Quod legendi rationem spectat: ut He braicarum litterarum vel vice simplici conspectarum vis teneatur; ego quidem eas auditoribus praesentibus ex aro; leviterque commutatas parum admodum

Latiniς litteris dissimiles esse ostendo :litteram a ex. gr. quae valet b ) tenui tractu adjecto , sic formo ia , ut

a b Latino nihil , vel parum discre-pot : a vero quae valet g ) sic fin- gQ Η , ut g Latinum exhibeat. Eadem

industria ceteras litteras persequor; atque eas. , aliquid vel addendo vel de-

14쪽

trahendos vel invertendo, similes, quantum potest , essicere Latinis satago. Itaque ' eodem pacto , vel alio quopiam , quod magis in rem esis ducatur , potest quis exoticas litteras sibi conterraneas quodammodo reddere iapopulares . Porro pluries sunt propria

manu cum vocalibus conscribendae .

proprioque nomine in plagula libri Hebraice laripti appellandae sunt singulae.

Interea legendi regulae addiscuntur, lectionique insistitur , ut exercitatione perficiatur . Dum autem lectioni datur opera, partes orationis evolvuntur. Atinque hic generaliora tantum , quae ad Nomina, Punctorum mutationem, Prae fixa , Susfixaque pertinent, sunt percu Tenda : cetera cum Appendicibus, Exceptionibus , & aliis ejusmodi praetereunda: rectaque ad Verborum tractationem pergendum est. Quo ubi Ventum sit, in id incumbendum, ut Verborum paradigmata , omissis quoque peculiaribus adnotationibus, sedulo memoriae mandentur . Postmodum regulae investigandi Thematis perdiscan-

15쪽

tur . His peractis, cum libri Hebraiaci explanatio ; tum quae praetermissa fuerunt , sunt ordine resumenda. Ante vero quam Hebraicae Scripturae liber interpretandus suscipiatur , ex. Usa maximopere erit Exercitationem Grammaticam in Cap. XXII. Gen. quam his Rudimentis adtexui, accurate perlegere: nam Grammaticae sere univer sae praeceptiones complectitur: .hinc eis nim facillimus paratur aditus ad Hebraicortim Bibliorum explanationem seliciter ineundam , uberrimoque cum fructu prosequendam . Atque hoc erat

praecipue , amicissime Lector , quod

te monitum volueram , si animum ad

Linguam Sanctam addiscendam appellens his uti statuas Rudimentis. Quanti autem esse possint ad progressionem in Hebraicis litteris faciendam , tute ex fructu , quem iis versandis perceperis, judicabis: non vulgarem certe capies , si non vulgarem operam ponas, laboremque ad Dei' o. Μ. gloriam Ecclesiaeque commoda impenda tuum . Vale. IN-

16쪽

Litterae.

Puncta sive Vocatis . .

isomodo Puncta vocalia consonis proferantur.

De Accentibus Grammaticis. ibid. Accentibus Rhetorici

17쪽

ΟΡ.II. De Nomine. .

Mutatio. Punctorum. 25. Mutatio Punctorum in penuit. 'Σ mutatio Punctorum in ult. 28 g. III. De Cobus: . 'Regimen. Ra mutatio Listerarum Nominis in Regrmine . . 33 Mutatio Punctorum ob Rexim. 34. 36. D. Prae a.

43. Gradus Comparatronis. 6 .f. IV. De Pronomine Primitivo. I. . Alris Pronomina: Demonserat umeRetitimum: Interrogativum de persona, o re quacumque. ibid. .. q.V.

18쪽

Mutatio litterarum AS a. s o. Mutatio Punctor. ob infixa. a. Mutatio Punctorum ob Accentum

Mutatio Pronom. ob incentum. 9.. , ' De Vocibus compositis I O Hehemanticis. 6o. CAP.III.De. Verbis. 62.

f. I. De Verbo perfecto. ibid.

Adnotationes generales. Notas Characteri yicae omnium Coniugationum . Kal O Ma

Mutatio Punctorum in Verbis ob

accentum . 77

6. II. De Imperfectis. 77. Classes Desectivorima, er Quis

. Vera

19쪽

Verba Suiescentia Pe-Aleph. 8 I. Regula, qua Defectiva Pe-Nun conjugantur. ibid. Regula , qua D edtiva sive G

' minantia Ain conjugantur. 83. Adnotationes. I. Pro Kal. 88. II. Pro Niphal. 89.

De utrinque Imperfectis. IO9. De Verbis Compo stis. III. De An is Verborum . . II 4ωPunctorum, litterarum muta

tio in Verbis ob a a. ibid. λ ibas Punctis is a Verbis iungantur . I 24. De Litteris Paragogicis. I 29. CAP.IV.De Doce indeclinab di. I 32. . A erbia. Prae

20쪽

Praepostiones. I 3 . Comunctiones . I3 3. Interfectrones. I 36. De a is A erbiorum,' 'ra . ρUxionum. ibid. merbia eum vixis. I 37. Praepositiones cum a is. 139. CAP.V.De Invsigatione Radicis sua Themistis. I I. Litterae Radicales. ibid. Litterae Serviles . I a. In qua vocum parte litterae Sem

Regimen . I 48. Relativa, Sin . 1 9. Comparationes f. II. De Constructione Verborum. I 2. q. m. Constructione dictionis. Paris . .. ticulae nrgantes. Is s. Praepositiones. Is Particula conjunctiva , causalis.

imilitudinis. δ

SEARCH

MENU NAVIGATION