장음표시 사용
241쪽
rso P Ram Tomnibus est perspicuum, si qui ostentare ingenia cupiant , celebres eis conventus elle petendos , in quibus plurimos inveniant eloquentiae suae admiratores. Si qui autem perficere aliquid studeant, iis cunae differendum esse, qui rebus ipsis, quae oratione fuerint expositae, summum fastigium quam primum imponat. Quod si
urbi alicui consilium darem , cum magistratibus principibus civitatis sermonem haberem. Cum vero de salute rete corum tuenda suadere instituerim, quisnam mihi aequius appellandus erit, quam is , qui, nobilitate, potentia Graecis omnibus praestat Nam, dum Lacedaemonii retum potirentur, difficile tibi fuisset, gentis nostrae suscipere curam , illisque adversari. Nunc vero in eo loco res eorum sunt, ut bene secum agi putent, si suam ditionem tueri queant. Nostra vero civitas promptissime tecum suas opes conjunget,si de Graecia 'ne mereri studebis. Quae igitur hac melior occasio tibi dari queat mirari autem non debes, me, qui neque orator sim, neque imperator, nec alioqui vir potens, negocium tam arduum sui cepisse , duasque res maximas conari, ut de statu Graeciae orationem habeam, sit ibi dem consilium. Nam ego,
ut nunquam gessi rempublicam qua
242쪽
quibus de causis abstinuerim di quo perosum fuerit; sic nemo negabit, opinor, me ea doctrina, quae res minutas despicit, consequi ardua conatur, non esse destitutum. Quare absurdi nihil fuerit me, quid publice prosit, aliquanto acutius prospicere, quam qui istic rei publicae praesunt, magnamque aut horitatem habent. Statim autem declarabimus , an alicujus preci simus. Cujus rei testis aptissimus ipsa erit oratio.
EQuidem scio , solere gratiores esse
omnibus laudatores, quam monitores, praesertim si quis praecipiendi munus non rogatus ipse ultro suscipiat Ego vero, nisi prius optimo studio te monuissemiis de rebus , quae ossicii tui esse maxime videbantur fortasse nunc de iis, quae tibi
acciderunt, pronuntiare non instituerem. Sed quia mihi propositum est, rerum tuarum gerere curam, cum patriae meae, tum caeterorum Graecorum causa turpe mihi ducerem, de rebus non perinde necessariis consilium tibi dedisse, nunc longe graviorum nullam facere mentionem. Tum enim glvia tantum agebatur haec vero ad faelutem tuam pertinent quam neglexisse
243쪽
xisse visus es omnibus qui convicia in te dicta audiverunt. Nemo enim est, quin statuat, te in adeundis periculis magis esse te inerarium , quam regia dignitas patia- . turri de laude fortitudinis, plus quam de summa rerum .esse sollicitum. Atqui aeque turpe est,i, hostibus circundat tim, strenue pugnando aliis non superiorem esse; , cum nulla talis urget necessuas in ea te discrimina coniicere, quibus superatis nihil memorabile gesseris , interfectus omnes fortunas una everta S. Neque vero semper praeclarum habendum est, in bellis occumbere, sed , quando id hi pro tuenda patria, parentibus, liberis,
tunc laudabile est. Cum vero talis obitus,&iis omnibus nocet, superiorum tem-orum successibus labem aspergit turpis abendus, fugiendus est , ut ignominiae conciliator Eam potius ingerendis bellis rationem tibi sequendam censeo
qua urbes utuntur: nam hae omnes, quum
aliquo mittunt exercitus , rempublicam senatum, de rebus praesentibus deliberantem, in tuto collocare solent.Vnde id etiam evenit, ut, si qua plaga fuerit acceptari non tamen uua robur totum amittant, sed inmultas clades perferre, tandem vires suas reficere possint. Quod tibi propositum esse debet neque, ullum salute
244쪽
salute majus esse bonum existimandum; ut etiam vici oriis , quae contigerint, recte uti queas. Non vides , quanta sit Lacedaemoniorum de Regum incolumitate solleitudo: adeo ut clarissimi quique cives eos tueri soleant, quibus turpius est,
a capite regis pericula non depuliue quam clypeum abiecisse.Neque illa etiam
ignoras, quae Xerxi Graecis insidianti, Cyro, Persarum regnum aggresso sacciderunt. Alter enim tantis proeliis victus, tot cladibus affectus , ut nullum simile exemplum quisquam norit, tamen, quia vitam servavit, non ipse modo regnum recuperavit, sed idem filiis suis reliquit,&Asiam ita firmavit, ut nihil minus sit quam prius formidanda Cyrus autem, victis omnibus regis exercitibus, cum summa rerum potitus esset, temeritate sua non se ipsum duntarat tanto Imperio privavit , sed iam ilites suos in summas
clades conjecit. Innumeros enumerare possem, qui cum maximorum exercituum
Duces essent, quia ipsi immature perie- runt, una secum multa millia in exitium traxere. Haec exempla tibi consideranda sunt, ut eam sortitudinis laudem , quae cum vecordia de intempestiva ambitione conjuncta est , non appetendam judices neque ipse tibi in tot regnorum periculis, alia
245쪽
1s PRINcIPuM ET alia ignobilia, militaria accersas: neque cum iis certes, qui aut vitam calamitosam perdere volunt, aut stipendii majoris impetrandi caussa temere in pericula seconiiciunt neque gloriam desideres, tibi cum aliis multis, barbaris, Graecis communem sed eam, cujus tanta sit amplitudo , ut tibi soli nostro saeculo contingere queat: neque tales virtutes nimis ad ames, quae contemptis etiam viris haud negatae sunt; sed illas, quarum nemo malus particeps est: neque bella geras obscura se molesta , cum magis honorifica suavia suscipere liceat neque ea, per quae
tibi conjunctissimos molestiis ac solicitudinibus afficias in hostibus tuis ma- gnam spem subministresu id quod nune,
abs te factum est; sed barbaros istos, cum quibus nunc bellum geris , tantisper vicisse suffecerit,dun regnum tuum in tuto collocaris. Iste vero , qui nunc Rex magnus appellatur, regno evertendus est, ut gloriam tuam amplifices in Graecis ostendas cum quibus bella gerenda sint vehementer autem optarim , me haec ad te scripsisse ante susceptum bellum ut vel, si paruisses, in tantum periculum non incidisses vel, si mea monita neglexissi', ego non viderer ea suadere , quae nunc eventu magistro edocti omnes probant:
246쪽
isse mea iis de rebus consilia. Cum vero hujusce disputationis ea natura sit, ut latam dicendi materiam praebeat, ego pluribus verbi non utar quod existimo, te ipsum, ex amicis tuis viros honestis sit mos, facile, quam multa volueritis , ad
haec adjecturos. Praeterea vereor, ne fuerim in hoc loco tractando curiosior. Nam , dum paulatim progredior, non animadverti me , neglecta epistolae brevitate, in justae orationis prolixitatem incidisse. Quae quamquam ita sunt, non tamen praeterire debeo quae de nostra urbe dicenda sunt sed danda est operari ut te horter ad ineundam cum ea familiaritatem inamicitiae usum si ibi trox enim,
esse multos, qui nuncient, atque dictitent, non odiosissima tantum , quae apud nos
de te dicta sint, sed quae etiam de suo
affingant Minime autem te illos audire decet. Nam absurdum fuerit, te, qui nostrum populum eo reprehendas quod ca- lumniatoribus faciles aures praebeat, illos magnifacere, qui artem calumniandi exercent Satis enim intelligis, istos, quo facilius civitatem nostram a quibustibet in quamvis posse deduci partem asserunt, tanto magis opportunam tibi eam ostendere Nam, si ii, qui nulla in rempublicam
247쪽
1s P, I, Curarum' beneficia conferunt, lis verbis, quicquid volunt, impetrant: qui consentaneum est,
te, qui ipsis factis nos plurimum juvare
potes, quicquam a nobis non consecutarum Acerbis autem nostrae urbis accusatoribus illos esse opponendos video, qui Atheniensium omnia esse dicunt neque minus eos , qui Athenienses nulla , vel magna vel parva, in re deliquisse asserunt. Abiit autem , ut ego tale aliquid dicam.
Nam cum alii, nec Deos omni crimine vacare, putent; ego erubescerem gloriari, nos nihil unquam peccavisse. Illud tamen dicere non verebor , te nullam aliam urbem inventurum , quae vel Graecis , vel tuis rebus , magis opportuna sit. Quod
tibi est quam diligentissime considerandum. Nec enim tantum , si tecum societatem inierit, sed si vel amica tibi esse visa fuerit, maximas tibi allatura est utilitates. Nam talios, qui tibi nunc parent, non habebunt ad quos confugiant, sa-cilius in ossicio continebis , quosvis
barbarorum celerius subiges. An vero talis benevolentia non alacriter expetenda est, qua non modo partum imperium secure teneas, sed amplam etiam ditionem sine periculo acquiras Miror equidem eorum Principum rationes , qui milites conducunt, magnas in eos impensas faciunt,
248쪽
faciunt, a quibus ipsi norunt plures eorum, quibus illi crediderunt, esse proditos quam servatosti tam potentis vero urbis adiungere sibi studia non conantur, quae cum singulas urbes, tum universam Graeciam , saepe jam servavit. Illud
cogita, multos laudare prudentiam tuam,
quod ita cum Thessalis egeris, ut&aequum erat,&illis expediebat; qui quidem viri sunt, non facillimis ingeniis ledanimosi in seditionibus gaudentes. Isthaec eadem ratio de nobis etiam erit ineunda; quum scias , ut regionem Thessalorum, sic Atheniensem potentiam, tibi esse finitimam. Quam tibi omni studio conciliare debes reum sit multo praeclarius , benevoletitiam civitatum capere , quam moenia. Hoc enim non modo invidiosum est, sed, quicquid fit hujus generis, exercitibus plerumque ascribitur si autem familiaritates contrahere potueris , ,hominum benevolentia colligere, sapientiam tuam mirabuntur omnes. Hoec, quae de urbe nostra disserui, affirmanti mihi ure credas Satis enim constat, me tam eis civibus adeo assentari non solere, ut nemo sit omnium qui saepius eos reprehenderit neque etiam in magno esse pretio apud vulgus temerarios aestimatoreS,
sed illorum aliis ignotum esse , iliis
249쪽
138 PRINCIPuM ET aeque invisum ac te. Hoc tamen inter nos
interest quod tibi opes, potentiam invident mihi, quod me illis sapientiorem esse profiteor , pluresque sunt , qui mea
consuetudine, quam illorum, delectentur. Vtinam vero tam facile mihi esset, quam tibi, conceptam de nobis vulgi opinionem abolere. Nunc id in tua manu est, modo velis. Mihi vero , cum propter senium, tum pluribus aliis de caussis,fortuna boni consulenda est. Quare non video, plura dicere quorsum attineat hoc tamen addam, licere vobis, ut vestrum imperium ac felicitatem felicitati lenevolentiae Graecorum commendetis. Vale.
Isocrates, Philippo, egi, S. D.
ET si, cum Antipatro etiam, de nostrae urbis ciuis commodis, satis, ut mihi persuadeo, copiose disserui tamen ad te quoque scribere volui, Iuod, pace jam facta, mihi agendum esse videatur non multum absimilia iis quae in oratione perscripta sunt, sed multo breviora. Tum enim suadebam , ut compositis nostrae urbis, Lacedaemoniorum, Thebanorum Argivorumque controversiis , Graecos in concordiam reduceres. Existimabam enim, si id a principibus civitatis im
250쪽
ILLUSTR. VIROR EPIs T. 238 petrasses, quam primum reliquas quoque secuturas Acilio quidem tempore alius erat rerum status. Nunc vero in eo loco res sunt, ut suadere nihil sit necesse. Nam propter commissum proelium omnes coacti sunt ad sanam mentem redires, mea desiderare qua te velle tum agere tum dicere cogitabam bellu videlicet, omissa insania lavaritia, qua contra se mutuo rarassarentur, in Asiam esse transferen dum Praeterea illud etiam complures ex me requirunt, utrum ego tibi suaserim, ut expeditionem contra barbaros susciperes , an vero , cum tu jam id decrevisses, ego sententiae tuae approbator accesse-IIm. Ego vero , cum nunquam hactenuste convenerim, nihil de hoc comperti me habere dico, sed putare tamen, te id iam
antea constitutum habuisse me vero tuis
desideriis suffragatum esse. Quae illi cum
audirent, me rogabant, ut te hortarer, ne mutare consilium nunqua enim edi
possiuillustriora facinora, vel Graecis utiliora; neque unquam posse dari meliorem gerendae rei occasionem. Si igitur ea, qua olim florui facultas ingenii mihi suppeteret, neque senectus omnes vires ademi sibi non per literas tecum agerem, sed coram extimularem te hortarer ad hoc negocium strenue suscipiendum. Nunc, ut pos-
